Saturday, 24 September 2016

Otium mihi deest!

Carissimi lectores, his nuperrimis diebus latine non scripsi, faciebam enim res pluras alienissimas. Me pudet, ut verum dicam, fateri omnia vobis, neque volo vestram existimationem offendere amoribus meis. III amantes vidi quattor diebus, quam ob rem, ut potestis colligere, nunc fatigor ac opprimor lassitudine. Hodie tandem potui partem minimam e secundo libro Apuleii legere, quae magnopere mihi placuit, nam colloquium inter Lucium Photidemque venustissimum ac lepidissimum mihi visum est. Ecce, legite:

L: Quam pulchre quamque festive, Photis mea, ollulam istam cum natibus intorques! Quam mellitum pulmentum apparas! Felix et ter beatus cui permiseris illuc digitum intingere. 

P: Discede, miselle, quam procul a meo foculo, discede. Nam si te vel modice meus igniculus afflaverit, ureris intime nec ullus extinguet ardorem tuum nisi ego, quae dulce condiens et ollam et lectulum suave quatere novi. 

Utinam possim fabulas scribere secundum Apuleium magistrum narrandi! Ante colloquium Photis paraverat farcimentum, sed quamquam mihi hoc genus cibi esse rancidum constat, nescio quo pacto scriptor egregius amorem libidinemque paucissimis verbis incendit. Si deberem dare coronam optimo artifici linguae, Apuleius certe rex sermonis esset. Infeliciter discipuli magis praeferunt Caesarem vel Ovidium, et magistris placent Vergilius Ciceroque. Sicut vos amo Marcum Tullium - quem non modo non contempto, sed etiam vehementer admiror - puto vero nonnullas orationes eius 'inertes' esse. Exempli gratia paene somnium cepi, cum 'Pro Sex Roscio' legerem, plura enim dixit de rebus legalibus, neque de quibus satis scio. Amica gratissima mihi discebat leges in Australia, atque idcirco eam exhortata eram animum huic oratori adicere, post lectionem quoque autem putavit hoc opus minime lepidum esse. Incursiones vero Philippicas in Antonium amo - ubicumque habito, hunc librum mecum habeo.

Nuper etiam tristis facta sum, nam desidero urbem Melburniensem atque amicas amicosque, qui adhuc ilico vivunt. Sola sum - etiamsi amatores cognovi - in Britannia, neque alii discipuli viventes in aedibus meis mihi placent. Spero me inventuram esse comites proxima hebdomada, ibo enim ad lectiones primas rerum gestarum. Iam incepi libros de exitio imperii Romani legere, legensque scribo omnia, quae mihi liquent scienda ac memoranda. Cupio enim discipula bona esse. Non dico me esse optimam velle, quia nequeo ingenia aliorum pendere, itaque conabor, quantum in me est, neque nervos aetatis industriaeque meae hostiliter contendam, immo concorditer. Duco enim certamen acerrimum cultorem optimum esse mentis, minime vero bellum in alios discipulos - vel potius in meos condiscipulos - gerere volo. In terra pax, quae summum bonum est nobis!

4 comments:

  1. Otium nobis omnibus nunc deest. Reversa enim sunt monstra illa horrenda, quæ tempus devorant, videlicet scholæ.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Rectissime dicis. Spero te bene valere, quamquam labor oppressit nos omnes.

      Delete
    2. Melius valerem, si nova tua verba legerem. Nam quid in vita dulcius, quam dulcis feminæ verba legere?

      Delete
    3. Hodie otiosior sum, quam ob causam certe nonnulla verba scribam ut facta tibi exponam. Gaudeo quod magistrum inveni - hac vespera ad bibliothecam cuiusdam universitatis ibo ad codices legendos una cum aliis (melioribus, ut opinor) discipulis.

      Delete