Monday, 15 August 2016

Cena Morituri

MUTATUM: Errata nonnulla correxi, nam Minor Sperato (gratias milia ei ago) me adiuvit ad corrigenda quaerenda. 

Lectores carissimi, fabulam novam de caede, amore, amicitiaque scripsi. Ecce pars prima. Si possitis, quaeso, date mihi consilia ad melius scribendum. 

Ecce pars prima. Si possitis, quaeso, date mihi consilia ad melius scribendum.


Descendi de navi. Stans in litore aspexi tecta urbis Ostiae, sub solem micantia, et turres patriae. Ora maritima florebat frondibus, floribus, fructibusque: cum regressus sum domum, iam appetebat ver. Multos annos didiceram in Academia apud Graecos: annum agens vicesimum aetatis tandem finem feceram discendi ac consilium ceperam ut cum amico Octavio Romae viverem. Ille me obiit, cum terram firmam repetivi, et salutem mihi dicere coepit. Infeliciter autem faciem amici minime cognovi, iam enim oblitus sum omnium, quibus antea fructus eram in sinu gremioque patriae.


Quam ob rem Octavium venientem ac praetextatum sic salutavi: “Quis es?”


Cachinnavit et dextram mihi carpsit. “Nonne mei meministi, Luci?”


“Non fieri potest ut obliviscar tui.” Nonnumquam nos oportet mentiri ut placeamus aliis. Manum laevam eius cepi atque animadverti anulum ebureum circa digitum quartum. “Quid agis? Quomodo tecum?”


“Optime, atque ut credo, tu quoque bene vales. Mehercle, quam altus es! Ubi ‘vale’ diximus, togam praetextam nos ambo gessimus. Nunc geris togam albam, sicut philosophus verus. Valde miror -“


Eum interpellavi. “Amice, bonum nuntium in itinere ex alio viatore accepi. Ex animo tibi gratulor, nam praeter morem maiorum adeptus es quaesturam. Summus honor est, bene tamen meritus mihi videtur.”


“Ohe iam! Profecto rubescam, si perges me laudare tantis sententiis. Age, quoque me decet tibi gratulari, mihi autem constat verba omnia inania esse. Primo est cenandum, deinde est philosophandum, ut dicunt. Invitati sumus a Domitio lautissimo amico ad cenam. Dic mihi, nonne cognovisti hoc nomen?”


Re vera cognovi, minime autem hoc confiteri volui. Itaque usus sum excusatione, quam didici e magistris Academiae. “Vah, iterum oblitus sum cuiusdam! Ignosce mihi. Quotiens conor quodvis in mentem ciere, totiens reor id oblitum esse. Die ac nocte discebam in Graecia, quam ob rem mens fessa mihi est. Quis est hic ‘Domitio’?”


“O te miserum! Nunc gaudeo, quod numquam ad istam terram vectus sum. Tibi paucis exponam. Domitius est frater tuae Domitiae - certe illius meministi - qui possidet praedium maximum prope Romam. Satis tempestive advenisti; ascende currum hunc!” Continuo ostendit vehiculum novum stantem post tres equos. Tinctum est colore rubro et splendide - ut putavi - ornatum.


“Fortuna te favet! Ut opinor, currus Phoebi ipsius deletior est tuo.’


Dum vehebamur, Octavius mihi plura narravit de cena nuptiarum Domitiae, quam quondam amavi. Nolui verbum ullum de hac re audire, amicus vero opinionem meam minime intellexit, qua de causa quasi sine mora omnia tralocutus est. Verba intraverunt aures ac statim evanuerunt. In curru tremente, somnium nescio quo pacto cepi.


Cum currus staret ante foris magnae villae, desiluimus. Est valde difficile has aedes sufficienter inlustrare, adeo enim magnae erant ut vix possemus conspicere tectum. Tota domus ornata est auro atque argento, et saepta est arboribus altissimis. In horto fons dulcis aquae visus est. E medio aquarum columna se porrexit candida, picturata imaginibus serpentium.


Propter novitatem rerum et egestatem linguae latinae, aegre verba inveni ut admirationem domini monstrarem. “Di immortales! Quonam modo nactus est hanc regiam?”


“Noli,” respondit amicus corrugans frontem, “postulare. Quaedam res non sciendae sunt.”


Haec verba me sane turbaverunt, nam Octavius quasi numquam visus est anxius. Sed duxi me absente naturam eius mutavisse, quam ob rem factus est sollicitior. Tunc aequo animo eum secutus sum ad ianuam. Ostiarius nos salutat blanditiis inanibus et nobis dedit pocula vini.


Poculum sustuli ad mihi os, repente vero haec sententia nuntiata est ab Octavio: “Noli hoc bibere.”


“Quidni?”


“Vinum melius invenitur in triclinio. Itaque sis patiens.”


Poculum relinqui in mensa eburnea. Domus erat tam ampla quam labyrinthus; sequens viam sine fine, sensi me quidem semibovem virum semivirumque bovem esse, et Octavium pastorem meum.


