Monday, 29 August 2016

Habeo capillos crispos

Hodie bene mane surrexi et exercitationes corporis perfeci; deinde ad tonsorem ivi. Ecce tonsura nova:

Hic color est naturalis, sed tonsor crispavit capillos. Antea capillos longiores gestabam, qui mihi autem videbantur nimis graves, quam ob rem consilium cepi illos secare. Ut fortasse videtis ex imagine, nolo monstrare faciem meam, magnopere tamen amo tonsuram ac cupio vobis exhibere hanc. Insuper crispi capilli mihi placent, nam multi praeclari viri habebant comam huius modi: scilicet Alexander Magnus Marcusque Antonius. Ille profecto dux egregius erat; hic autem, secundum Ciceronem, fortasse potius vocatur 'nefarius lanista'.

Dum tonsor comebat crines, legebam magnum opus Iohannis Milton titulo 'Paradisus Perditus' de peccato primo hominum. Quamquam duco scriptorem nimis fastidiosum fuisse, praecipue quandocumque scribebat de vitiis ecclesiae Catholicae (discipulus enim erat gregis Protestantium), contra spem maxime fructa sum hoc carmine. Ut verum dicam, Lucifer mihi visus est tam divinis quam humanis, etiamsi satis scio eum hostem esse hominibus. Mihi constat exercitum angelorum quoque fuisse mirandum: sicut magister ille fabularum latinarum, beatus Vergilius, Milton optime scripsit de proeliis. Eva, mater doloris, etiam videbatur pulcherrima, quasi divina. Ut opinor, imaginem huius personae Milton sumpsit e cultu Veneris. Minime vero mihi placuit Adam, pater populorum regumque, duco enim eum stultissimum fuisse. Praeterea uxorem suam obiurgabat persaepe, quamquam quoque erat reus. Cinis ad cinerem, pulvis ad pulverem, hypocrita ad hypocritam.*

*Verbum 'hypocrita' tempore classico sibi voluerat 'mimus', postea vero scriptores ecclesiastici hoc utebantur aliter; id est, anglice 'hypocrite'.

2 comments:

  1. Itaque utra es tu ipsa crispo capillo ornata: dux egregia, an lanista nefaria?

    ReplyDelete