Tuesday, 13 September 2016

Pugil

Soleo omni mane III milia passuum currere, heri autem incepi corpus exercere novo modo. Ivi ad ludum ut artem pugnandi discerem. Ubi primum illuc veneram, maxime timebam, ne alii me irriderent, haud enim pugil sum, sed tantummodo discere cupio pugnare. Ne mentiar, cum viderem alios discipulos, vix me retinere potui quin discederem. Omnes erant enim alti fortesque viri, et ego - ut scitis - parvissima puellula. Ut verum dicam, fortasse falsum est asserere me parvissimam esse; utinam tam parva sim, quam, exempli gratia, Britney Spears! Si enim tam macra essem, minime me oporteret currere et pugnare atque exercere; possem ergo cotidie deliciis frui et placentas comedere. Quoniam vero volo macrescere, necesse est mihi tormenta incredibilia omnia pati, neque licet mihi edere quod velim, immo debeo sumere modice cibum sanum.

Mox redibo ad ludum, ut plura discam, ac profecto metuo, ne male pugnem. Vita mea semper est aerumnosa, quia quandocumque novam rem disco, summo animo conor ut faciam optime. Neque insuper possum lente discere; necesse est mihi quam celerrime facultatem adipisci. Nonnumquam mihi constat hoc ingenium meum esse bonum, alias* autem me decet lentescere et avide trahere odorem florum naribus.

Post prandium ad collegium ivi ut documenta nonnulla acciperem, quibus opus mihi est ut pecuniam deponam apud argentarios. Aspexi theodiscum unum et amica eius, quae nata est in terra 'Peru'. Hi duo molestissimi mihi erant, nam magna voce clamabant et se iactabant. Horreo omnem ostentationem, praesertim cum adulescentes coram omnibus osculantur, ut nobis monstrent 'amorem' eorum. Fortasse debeo horum miserari, intellego enim hos nec habere nec cognoscere amorem verum; quam ob causam imaginem sonumque dilectionis praebent mundo, ne videantur miseri. Nihilominus miserandi sunt qui pulchre vivant, sed non beate. Laus turbae est mutabilis, neque amor falsus valet. Hoc unum scio: Unus qui amicitiam ostendit tam flagrantissime non fidit alteri. Optima amicitia, sicut rivus altissimus, difficile est perspici, quia tacet.

Hodie calor ascendit usque ad tricesimum primum gradum, nunc autem sedens in cubiculo ingentem calorem solis minime sentio. Adhuc fatigor, sed de die in diem acquiro vires. Praeceptum urbis Melburniensis est, nisi memoria me fallit, 'Vires acquirit eundo'. Ambulans per totam civitatem totasque vias quoque acquiro fortitudinem ac roborem, mihi enim videtur me sub sole minus confectam esse. Cum autem maneo sub tecto, ut nunc sum, cupio somnium capere. Me tamen oportet resistere cupiditatibus, ut latine legam et artem pugnandi discam.

*Vocabulum 'alias' potest adverbium esse, significans 'alio tempore'.


1 comment:

  1. Did you know that you can make cash by locking selected pages of your blog / site?
    To begin you need to open an account on Mgcash and embed their Content Locking tool.

    ReplyDelete