Wednesday, 7 September 2016

Munuscula omnibus placent

Gaudeo, quod hodie accepi munusculum gratissimum e magistra mea linguae ruthenicae! Iter fecerat ad patriam ibique delicias emerat, quas mihi dedit, ubi lectionem ultimam habuimus. Duobus post diebus proficiscar; interdum fruar dulcibus deliciis. Minime autem mea interest, nam gratia indulcet matteas, et gratiam quidem habeo magistrae, quae tam benigne mihi donum dedit. Ecce nova thesaura mea:

Fortasse velitis scire quid sibi velit verba, quae inscripta sunt in medio arcae. Difficile mihi videtur bene transferre hanc sententiam in latinam linguam, haec autem plus vel minus significat 'Varietas patriae'. Haec bellaria facta sunt e socolata ac nucibus, minores vero sunt quam imagines pictas. Nihilominus mihi magnopere placent, et una cum matre mea comedi paene omnes, quam ob causam cenam hac vespera non sumi, nam nimis sum - dicamne 'farcta' potius? - satiata. Magister sermonis latini quoque me dedit munusculum optimum; ut verum dicam, praeferro donum eius huic arcae bellariorum. Nolo autem de hoc dono narrare in his commentariis, iam dudum enim puto eum legere opera mea.

Forsitan harum sententiarum vos taedeat, nam gratias plurimas egi, neque ullam fabulam narravi. Ne mentiar, multa didici his nuperrimis diebus. Ut exemplum proferam, mihi nunc liquet M. valde esse puerilem, conatus est enim voluntatem cum me communicare versiculis, neque vocabulis. Misit mihi carmen quoddam, atque imperavit mihi hoc audire magna cum cura. Ne longa sim, exponam nonnulla versicula. Si quis vestrum poterit colligere titulum carminis ex his indiciis, ei pretium meritum dabo:

Nimis benignus sum tibi

Nimis quidem benignus sum tibi. 

Pro concesso sumis meum amorem;

Hoc certe non intellego. 

Equidem quoque nihil intellego. M., inprimis non me amas, quam ob rem amor non est, quem possum sumere 'pro concesso'. Insuper minime benignus sum mihi, immo anceps et crudelis. Denique  mentiris, cum 'non intellegis' qua ratione te spernam. Bene scis, satis scis, scitoque te non mihi placere.

5 comments:

  1. Bonum et prosperum iter tibi exopto! Noli de aeroplani salute sollicitari: immo curandum potius erit de inurbanis et sordidis qui juxta te sedent, de pessimis cibis in aeroplano oblatis, de fatigatione qua itinera longa et somno privata semper comitantur, de infantulo prope te qui non desinit vagire, de puerulo qui pone te ideo sedet ut sellam identidem percutiat, de morbosis propter pestilentiam quandam nostro sæculo fere ignotam et quam jamdudm exstirpatam putavisti per totum iter tussientibus, de libris quos legere vis nisi quod non potes ad sarcinam tuam aditum habere ob crassum senem juxta te sedentem - rarissime datur solacium igneæ mortis, quamvis exoptatam, illis, quos dei malunt sævioribus volandi tormentis cruciari.

    Neque ego M. intellego, sed non dubito quin meliorem mox invenias qui justior tuas virtutes intelleget non solum munusculis carminibusque esse dignas sed admiratione mutuaque fidelis amoris observantia. Forsitan operteat M. ante intellegere quis et qualis ipse sit, quam tu eum intellegere valeas. Ejus autem misereor: quippe qui mera et puerili stultitia perdiderit felicitatem, quæ longe sapientioribus raro contingat.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Gratias tibi pro his optatis. Sed ne mentiar, legens monitus, quos scripsisti, facta sum anxia. Praesertim timeo, ne totam per noctem diemque secundam vigilem. Sine somno nequeo recte cogitare, et soleo fingere bestias varias, quae me vigilantem vehementer cruciant. Deo volente, spero me habituram esse iter per aequora caeli amoenum et, quod magis optandum mihi videtur, SALVUM. Conata sum aliquid positivum invenire in hoc itinere: magister mihi dedit opera omnia Erasmi, quae legam, cum vehar in aeroplano. Si aeroplanum cadendum est, saltem discens moriar; quae mors mihi optabilior aut dulcior?

      Quod ad M. attinet, spero eum inventurum esse amicam, quae puerum huius generis amare possit. (Coniunctivo modo utor, illa enim quae diligit eum certe possidet ingenium rarum) Fortasse putas me 'egoisticam' esse, quia volo eum propellere in aliam miseram, sed duco hanc optatam puellam, quae ei subveniat sine meo auxilio, nobis ambobus placituram esse.





      Delete
    2. Salve! nomen mihi Iohannes est. In Australia habito. Nonnullas abhinc hebdomades commentarios tuos forte inveni,et eos legere mihi perplacet. Te optimum forturo optare volo. Et de volatu in aeroplano,per certo habeo,quam incolume eris.

      Delete
    3. Salve, Iohanne! Gaudeo, quod litteras tuas accepi. Gratias tibi ago pro consolationibus. Ubi tam bene didicisti linguam latinam? (In universitate vel domi?) Spero fore ut quandolibet legam commentarios tuos latine scriptos, et certe pergam de vita mea scribere, si enim possum lectoribus placere, mihi quoque placet pluras sententias componere.

      Delete
  2. De libris,sitibus interretialibusque,et exemplis aliorum eruditis linguam latinam me ipsum docui. Colloquia quoque cum aliis in situ interretiali''twitter.com''magnopere me adiuverunt.

    ReplyDelete