Sunday, 11 September 2016

De itinere

Tandem sum in civitate pulcherrima Londinii!

Iter bonum fuit, salva sum, et cognovi amicum novum in aeroplano. Est australianus puer, et - ut opinor -   valde formosus. Mihi dixit se laborare in officina cerevisiae. Quoniam cerevisia saepe fruor, certe duxi eum, qui facit quod mihi placeat, mirandum esse. Nunc apud amicos habitat in hac urbe, quam ob rem spero me iterum visuram esse eum. Quamquam ante peregrinationem diu metuebam, ne caderem humum e caelo, cum sederem in aeroplano, nihil timebam. Cena mihi minime placuit, neque scivi quid comederem, sed aequo animo ferebam omnia, ut boni viatores solent.

Infeliciter nequivi somnium cepere in itinere; quam ob causam cum adveni ad urbem Londinii, fatigata - vel potius 'fatigatissima' - eram. Ne mentiar, adeo stomachosa sum ut vellem iterum aeroplanum ascendere, nam cupivi domum regredi. Insuper desideravi parentes, quia sola et defessa nescivi quid facerem. Angebar, lacrimabam, nam non compos mentis fui, nunc autem post quietem reficior, et possum nova vita frui. Vigilavi et surrexi bene mane (tertia vigilia secundum formam Romanorum, ut puto) et legi partem parvam libri tertii a Livio scriptam de morbo civium. Nunc volo aliquamdiu currere, corpus exercere, et aliquantas res emere. Hac vespera ibo ad ecclesiam ut gratias agam pro itinere salvo. Sed tametsi debui cenare una cum magistro meo linguae gallicae et uxore sua, qui hic erant otii causa, lituum non audivi et ad cenam promissam haud profecta sum. Mane excusationes dedi, nam me huius erroris multum paenituit.

Cubiculum meum est parvum, minime autem mihi displicet, mihi enim constat facilius parvum cubiculum purgatum iri quam magnum. Iam omnia, quae una cum me ex Australia sumpsi, posui in armariis arcisque. Mens sana in domus munda. Adhuc sentio me fatigatam esse, nolo vero diutius discumbere super lectum, quia necesse est mihi emere lintea et pulvinum. Difficile autem fieri potest ut sententias has scribam, nam animus lentescit fessus neque verba idonea vel pulchra invenire queo. Debemus enim eligere vocabula quam formosissima, si nequimus vocabulis rectis uti. Sine omnibus commoditatibus heri dormivi; hodie autem me decet quiescere ex consuetudine mea. Spero me cras futuram esse meliorem.

7 comments:

  1. Valde gaudeo te bene Londini pervenisse ! Ego quoque, cum urbem ignotam petivi ad primum annum universitatis agendum nesciebat quid facturus erat sine amicis neque familia. Tertio die, cum iam me adsuefactus credebat, non memini bene cur, longe lacrimas effundi, insulam meam desiderans atque redeundi cupidissimus. Tantum unum post mensem, vel duo, omnino adsuefactus sum; cum feriis natalitatis domum reddi, volebat denuo in universitare reddere!
    Sine dubio invenies multos amicos peritos salsosque. Et multa iocosa novaque accidet. Isto in oppido est Circulus Latinus (http://www.circuluslatinuslondiniensis.co.uk/, apparet proximam sesionem esse cras!) quos pro certo iam novisti; ego interero hoc anno in cursu interratiale cuius magistri sunt, ni fallor, in hoc circulo (Canicus et Avitus). Ergo, sursum corda amica, et faustum tibi sit ingressum in universitate atque in urbe. Vale

    ReplyDelete
    Replies
    1. Infeliciter heri nimis fatigabar, quam ob rem nequivi ire ad sessionem Circuli Latini. Mense proximo autem certe adveniam. Gratias tibi ago pro hoc indicio! Nunc melius valeo.

      Quid didicisti in universitate?

      Delete
  2. Studui Philologia classica. Multa de rebus gestis, artis, litteris romanis graecisque, atque variis locis de variis auctoribus operam dedi; sed quo mihi maxime placebat erat etymologia. Multas horas in bibliotecha agebat legendo antiqua volumina lexicorum etymologiae! Sed nequebat latine legendo sine lexico. Nunc dum aliis fungor, quasi renascitur studium ad auctores antiquos latine legendo atque paululum scribendo (quamquam fere oblitus sum linguam graecam proh dolor...).

    ReplyDelete
    Replies
    1. Numquam didici linguam graecam. Potesne fortasse me docere, atque hoc modo iterum hunc sermonem potentissimum discere? Insuper noli sollicitare, nam magistri multi, qui periti amantissimique linguae videntur, quoque libros legunt cum lexico. Tantummodo discipula sum, quam ob rem me minime decet minimum cum maximis conferre, cum autem hos commentarios scribo, etiam opus mihi est lexico.

      Delete
  3. Ego quoque, quamquam jam universitatem perfeci, discipulus sum. Fortasse tibi adhuc opus est lexico, sed jam longas et pulchras, ut mihi videtur, sententias scribes latine! Est callidior me atque multis magistris scribendo et, sine dubio, intellegendo. Quamquam non dicitur, sunt multi magistri, etiam in universitate, qui non callent latine (neque legendo neque, profecto, scribendo vel loquendo). Si leges atque scribes sicut nunc agis, eris callidisima lectrix, atque nulla arcana tibi erint in operibus Livii vel aliorum. Let me tell say this in English, I'm not sure now how to say it in latin: you have to be very proud of yourself!

    ReplyDelete
    Replies
    1. Nisi fallor, numquam dixerunt prisci Romani 'be proud of yourself', si enim bene fecisses, deberes
      superbum esse sine hortatione. Quod si male fecisses, te minime deceret superbire. Insuper hoc verbo 'superbire' utebantur tantummodo scriptores post Augustum, atque idcirco difficile est exempla bona invenire. Itaque noli te torquere, quod nescivi quomodo hanc sententiam exponeres, nam etiam Caesar sedens ante papyrum recta vocabula nesciret, ut audaciter temereque credo.

      Delete
  4. Hortor ut non solum Circulum Latinum Londoniensem adeas, sed etiam ut quærendo invenias Beluosum ( http://beluosus.livejournal.com ).

    ReplyDelete