In his aedibus, cum opulentissimis tum commodissimis, mihi constitit Octavium gradatim fieri iracundiorem. Si religiosus fuissem, certe putavissem spiritum malum versari inter parietes. Eo tempore autem non credebam in monstra, qua de causa erravi.


Tandem triclinium pervenimus. Super limen inscripta est haec monitio: ‘CAVE CRAPULAM’. Risi et me verti ut Octavium spectare possem, ille autem conticuit. Intrans aspexi, iacentem super lectum, dominum lautum, crassum, comptissimum: hic est Domitius. Ante eum stetit mater Cupidinis, Venus, pulcherrima dearum, quae coronam gessit factam e variis floribus et tunicam roseam sine palla.


Ante hanc imaginem formitudinis minime potui linguam audacem reprehendere. “Domitia?”


Dea illa sine risu vicissim me salutavit quam paucissimis verbis. Frater recumbens eam interpellavit.


“Num me hospitem neglegis, Luci improbe?”


“Ignosce mihi, Domitie. Statim te salutabo.”


Octavius una cum me recubuit in lecto medio. Domitius nobis praebuit vinum et loquebamur inter pocula de marito Octaviae. Non adfuit in convivio, nam natura viri minime conveniebat Domitio, qui his verbis eum exposuit: “Non modo hirsutus est, sed etiam rudis. Quem cum primum vidi, versiculum pepegi: Simia quam similis turpissima bestia nobis!”


“Ennius,” inquit Octavius.


“Quid?”


“Hoc versiculum scriptum est ab Ennio, neque a te.”


Nescivi utrum deberem interpellere necne, quam ob rem diu silebam. Domitius intuebatur Octavium tacitum, qui mensam aspiciebat. Domitia, sedens in gremio fratris, celeriter poculum exhausit. Deinde oculos vertit ad os fratri et sic postulavit: “Nonne ales nos esurientes?”


Domitius vocavit servos ut implerent mensam bonis deliciis amphoribusque fumosi Falerni. Quamquam credidi eum iratum esse, Domitius hospes mirabilis mihi videbatur: persaepe fercula nova nobis pollicebatur, atque iocos adeo lepidissimos iam iamque recitabat ut paene periremus ridendo. Tunc bibebamus potiones alienas; maxime fructus sum vino ex melle composito. Sed Octavius, exhaustis innumerabilibus poculis, noluit carmen canere.


“Vox parva mihi est, ut satis scitis: nequeo bene cantare.”


Hospes noster autem superfluens potionibus ei minime credidit. “Aufer nugas!”


Octavius momordit labium suum. “Re vera vocem malam habeo. Age, ludamus aleis.”


“Mendax es!”


Domitia, quae iam migraverat ad gremium meum, resurgit et umerum fratris tetigit manu. “Carissime, ebrius es.”


“Sobrius sum, et dico, vel potius assevero, Octavium mendacem esse nequissimum.”


Conatus sum eum placare.“Tranquillus esto, amice, Octavius tam male cantat quam amicus Graecus, quem cognovi in Academia. Nomen ei est Cacophonia.”


Domitia se coegit ut rideret. Octavius manducavit frustum panis, quem invenerat in patella mea. Domitius nos spectavit et coepit aliquid dicere, sed extemplo conticuit.


“Mihi constat,” inquit Domitia, “nos omnes iam nimis bibimus. Mox Aurora sparget terras novo lumine, ut quidam vates quondam scripsit. Fortasse nos decet somnium cepere.”


Verebatur, ne Domitius cum Octavio pugnaret. “Rectissime dicis! Equidem fatigor.” Hanc sententiam dicens surrexi et bracchium Octavii cepi. Servi aliquot nos ducere coeperunt ad cubiculum. Moratus sum brevi tempore super limen triclinii ut perspicerem hospitem. Soror cum fratre loquebatur parvissima voce de nescio quo secreto. Cubiculum Octavii erat procul ab meo - in alia parte domi. Hoc alienissimum mihi videbatur, nimis autem ebrius eram, quam ob rem statim discubui. Iacens super lectum audivi voces mirabiles, ac vidi deam plenipotentiam, ornatam margaritis…


Gallus cecinit. Flevit imber. Una cum servo Africano in hortum exivi ut rosam pro Domitia carperem. Fons sub sole sublucebat. E medio aquarum corpus tumidum Domitii se porrexit. Servus domino approprinquavit ut eum excitaret e somno. Tergum eius tetigit digitis trementibus, neque tepidum pellem tetigit sed exanimans cadaver. Stans post servum vidi natantem anulum in aquis moventem una cum parvulis fluctibus. Anulus erat ebureus sicut columna fontis.


Servus exclamavit.

FINIS

2 comments:

  1. Hæc fabula quam me perterret! Superabitne heros noster?

    Latinitas tua multo mea melior, me vero animadvertere paucissima menda puto. Verisimiliter in errorem incido; si tamen certior fieri velis, mihi tuo commodo scribe ad joel@joelderfner.com.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Litteras tibi misi, ac libenter accipiam consilia tua. Infeliciter nequeo nunc exponere si Lucius superet; gaudeo tamen, quod totam fabulam legisti :)

      Delete