Tuesday, 9 August 2016

Cogito ergo nihil scio

Lectores, vultisne imitare Renatum Descartes ducem omnium mathematicorum? Si re vera ita est, has sententias legite, quaeso, studiose; hodie enim perlegi magnum opus eius, in qua modum inveni postulandi scientiam gubernandique animum. Primum Descartes nobis dedit quattor leges, quibus scientia novarum rerum adipiscenda est:

I) Noli umquam aliquid accipere verum, quod non certe verum habetur; id est, studiose evitate temeritatem praesumptionemque, neque ullam rem exponere in argumento quam illam, quae tam plane ac clare recta vobis videtur ut non sit dubia.
II) Dividite difficultates, quas disputatis, in quam plurimas partes, secundum ordinem praelectum, quo facilius argumenta perspicere possitis.
III) Cogitate recte et probe, incipientes cum rebus minimis, ut paulatim adipiscamini scientiam omnium difficilimorum, atque ob eam causam assidue ordinate illas res, quae naturaliter disiunctae videntur.
IV) Semper probate respiciteque id quod iam fecistis, ne umquam casu vel per negligentiam erretis.

Quoque inveniuntur leges quattor, quibus possimus vivere satis beate, cum nondum sciamus rationem absolutam vivendi. Quamquam non credo in deum, mihi bonum videtur mandata omnia in linguam latinam transferre, nullo verbo mutato:

I) Sequimini leges moresque patriae, colentes semper religiones, quas, Deo providente, ab ineunte aetate docebar: atque in omnibus aliis rebus vos tractatote, secundum opiniones moderatissimas et minime extremissimas, quae persaepe accipiuntur a sapientissimis hominibus, una cum quibus debetis vivere.
II) Estote firmi ac constantes quandocumque agitis, quantum est in vobis, et sequerete post cogitationem consilia dubiosa tam graviter, quam certa.
III) Vincit qui se vincit: idcirco semper conamini vos ipsos vincere pro fortuna, ac mutate voluptates vestras pro ordine mundi. Si enim possitis intellegere nihil in potestate vestra esse praeter animum, profecto sciatis omnibus expertis vincendum esse vobis.
IV) Perspicite omnes labores, quos exercent homini, atque eligite optimum. Descartes putavit hanc disciplinam esse inquisitionem veritatis vel philosophiam.

Quod ad me attinet, debeo stabilior esse animumque adicere laboribus. Nolui res gestas discere, sed quia iam eligi hanc viam, iter perficiendum est atque historiam discendam est mihi. Nam hoc genus scientiae etiam mihi tam utile videtur, quam ars curandi. Quam ob rem vincam me ipsam, ut voluptates conveniant laboribus et reddant onus levius.

Hodie quoque perlegi dimidiam partem primi libri 'De Rerum Natura', e carmina longa scripta a Lucretio scripta. In versibus illis cum exposuit philosophiam Epicureorum, tum nos docuit originem omnium rerum. Exempli gratia scivit naturam compositam esse e duobus generibus, quae 'inane' et 'corpora' appellavit. Corpora habent pondum solidum, immo inane habet nihil, ut deducere potestis ex nomine rei. Volo plura asserere de his verbis, quae didici hodie, nunc autem fatigor nam nimis cogitabam. Infeliciter, quamquam tantis horis exercui mentem, intellego nihilominus minime  praecepta scriptorum praeclarorum. Ne mentiar, mihi constat me nunc stultiorem quam antea esse.

Ob hanc causam dictum Renati Descartes mihi plane falsum videtur: 'Cogito ergo sum'. Cogitans fio turbata, placida fio quiescans. Nonnumquam laetum est non cogitare et deliciis vitae frui. Sed quae delicia suavior eruditione invenitur? Haec si esset in hoc orbe terrarum, numquam tamen eam vidi.


4 comments:

  1. Verbum 'cogito', nisi fallor, sibi vult non studiose cogitare, sed tantum rationem, sensum cogitandi habere, quod fit omnibus hominibus (etiam stultis!), scilicet naturaliter. Cum autem voluntas cogitandi, de aliqua re intellegendi est dicitur potius 'meditari' vel 'reputare', sed non pro certo scio. Nunquam antea te scripserat, sed iam abhinc aliquos menses diarum tuum libenter lego. Mirandus est stylus tuus, tamquam scriptrix antiqua scribis! Ego vocor Ismael et coepi latine scribere abhinc aliquos menses; e insula Canaria tibi scribo. Vale.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Ismaeli salutem plurimam dico. :) Gaudeo quod sententias tuas tam amoenas lego, praecipue quia omnia verba videntur mihi rectissime scripta. Etiam magnopere cupio plures commentarios a te scriptos legere - scribisne in aliqua pagina? Si ita sit, mitte, te amabo, nomen huius siti interretialis.

      Certe plura legam de significatione verbi 'cogito'; re vera puto me erravisse, nam anglice 'to cogitate' sibi vult 'studiose meditari'. Gratias tamen tibi ago. Corrige me, quandocumque errores videbis.


      Delete
  2. Get daily suggestions and instructions for earning THOUSANDS OF DOLLARS per day FROM HOME totally FREE.
    CLICK HERE TO FIND OUT

    ReplyDelete