Sunday, 7 August 2016

De libertate hominum et puero insolenti

Nuper perlegi opera duo de libertate hominum: 'Sic fatus est Zarathustra' Frederici Nietzsche ac 'De Libertate' Johanni Mill. Sicut omnes iuvenes, libertatem cupio atque amo: magister rerum gestarum olim mihi dixit nihil esse carius adulescentibus libertate. Ut autem opinor, libertas non quaerenda est ipsius causa; cum autem possidemus facultatem eligendi iucandandique, discimus quomodo optime vivamus. Verbis Johanni Mill, quae conata sum transferre in linguam latinam: Facultates naturales perspiciendi, iudicandi, discriminandi, cogitandi, praeferendique modo exercentur cum electionem facimus. Qui aliquid facit secundum morem populi non facit electionem, neque ideo discit discernere vel desiderare quod optimum sit. Facultates mentis virtutisque, sicut corporis, vires acquirunt probando.

Quamquam adsentio huic, duco tamen libertatem non modo facultatem eligendi esse, sed etiam conscientiam animi sui. Sine conscientia minime possumus ullam viam fortunae invenire, nedum viam rectam atque optimam: nihil eligitur, cum nihil scitur. Animalia non faciunt electionem, neque exercent mentem perspiciendo. Si viam rectam sequuntur, sequuntur hanc casu. Sed nos humani generis cupimus veritatem adipisci, atque magni aestimamus scientiam cum causarum tum moralium sententiarum. Mihi enim constat moralitatem esse 'vademecum', qua celeriter navigamus aquas turbatas vitae. Itaque - id quod, ut puto, magni momenti est - libertas sine scientia absoluta non potest stare. Rare vero habemus hoc genus scientiae; saepius tantum scimus partem rei universalis, quam ob rem possum dicere nos quasi numquam frui libertate.

Nonnumquam etiamsi omnia scimus et facultatem eligendi habemus, sine contumelia nequimus optare. Ut exemplum feram e vita mea: M. iter faciat in Britanniam ac vult in domo mea cubare. Ego autem nolo eum hospem, et spero eum in alio loco dormiturum esse. Nam nequeo somnium cepere, quandocumque hospes est in villa. Et hoc quidem peior est: quamquam sum domina aedium, M. se invitavit in domum meam, neque me rogavit comiter. Profecto irascor et nescio quomodo respondendum sit ei. Ne mentiar, aegre intellego rationem eius, nam credo hanc postulationem contra ius fasque esse. Certe mihi videtur insolens, ineptus, et paene tyrannicus. Quod pessimum est, ubi conata sum negare, dicens domum parvissimam esse, puer pertinax respondit se posse super sellam dormire. Quomodo, vos lectores rogo, possum eum expellere e foribus meis? Vereor ne expostulet et vehementer conetur intrare, quamquam iam plane exposui cur non posset apud me vivere tribus diebus. Ut verum dicam, clam spero eum haec verba lecturum esse...

5 comments:

  1. Absit, ne feminæ forti, qualis es, admoneam quemadmodum vitam suam sit agendam, sed cum dicas te sperare M. verba tua Latina lecturum esse et consilia sua tyrannica abrogare, suspicor te debere fortius præstare: nam sententiam quodam in loco latenter scribere et sperare lectum iri, idem est ac non audere sententiam exprimere: et qui tacet, consentire videri dicitur. Hac de causa rationes agendi, quæ “passive-aggressive” Anglice feruntur, parum valent ad voluntatem auctoris explendam: adhibendæ potius sunt rationes magis directæ. Si vis M. abire, oportet aperte, et firmiter, tyrannum expellere, memorans non magnitudinem domi neque alios prætextus, sed potius hæc: te esse tam in domo tua quam in vita ipsa tua dominam, cujus est decernere inter eos, quibus liceat hospitio apud te frui et gratiam tibi habere, debere, reddere; et eos, quibus non liceat, prout tuæ justitiæ et tuæ prudentiæ placeat. Nam præter illud, non necesse est alteram causam rationemve nec prætextum proferre: sed esto tu domina tui, ne fias serva alterius.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Ita faciam secundum consilium tuum.

      Difficile autem mihi videtur eum expellere, adeo enim contumax est ut nolit in caupona pernoctare. Si vero pernoctandum est sub tectum meum, numquam iterum erit hospes in his aedibus.

      Delete
  2. Sum cui negare, præsertim apud amicos, difficillima sit, ægre igitur te M. arcendam amplector. Nullo ab illo Oudeni haud dissentio, eisdem vero in angustiis (non ADAMUSSIM eisdem, scilicet, verumtamen eodem genere) sæpe versatus, difficultatem tuam bene agnovi. Utrum verbis negare quis an non, scito, obsecro, te haudquaquam aditum M. debere. Etiamsi ad portas tuas apparet, te eum intrare sinere non oportet. Multo majoris momenti, quam utrum "non" dicas an non, est voluntatem tuam respicere.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Euge, me docuisti verbum novum, id est, 'adamussim'. Quam alienum hoc vocabulum mihi videtur! Certe conabor hoc uti in proximis commentariis. Insuper mihi constat gratias duplices tibi agendas esse, nam consilium sanum mihi quoque dedisti. Iam silentium - frigidum, ut spero - factum est inter M. et me; fortasse eo modo potero eum dissuadere, ne sub tectum meum quiescat.

      Delete
  3. Te ægre arcendam, h.e., amplector, potius quam te arcendam ægre amplector. :)

    ReplyDelete