Tuesday, 27 September 2016

Maximus Insanissimus: Via Furoris

Heri primam lectionem in universitate audivi de regibus priscis caedeque imperii Romani. Iam omnia domi didiceram, magnopere tamen fructa sum fabulis magistrae de moribus barbarorum. Theodericus dux, qui eo tempore imperator Italiae erat, horologium novum misit cuidam regi, quem clanculum contemnebat. "Accipe," inquit, "quae videres Romae, ne semper sitis barbari'. Fortasse haec historia minime aliena vobis videtur; ut autem opinor, fere numquam cernimus naturam veram imperatorum. Ex hac fabula didici III res de ingenio Theodericii: Primum erat lepidus (ipse enim barbarus erat!), acutus etiam, insuper superbus. Proinde amo studia rerum gestarum, nam quandocumque libros antiquissimos lego, suscito homines mortuos ac reficio tempora praeterita.

Nolo autem plura scribere de studiis meis, quia me taedet semper narrare quid accideret. Quam ob causam hodie exponam sententias meas de pellicula egregissima, quae mihi placuit. Hanc vidi in itinere ab Australia ad insulam Britanniam (necesse mihi est uti verbo 'ad', magna enim est insula), et ne mentiar, adeo commota sum ut somnium haud caperem. Nomen requiritis pelliculae?

Maximus Insanissimus: Via Furoris

Ut verum dicam, nescivi quomodo bene transferre vocabulum 'mad' in linguam latinam deberem. Amentiam enim mihi constat esse rem malam, sed in hoc spectaculo Maximus (qui certe amens est, furens, insanus, et vecors) notissimus est summa virtute. Quoque potui 'Maximus furens' dicere, alia persona autem Furiosa vocatur, neque volui II nomina ingeminare. Itaque deinceps consilium cepi eum nominare Maximum Insanissimum, speroque hoc nomen vobis placiturum esse. Quod si scitis quomodo possim hoc nomen melius reddere, te amabo, scribite commentariolum ut me doceatis.

Cur adeo opus amo, ut velim hoc laudare coram omnibus? Enumerabo:

Primum mihi constat Imperatorem Furiosam valde esse mirandam. Quamquam nomen eius mihi minime libet, mulier enim est, quam ob rem nos oportet eam vocare Imperatricem, si persona cuiuslibet pelliculae possem fieri, haec certe fiam. Ecce Amazon fortissima.

Quoque amo aliam personam, qui in initio fuerat nefarius, sed factus est benevolus, coepit enim feminam quandam diligere. Nomen ei est Nux. In hac pellicula plures personae habent nomina latina; nescio cur, haec autem me nihilominus delectant.

Verbum 'Nux', ut certe scitis, non modo significat 'dura pars fructus', sed etiam 'res vel vilissima', id est, 'homo nequissimus'. Idcirco hoc nomen maxime ei convenit, nam miles humilis est in exercitu Iosephi Immortalis. Insuper aeger est, ut multae aliae personae in spectaculo, ac II tumores habet in collo, quos lepide vocat 'Larry' et 'Barry'. Quamquam inimicus Maximo olim fuit, per aspera autem pervenit tandem ad summum fastigium virtutis.

Mulier, quae amatur a Nuce, appellatur 'Capax'. Ut vero puto, nihil magni momenti facit in tota pellicula. Pulcherrima quidem est, nescio autem utrum capax sit necne, quia documenta huius naturae infeliciter non vidi. Habet capillos rufos corpusque formosissimum.

Vestimenta eorum etiam mihi maxime placent. Fortasse desidero terram Australiam, vel magis amo harenas quam colles virides Britanniae, utinam autem bellatrix sim in hoc orbe! Utinam possim currum permagnum agere per vastum silentium!

No comments:

Post a Comment