Thursday, 18 August 2016

Cogitationes...falsae?

Cum philosophi gallici enumerantur, semper haerent dua nomina: Pascal et Descartes. Ambo magistri erant rerum mathematicarum, sed ille oderat hunc. In opere 'Cogitationes', Pascal alterum exprobravit scripsitque eum nimis curiosum esse. Ut opinor, curiositas summum bonum est, impellimur enim a curiositate ad novas res discendas. Pascal autem Christianus - vel potius 'Christianissimus' - erat, et quamquam adolescens leges praeclarissimas artis mathematicae exposuit, senex ab omnibus scientiis praeter unam horruit. Haec profecto erat theologica, quae ei videbatur via unica ad Deum omnipotentem. Necesse mihi est patefacere me non in rationem Christianorum credere, quam ob rem vos fortasse potestis melius intelligere sententias Pascalis. Assevero tamen sententiam eius falsam esse. 

Si Deus orbem terrarum ac naturam omnium rerum creavisset, certe deberemus (quantum in nobis est) omnia discere, quae inveniuntur in operibus prudentissimi patris. Quod si non ita esset - si, secundum Pascalem, nos deceret relinquere artes pulchre dicendi, numerandi, et bellandi - mundus noster non factus esset a Deo. Nihil est timendum in opere Dei misericordis; Pascal ipse, e praeceptibus sanctae bibliae, credebat Deum cum misericordem tum sapientem esse. Quo pacto itaque possimus partem operis Dei timere? Cur debeamus horrescere a scientia, quae est, paucis verbis, cognitio naturae? Ut verum dicam, credo fidem ignorantem non esse veram ac nullam fidem esse sine scientia. Mihi autem videtur Pascalem non modo ignorantem fuisse, sed etiam tyrannicum. Volebat enim ut omnes homines essent nescientes rerum novarum, quam ob rem non vere cupiebat paradisum beatorum, sed utopiam pecudum. Equidem nolo vivere in tartaro huius generis. 

Noli autem credere, lectores, me omnino parvi hunc philosophum aestimare. Quamquam nonnullae sententiae eius pravae mihi videntur, ingenium magnum aspicio in scriptis aliis. Ut exemplum dem, proferam hoc dictum, quod transtuli in latinam linguam:

Si omnes homines scirent, quid alius de alio diceret, in orbe terrarum ne quattor amici quidem invenirentur. 

Nescio cur Pascal numero 'quattor' usus sit, sed haec sententia me legentem magnopere delectavit. Quod ad hoc attinet, possum ei aliquantulum concedere. Nonnumquam ars laetandi est non omnia scire. Incuriosi periculi nostri, audemus sequi viam asperam ac longam fortunae, eoque modo adipiscimur bona vitae scilicet amicitiam, amorem, honoresque summos. 

No comments:

Post a Comment