Thursday, 15 September 2016

Grumio in culina coquit

Nomen mihi, ut certe scitis, Grumio non est. Coquus tamen sum, nam cotidie ientaculum cenamque parare soleo. Necesse mihi est sanum cibum edere, quia persaepe corpus exerceo, et sine alimento optimo nequeo lacertos reficere. Numquam autem libros de re coquinaria lego vel spectacula huius generis video, minime enim amo mandata aliorum coquorum sequi; immo magis praeferro invenire methodum novum gustando. Ut maiores dicebant, experentia docet. Nihilominus vos, lectores, fortasse cupitis cibum parare secundum ordinem, quam ob rem hoc 'vademecum' scripsi, ut vobis subvenirem. Cavete: vobis opus est olla 'Crock Pot' ad hoc pulmentum decoquendum. Pulmentum tuli e regimine gladiatorum priscorum, et conata sum holera vilia coquere, non enim multum pecuniae habeo. Sed possitis, si velitis, holeribus carioribus uti. Exposui nomina anglica ciborum, ne venenum imprudenter edatis.

Pulmentum Gladiatorum

Quantum cibi? IV - V magni calices

Holera

  • 1kg daucorum (anglice carrots)
  • 1kg apiorum graveolentium (anglice celery)
  • 1 poculum lentum. Semper utor lentibus rubris, quia sapor horum mihi maxime placet. 
Carnis 500 g suillae. Heri hoc pulmentum coxi cum humero porci, nam mihi constat hanc partem  esculentam esse. 

Ius 1.5 L iuris gallinarum 

Condimenta Sal, thymum, cepae. Quoniam coquo in cubiculo, numquam pono cepas olentes in pulmento. 

Quomodo decoquitur? 
Primum concides dauca apiaque, deinde omnia holera (una cum carne) impones in ollam 'Crock Pot' vel supra ignem calidum. Infundes ius gallinarum et quantumlibet aquae. Deinceps addes condimenta secundum gustum tuum. Noli nimis thymi huic adicere, quia thymum nonnullam acerbitatem habet. Facies ut ferveat cum igne lento et commovebis assidue, si hoc fieri poterit. 

Saepe hanc cenam coquo nocte ut proxima luce post exercitationes ientaculum comedere possim. Hoc pulmentum non pulchrum videtur - immo foedum - neque est sumptuosum, immo humile. Ecce tamen imago cibi:


2 comments:

  1. Salve! cibus sapidissimus apparet esse. Utcumque causa principalis quod tibi scribo est,soloecismum paulum credo fecisti,cum ''sine alimentum optimum''scripsisses,nam praepositionem''sine''credo casum ablativum accipiat.
    Verbum etiam''enchiridion''inveni,quo quoque uti velis,pro verbo vademecum.
    Plus epistularum tuarum mox spero. Iohannes.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Bene scripsisti; certe erratum feci, quod statim corrigam. :) Gratias tibi ago!

      Delete