Tuesday, 20 September 2016

Amator optimus

In nuperrimis commentariis plura vobis narravi de amicis meis, qui viros amant, qua de causa nonnulli lectores me exhortati sunt ut causas invenirem et amicos quoque cognoscerem, qui feminas diligunt. Feliciter aut infeliciter nimis bene 'diem cepi', nam heri adepta sum amatorem novum, cui nomen et Thomas. Minime vereor ne has sententias legat, haud enim latine scit. (Vae barbaris!) Habitat profecto in urbe Londinii, et XX annos natus est, nondum autem discit in universitate, sed anno proximo incipiet res publicas philosophiamque discere.

Fortasse haec omnia legens sic dicitis: 'Macte, amatorem cognovisti, fructibus amoris fructa es, omnes discipulae autem ita faciunt; cur nobis hoc nuntiare cupis?' Responsum brevissimum dabo: Quia FORMOSISSIMUS est, ut verum dicam, multum pulchrior quam ego. Cum eum viderem, stupefacta sum. Scio me nuper dixisse amicum novum formosum esse, Thomas vero speciosissimus omnium puerorum, quos aspexi in omnibus annis vitae. Altissimus, flavus, et robustus; dicitur Iulium Caesarem fuisse virum omnium mulierum (et mulierem omnium virum), mihi autem constat amatorem meum Iulio mirabiliorem. Non me decet, ut opinor, plura narrare de congressu, sed satis scite adhuc laetissimam me esse hodie, quamquam Thomas iam profectus est domum.

Videbone eum iterum? Nescio; non soleo repetere amantes, secundum mores huius saeculi. Mane vero mihi misit litteras, quam ob rem magnopere gaudeo. Nolo autem alienare eum petitionibus vel epistulis. Insuper eum non amo - quis quidem potest ex imo corde concubitorem diligere? - atque igitur fortasse debeo memoriam bonam tueri, neque amatorem optimum iterum tangere. Difficile mihi liquet autem eum relinquere, odores eius enim mihi magnopere placuit. Certe hoc vobis alienissimum videtur, saepe vero odoribus aliorum fruor magna cum cupiditate. Si viverem Romae tempore maiorum, forsitan cognomen mihi esset 'Naso', sicut vates praeclarissimus.

Hodie ivi ad universitatem ut lectiones nonnullas audirem; me taedebant, sed semper facio quod faciendum sit. Fatigor cum heri nimis biberem, anxia enim eram ante adventum Thomasis. Hac vespera cenabo una cum amico alio...eritne etiam amator? Finem huius narrationis legetis, ut spero, in proximis commentariis.


No comments:

Post a Comment