Saturday, 3 September 2016

Ergo parietes faciunt christianos? (Pars secunda)

Heri volui hanc partem vitae meae narrare, debui autem scribere epistulam magistro meo, nam mox proficiscar in terram novam, itaque volui ei gratias agere pro auxilio. In nuperrimis commentariis scripsi de aegretudine mentis, quae me cruciabat in diem, quam ob causam incepi ire ad eccelesiam catholicae fidei et facta sum catechumena a sacerdote quodam. Infeliciter iam oblita sum nominis eius, nam eum semper appellabam patrem, secundum morem hominum. Ergo in hoc opere eum facillime nomino 'Pater'.

Una cum aliis catechumenis discebam fundamenta christianae religionis. Ne mentiar, haec turba adulescentium alienorum mihi videbatur irridenda. Nam multi nostrum affligebantur aegretudinibus variis mentis; peritiam vero non habebam artis sanandi, neque idcirco potui agnoscere diversa genera amentiae, a quibus cruciabamur. Praeter catechumenos quoque aderant duces, qui antea converterunt in fidem. Pater dixit illos succurere nobis debere, sed mihi constat duces etiam fuisse miseros: caeci caecos ducentes nescio quo pacto assidue legebant bibliam et disputabant quaestiones fidei. Nam etiamsi omnes discipuli alienissimi erant, appropinquavimus deo et filio dei, atque ex imis cordibus coepimus amare beatos scriptores, qui aut mortui sunt aut sanctissime vixerunt ut sequerentur mandatas domini.

V menses sine ulla disputatione discebam, ut vero soleo, accidit ut inceperim diligere puerum quendam, cui nomen erat Zacharias, sicut maritus Elisabeth. Amor noster non erat verus, immo ut verum dicam, impurissimus. Ut fortasse videtis, magistri et Pater, qui non modo christiani sed etiam christianissimi erant, nos vehementer exprobraverunt. Apud adulescentes autem amor est summum bonum mundi, quam ob rem diu resistebamus neque ullo tempore voluimus parere parentibus. Si iterum essem in hac ecclesia, atque amarem hunc puerum, certe non resisterem, immo cederem sapientiae maiorum. Sed eo tempore, ut supra demonstravi, non eram compos mentis. Amans meus libere fruebatur beneficiis meis, et proinde item adhaerebat mihi; contra voluntates sapientium vivebamus in peccato. Nunc narrans hanc calamitatem, vix me teneo, ne rideam: credebam enim eum optimum omnium virorum esse, etiam promisi omnibus, qui nos vetabant congredi, me morituram esse eius causa. Putabam eum Romeum et me Iuliettam esse. Gaudeo autem, quod nunc vivens scribere possum, ac vigesco sine eo.

Ne longius sim, finem huius historiae vobis paucissimis verbis exponam. Parentes nostri consilium ceperunt ut nos seiungerent vi, dolo, et metu. Ubi autem malum nuntium audivi, insania furente mentem mutavit et nequivi edere vel bibere. Ut verum dicam - nolui edere, sed potui; tantummodo volui suadere parentibus, ne dilectionem nostram vetarent. Mater mea obfirmato animo resistebat conatibus meis, etiamsi lachrimae filiae certe ei magnopere dolebant. Tunc vero nesciebam quomodo deberem parentibus parere, quam ob rem vi summa vocis plangebam sine remissione multos dies. Oderam ecclesiam, morales, sapientiam, omnia bona...haec enim me retinuerant ab amante. Finem feci discendi leges christianas; nolui enim membrum 'tribus barbarorum' esse. Amor Dei me propulerat in ecclesiam, quae me acceperat, quamvis errantem et peccantem. Sed amores viri, libidinis, voluptatisque me alienaverunt a fide, non dico 'a recta fide', sed a fide cuiusdam boni.

Multis post annis tandem reversa sum ad ecclesiam et baptizata confirmataque sum in lumine Christi. Beate vivebam aliquamdiu. Sed postea iterum tergum verti a legibus 'nimis severis'. Ratio huius rei narranda est - in proxima parte commentariorum.


1 comment:

  1. Hoc quidem de adulescentium amore semper immutatum et fortasse immutabile constat: nesciunt adulescentes quæ et coram quibus sint aperte confitenda, quæ vero tacenda ac dissimulanda. Amoris enim beneficiis frui vos potuistis si modo diligentius res privatas custodivissetis. Injustum fortasse videtur sacerdotes parentesque fallere, sed non omnia quæ sunt injusta etiam sapientia carent necnon sapientiæ præmiis.

    ReplyDelete