Thursday, 4 August 2016

De mea magistra russicae linguae

Si modus meus scribendi hodie vobis obscurus turbatusque videtur, ignoscite mihi, heri atque hodie enim perlegi librum XI Apuleii, cuius stilum prodigiosum retineo in mente mea. Mane iterum opus Taciti legam, et plane videbitis magnam vicissitudinem in meis proximis commentariis.

His nuperrimis diebus cum latine legebam, tum plura vocabula russica didici ac plures leges grammaticas. Magnopere mihi placet hic sermo, fabulas enim scriptas a Leone Tolstoj, Dostoyevski*, Turgenevoque magna cum voluptate lego. Maxime mihi libet historia, quae 'Bellum et Pax' vocatur, atque duco me iam ter perlegisse hunc librum. Petrus - vel potius 'Pierre' - est, ut credo, vir honestissimus; si possem, certe eum amarem. Infeliciter scio eum personam esse et non vivere. Quandocumque fruor sententiis horum scriptorum, debeo gratias agere magistrae meae, quae certe miraculum efficit. Nescio quo pacto triginta tantum diebus didici omnia in libro primo, quam ob rem pelliculis russicis frui nunc possum paululumque e operis Pushkinis legere. Exempli gratia historia eius, quae appellatur 'Filia centurionis', maxime me delectavit. Fabulae laetae non solent mihi placere, haec unica autem legenda est. Constat mihi fabulam aliam, cum titulo 'Regina spiculorum', tristiorem esse, at haud meliorem hac.

Mox ibo ad collegium ut historiam discam et relinquam magistram meam in hac civitate, qua de causa maereo ac doleo: Primum, nam nolo historiam discere, deinde quia credo eam magistram optimam esse, atque idcirco cupio linguam russicam ab ea discere. Sed quoquoversus ibo, ibo gaudens, intellego enim non omnia secunda esse in hoc orbe terrarum. Utinam possim manere hic et linguas in diem discere, necesse autem est mihi ad universitatem pergere.

Ne magistrae obliviscar, exponam in his sententiis meae vitae aliquid huius mulieris. Nomen ei est Anna, habet crines flavos oculosque caeruleos, et patria eius - ut certe scitis, Ruthenia est. Nescio utrum melius utar 'Ruthenius' an 'Russicus', qua de causa ambobus utebar in scriptis meis. Maritus Annae est magister musicae, atque iis magnopere placent canes et feles. Reapse, ut duco, magistra omnia animalia amat, nam sicut ego sine fratribus et sororibus aetatem puellae egit, quam ob rem otium ei erat ad naturam cognoscendam animalium. Ut opinor, bestiae nonnumquam meliores sunt illis, qui aliis nocere solent.

*Nescio quomodo optime nomina declinentur, etiamsi haec quaesivi e Vicipaedia. Qua de causa 'Tolstoj' est cognomen indeclinabile, sed praenomen eius 'Leo' declinavi secundum nomen animalis. Item nequivi 'Dostoyevski' declinare, cognomina vero cum finibus '-ev' vel '-ov' sunt, ut opinor, 'Turgenev -is' et 'Chekhov -is' (tertia declinatio). Sed debui nomen 'Pushkin' ita declinare: 'Pushkinus - i' (declinatio secunda)

2 comments:

  1. Apud universitatem te magistros, magistras inventuram esse puto, qui tam boni quam linguæ russicæ magistra sint. Verum dixisti te artem medici legere velle potius quam rerum gestarum. Systema educendi Britannica mihi non nota est—fieri tibi poterit, rebus gestibus lectis et universitatis tempore perfecto (pro certo habeo illud male expressum esse sed fortasse sententia tibi est perspicua), ad tales artes adfugere?

    Et cur, obiter, linguas classicas legere nolis?

    ReplyDelete
    Replies
    1. Nolo linguas classicas legere, nam haec sunt deliciae meae, neque volo eas 'polluere' curis scholasticis. Immo me oportet linguas custodiare, ut his fruar quandocumque otium mihi sit.

      Difficile fieri ut medicinam in Britannia discam post historiam, ut autem (recte) dicitur, nihil difficile est volenti. Fortasse voluntas mea iterum mutabit, rebus gestibus lectis.

      Delete