Saturday, 17 September 2016

Amicus novus

Hodie optime valeo, ut scitis e titulo horum commentariorum. Per totum diem ambulabam in urbe una cum amico novo, cui nomen est R. Difficile mihi videtur huius naturam paucis sententiis exponere vobis, profecto enim ephebus est mirabilis. Pulcherrimus, altissimus, benignissimus; quid plura? X milia passuum transivimus ut videremus museum 'Tate' atque emeremus vestimenta. Opus nobis est novis vestibus, quia cras ibimus ad convivium, ac ibi aderint omnes discipuli discipulaeque, qui hoc anno discunt in Collegio Regis Londinii. Quam ob rem volumus quam pulcherrimos, ut adulescentes solent cupere, videri.

In fano Musarum aspexi tabulam praeclarissimam Warholae, in qua depictae sunt facies histrionis Marilyn Monroe. Summa cum cupiditate quoque crevi picturas Pauli Picasso, et signum egregium Marcelli Duchamp. Hoc signum maxime mihi placuit, atque amicus meus etiam id amavit, nam lepidissimum videbatur nobis: matella (anglice urinal) est, cum verbis superscriptis 'R. Mutt 1917'. 'R. Mutt', vel potius 'Armut', sibi vult 'paupertas' theodisce, ac ut credo, artifex hoc signum perfecit anno 1917. Omnes qui me bene cognoscant sciunt mihi minime placere per totam diem una cum quovis tempus terere, R. vero valde libebat, etiamsi fatigabar itinere longo.

Fortasse hunc amicum amo, nam magis praefert viros mulieribus, atque idcirco curam animi remittere possum apud eum; nescio cur, sed amici omnes masculini mei sunt androphili. Praeter M, profecto, nunc autem haud amici sumus. Minime tamen debetis credere me invenire amicos androphilos consilio - casu vel fortuna convenimus. Insuper numquam amicos eligere propter mores sexuales eorum, barbarum enim mihi videtur hoc modo discriminare. Scio nonnullas mulieres tantummodo cupiunt sodales androphilos cognoscere, fallaciter enim amicos veros habere nolunt, immo vero 'amicissimos homosexuales', anglice 'gay best friend'. Hoc maxime, ut puto, evitandum est! Amici mei sunt primum homines, deinde gynaecophili aut androphili. Equidem dua genera hominum amo, quam ob causam intellego hos mores, qui fortasse alieni videntur, sexuales.

Nihilominus hoc dicendum est: Minime placet loqui cum pueris, qui feminas amant, quia vel me nimis amant (si eos non diligo) vel nimis repudiant (si amorem eorum desidero). Infeliciter omnes viri sunt in his duobus generibus, nisi alios viros amant. Quod si ita sit, numquam confligamus.

4 comments:

  1. Dicis et amicos omnes esse qui viros ament; dicis et hoc casu fieri. Quod semel bisve fit, casu fieri videtur; quod tamen sæpius fit, non fortunæ est ascribendum. Si omnes (potius quam pauci) tibi amici unius sunt generis (quod genus ipsum inter homines est rarum), oportet agnoscas hoc non casu fieri (ut in ultimis verbis coepisti) - et temet rogare curnam id tibi dissimulandum esse videatur.

    ReplyDelete
    Replies
    1. This comment has been removed by the author.

      Delete
    2. Semper gaudeo, cum responsa tua lego, persaepe enim me doces aliquid novi. Ut potestis scire e commentariis, quos hodie scripsi, non solum amicum novum (qui feminas amet) cognovi, sed hic etiam est amator meus.

      Delete
  2. Nemini omnino assentior. Oportet te huius causam invenire ut optime utroque virorum genere fruaris!

    @qqqmiracle

    ReplyDelete