Saturday, 27 August 2016

Timeo iter necessarium

Omnes homines timent quippiam. Laocoon timebat Danaos (et dona ferentes), Dido solitudinem sine amante, Cicero iniustitiam sine honore. Equidem maxime metuo, ne moriar in itinere. Praesertim tremo, quandocumque necesse est mihi in aeroplano, id est in machina volatili, volare. Odi omnes machinas huius generis, cum enim sedeo in iis, sentio me in fluctibus aeris iactari pendentem in medio caelorum. Infeliciter mox aeroplano vehar, nam ibo ad Britanniam ut discam res gestas in collegio. Post duas hebdomades proficiscar, et iam horresco a sententia itineris. Ab ineunte aetate metuebam, ne cadam e nubibus in terram aerumnosam et occultam.

Utinam possim legere opus aliquod de hoc metu, maiores autem minime timebant aerofragia, sed potius naufragia. Iter vero per mare mihi minus periculosum videtur, nam natare possum, volare autem nemo humani generis potest. Insuper multi supervixerunt post naufragium, scilicet Ulysses et Arion, qui fidibus canit et allexit delphinum sibi. Fortasse debeo citharam portare una cum me ut mihi aquilam alliciam. Si autem sederem in tergo aquilae, quoque timerem: mihi constat aquilam nimis parvam esse ad corpus meum sustinendum.

Exposui metum multis verbis: nihilominus iter faciendum est mihi, neque possum manere in Australia per totam vitam. Itaque me decet minus queri et magis audere. Num iam legi opera plura Stoicorum? Num mortem igitur timendum est? Si fortuna velit me mori in itinere, moriar. Nos morituri haud possumus evitare dolorem a dis superis mandatum. Mihi quoque constat, omnia enim scripta a Seneca Minore assidue didici, mortem modo esse finem curarum laborumque. Insuper, secundum Socraten, minime debemus a morte horrescere, quia nescimus quid accidet post ultimam horam. Fortasse pergemus ad Elysium, fortasse nihil sentiemus. Quod magis interest, viventes nequimus iudicare, utrum mors quaerenda sit necne, neque possumus intellegere utrum finis omnium bonus sit nobis. Quam ob rem mihi liquet mortem nec hostem esse nec amicum, immo alienum, quem nondum cognovimus. Duco alienum non timendum esse sapientibus.

Re vera philosophia, ut opinor, est remedium omnium metuum. Etiamsi in nullum deum credo, credo in Socraten, Senecam, Ciceronem...hi mihi videntur quasi divini, quamquam enim terras non creaverunt neque tonabant imbribus ac fulminibus, lucem aeternam hominibus dederunt in operibus eorum egregiis. Timui, sed audivi vocem clarissimam Senecae, et consolata sum. Ut verum dicam, philosophia quoque est genus unum religionis, tametsi pro diis substituimus scriptores. Nam pagani, discipuli, credentesque omnes cupiunt rem unicam scire: Quomodo beate recteque vivamus? Scio nonnullos philosophos credere me erravisse, difficile enim fieri potest ut beate vivamus, nisi recte. Quid autem hoc verbum, 'recte', sibi vult? Etiamsi responsum haberes ad hanc postulationem, quomodo scires te recte dicere? Nimis infirma indoctaque sum ad respondendum; etiam gigantes litterarum aegre potuerunt opinionem de hac re constitere.

Mors tantummodo est pars ultima vitae, atque idcirco necesse nobis est scire mori, cum volumus scire vivere. E verbis Lucanis: 'Scire mori sors prima viris, sed proxima cogi'. Ut autem puto, debemus primum cogitare deinde discere artem moriendi, nam sine cogitationibus nullam novam rem intellegimus.

No comments:

Post a Comment