Saturday, 20 August 2016

Sumne pinguis?

Sicut pars maior hominum, persaepe puto me nimis crassam esse. Maiores nostri non tam saepe equo vehebantur, quam nos curribus. Idcirco ambulabant, corpora exercebant in diem, nostra membra autem paulatim hebescunt et latiores fiunt. Qua de causa onerati oppressique nimis gravi pondere, aegrotamus atque aegre fruamur fructibus vitae. Sed etiamsi scimus nos corpulentos esse, paene numquam conamur minus comedere. Sumus itaque inter saxum et sacrum: cum aegre famem patiamur, tum vix nos retinemus, ne omnes delicias voremus.

Cibum amo, intellego autem hoc minime esse summum bonum dierum, unum vero multarum voluptarum. Exempli gratia, si me retinebo, ne nimis edam, potero facile currere, saltare, atque itinera facere. Ut dicunt, valetudo columna altissima est beatitudinis. Quamquam semper conor holera edere, nihilominus magis cupio nonnumquam placentas dulces. Itaque mihi videtur viam ad valetudinem longam esse - quasi perpetuam; me decet vi voluntatis uti ut eligam cibum optimum.

Paucis abhinc diebus vobis monstravi partem primam fabulae, sed pigre partem secundam compono. Difficile enim fieri potest ut finem idoneam inveniam historiae. Etiam cum anglice scribo, aegre reperio terminos sententiarum, nam mens mea instruitur sicut serpens: tenet caput forte ac cauda imbecilis. Quam ob rem facile incipio et vix possum finem facere scribendi, neque autem quia plura scribenda habeo, immo enim nescio quid scribam.

Hi commentarii mihi quoque videntur extenti, atque idcirco plura narrare nolo, ne vos taedeat fluvii verborum. Saepe fatigor et nescio cur minime possim eloquenter sententias componere.




2 comments:

  1. Quomodo res inter feminas sese habeant, nescio ipse, sed viris (immo “fratribus,” sive “bros,” ut ajunt) tam antiquis quam nostræ ætatis bene notum est corpus sic animi esse imaginem, ut quivis in viri corpus intuens facile discat utrum ille amore cujusdam feminæ ardeat necne. Vir enim, cui in votis nulla est femina, sinit pigritudinem et incuriam se vincere: pinguescere tunc corpus, hebescere animum, rationem deficere atque in stultitiam senescere. Is vero qui feminæ specie captus et colloquiis illaqueatus de nulla alia re cogitare potest, et propter passionem innatam procedentem ex visione et immoderata cogitatione formæ alterius sexus super omnia cupit alterius potiri amplexibus et omnia de utriusque voluntate in ipsius amplexu amoris præcepta compleri (ut dixit Andreas Capellanus): is fit corpore firmior, animo robustior, ratione celerior; is laute vestitus incedit, barbam radit, honorem colit, omne rude in se polit elimatque, quo urbanior ipse amatæ suæ factus esse videatur. Quod antiquis hoc compertum fuerit, testis est Plautus, qui in Mercatore scripsit, “Qui amat quod amat si habet id habet pro cibo: videre amplecti osculari alloqui.” Et debemus in illo “pro cibo” intellegere amantis corpus non jam nimiis delicatioribusque cibis pasci, sed animam potius amore.

    Quare rumor nobis fratribus fert apud feminas dici, quotienscumque in conspectum veniat vir pulcher, lautus, formosus: eum jam captum esse a quadam amasia, omnes dignos jam esse captos. Sed in illa sententia omittitur hoc: quod viri natura sua non sunt pulchri, lauti, formosi, digni; sed amore feminarum, tamquam musarum, commoti enixe laborant quo meliores fiant. Nil aliud, nisi amor, potest virilem animam e sordibus mundi tollere, ut ad cælum spectet et præter cælum ad eas rerum formas, quæ sunt æternæ, videlicet Sapientiam, Veritatem, Justitiam, Pulchritudinem.

    Quare, si non molestum tuæ patientiæ sit sententiam audire fraternam, hortor ut invenias quem (vel quam, ut res hodie aguntur) ames. Deinde enim pro cibo habebis id Plautinum, quod amas.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Bene scripsisti; hodie legi partem confessionarum beati Augustini, et constat mihi modum eius scribendi valde similem tui fuisse. Certe libenter sententias tam eloquentes accepi atque aventer cupio consilia tua sequi. Quamquam vero amor nobis prodest, nihilominus hic mihi periculosus videtur. Verbis Martialis, cuius operibus nuper fruebar:

      Difficilis facilis iucundus acerbus es idem:

      Nec possum tecum vivere nec sine te.

      Scio hoc versiculum scriptum esse feminae cuidam, si vero scripsissem, id certe dedicarem amoris.

      Delete