Monday, 22 August 2016

Vale, amice.

Hodie nuntium accepi: amicus antiquus (non vetus, nam annis nuperrimis numquam cum eo locuta sum) mortuus est. Subiit mortem voluntariam annum agens duodevicesimum, nescio cur, sed certe se ipsum necavit. Proxima non eram ei, quam ob rem nescio utrum maeream necne. Accepi epistulam dum cenabam una cum matre mea, et cum intellexi litteras amicae, una sola lacrima cecidit e oculis meis in cibum. Deinde conata sum repperire litteras, quas ille (qui nuper mortuus est) mihi quondam mandaverat. Infeliciter nequivi has legere, nam oblita sum tesserae.

Quamquam iam procul ab te ivi, amice, si adhuc manes tuus nunc erret per terras marisque, ac si possis me intellegere, ignosce mihi. Certe olim te offendi nesciens ac nolens. Spero quoque te pacem omniaque bona inventurum esse, ubicumque locorum nunc habitas. Imaginem monadis palarum (gallice as de pique) habeo in crure sinistro, quondam enim mihi dixisti hoc chartam lusoriam optimam omnium esse. Scio te valde amavisse ludere, et fortasse potes ludere chartas in perpetuum. Aqua vitae ac vinum quoque tibi placebant; tandem tibi est bibendum, numquam enim debebis discere vel cogitare. Adeo fatigatus es ut consilium inires ad dormiendum, itaque requiscas in pace beatissima. Non sum eloquens, quapropter me pudet hanc elegiam miseram tibi dare, sed conata sum pro mea parte ultimam sententiam componere de vita tua brevissima. Iam satis scis me olim amorem habuisse erga te, iam satis intellegis omnia mortalia.

Nullo loco satis verborum invenitur huic tragoediae, quam ob rem me oportet sententiis alius scriptoris uti. Latine non scis, in Arcadia autem omnia sciuntur. Christianus non eras, ut credo, quam ob causam vates paganus tibi recitabit carmen ultimum:


Multas per gentes et multa per aequora vectus
advenio has miseras, frater, ad inferias,
ut te postremo donarem munere mortis
et mutam nequiquam adloquerer cinerem,
quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,
heu miser indigne frater adempte mihi.
nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum
tradita sunt tristi munere ad inferias,
accipe fraterno multum manantia fletu
atque in perpetuum, frater, ave atque vale.

Profecto frater meus nequaquam eras, nos omnes autem fratres sumus in morte. Te videbo quandolibet; interdum memini tui. 

No comments:

Post a Comment