Thursday, 25 August 2016

De arte legendi

Omnes proximi mihi sciunt quantopere libros mihi placere: semper inveniuntur in mensa mea libri omnium generorum. Minime autem libros lego; immo comedo. Quamquam malo anglice et latine legere, nam eo modo possum citius discere, cogor tamen legere nonnumquam gallice vel theodisce, ut facultatem linguarum exerceam. Exempli gratia nuper perlegi fabulam a Mauriac scriptam titulo 'Thérèse Desqueyroux', de femina amenti, quae conata est maritum interficere veneno. Lingua librorum mea parvi interest: tantummodo cupio animum adicere historiis vivereque in loco cuiusdam personae. Quam ob rem artem legendi mihi summum esse bonum videtur: quandocumque sententias scriptas invenio, cado in terram alienam. In chartis antiquis, maiores solebant sic inscribere, cum inveniebant regiones incognitas: 'hic sunt leones.' In parte recondita mentis non sunt leones, sed cogitationes pulcherrimae: quam ob rem semper gaudeo, cum in libro vehens has cogitationes reperio.

Ut dicebant prisci Romani, et semper homines dicent, 'Repetitio mater est studiorum'. Debetis artem legendi, sicut omnes alias artes, cotidie exercere, ut citius faciliusque legatis. Ut opinor, melius est fabulas amoenas legere quam tractatos molestos. Si amatis historias amoris vel etiam carmina, certe vos oportet operibus huius modi frui, neque debetis fatigare animum insulsis libris. Insuper mihi constat artem legendi non operosam esse, sed commodam: si libri mihi dolerent, profecto illos non legerem. Opus vobis est eligere libros, qui ingeniis vestris conveniunt ac minime naturam gravant.

Infeliciter nonnumquam cogamur discere ex operibus, quae nos taedent. Ut exemplum dem, cum parvula essem ac discerem in ludo, persaepe necesse erat mihi carmina Petrarcae legere, nam magistra volebat nos docere artem scribendi. Eo tempore erudita non eram, immo barbara, et oderam hunc scriptorem ex imo corde. In scriptis beati Augustini etiam repperi ei non placere auctores Graecos; simili modo ducebam Petrarcam molestissimum esse, et magis cupiebam fabulas Iohanni Steinbeck legere. Praeterea carmina illius omnia sunt de amoribus amantibusque, quos omnes minime intellegebam, quoniam puellula eram, indocta ac rustica. Nisi carmina aliorum poetarum invenissem, certe etiam nunc omnia opera huius generis odissem! Quam ob rem vos oportet diligenter eligere libros, ne vos crucietis.

Multis libris lectis, certe fortiores fietis ad novas res discendas. Miles, qui vult acriter pugnare contra hostes, quoque debet in diem corpus exercere cibumque sanum sumere, quo modo crescit gradatim et denique vincet. Item post longum tempus legendi, poteritis opera difficiliora ac maiora intellegere. Qui paulo ante didicit ambulare, non potest continuo volare, et discipulus qui nuper perlegit commentarios Caesaris nequit extemplo intellegere annales Taciti. Patientes sitis, ne mentes exhauriatis! Si vultis quendam librum difficillissimum (vix possum hoc verbum recte scribere!) legere, opera minora vobis primum legenda sunt. Eo modo cum plura discere potestis de rebus omnibus, tum paratis animum mentemque ad melius intellegendum.

No comments:

Post a Comment