Wednesday, 31 August 2016

Ergo parietes faciunt christianos? (Pars prima)

Legens confessiones beati Augustini consilium cepi scribendi de conversione meo ad fidem Christianam et rursus ad doctrinam 'daemonicolarum', ut ille sanctus me certe vocaret, si hoc iter animi mei videre potuisset. Nata sum e parentibus sine ulla fide, sine dis; docebar autem in ludis Christianis, nam parents voluerunt me anglice scire, et scholae saeculares in patria mea saepius docebant linguam sinicam. Ut verum dicam, gaudeo quod ibam ad magistros christianos, nunc enim diserte anglice loqui queo. Quamquam progenitores mei deum nullum colebant, duae sorores matris erant discipulae religionis Christiani, quam ob rem ab ineunte aetate saepe audiebam fabulas e sacra biblia, minime vero credebam in doctrinam huius libris. Ne mentiar, ducebam Romanos in hac historia meliores esse prophetis: sciebam enim imperium senatus populique Romani permagnum fuisse, regiam prophetarum immo parvissimam exiguamque. Sicut omnes liberi, cupidissime legebam librum Deuteronomium, qui leges nonnullas continebat de libidinibus scelestis. Evangelium de vita Christi autem sprevi et pro nihilo putavi, nam fabulae morales - neque erant historiae amorum - me magnopere taedebant.

Tres annos discebam rudimenta omnium scientiarum in ludo christiano; re vera non modo erat christianus, sed etiam catholicus. Etiam nunc memini magistrae primae - nomen ei erat Constantia, femina egregia 'muliebri habitu virili fide', ac quidem mihi videbatur constans, patienter enim nos puellulas docebat atque instruebat. Horas pluras trivi in parte ecclesiae, quam omnes magistri 'perfugium' appellabant, neque propter cupiditatem orandi, immo ob commodum, nam in his aedibus erat machina gelatoria aeris (anglice air conditioning, nescio quomodo optime hoc dicam), ac volebam frui aeribus frigidis. In parietibus huius loci inveniebantur imagines passionis Christi: iacens super sellam aspiciebam flagellationem, viam dolorosam, mortemque filii Dei.

Postea discebam multos annos in schola saeculari, nam electa sum ab administratoribus civitatis ut discerem in ludo optimo patriae. Secundum magistros, adepta sum honorem - nolo me iactare hac re,  scribendum est tamen - nam optima omnium discipularum eram. Idcirco discessi de sinu ecclesiae et intravi mundum saecularem, nesciens sed volens.

Multis post annis infeliciter afflicta sum miseriis, id est cruciata sum aegretudine mentis. Nolui diutius vivere atque omnes amici me relinquerunt, adeo tristis enim facta sum ut vix possem loqui. Minime potui ire ad scholam, qua de causa tempus terebam expectatione nullius futuri. Quoniam tam otiose eram, consilium cepi legendi. Eo tempore inveni in cubiculo meo sacram bibliam, et quamquam hoc librum me taedebat, summo conatu animum huic adiciebam noctes diesque atque omnia verba denique perlegi. Credidi - vel potius credidi me credere - ac incepi ire ad ecclesiam. Sacerdos me animadvertit invitavitque ad lectionem bibliae, atque eo modo facta sum catechumena. Ex imo corde putavi me invenisse veritatem, et gavisa sum, quod profecta eram in itinere ad Deum.

Haec fabula finem optatam non habet, sed iam nimis longa mihi videtur, quam ob rem pergam in secunda parte, quam scribere velim, si otium mihi sit, perendie. Nunc mihi est quiescendum.

2 comments: