Monday, 5 September 2016

Sarcina onerosa

Mox iter faciam ad Britanniam, quam ob rem hodie incepi colligere sarcinam. In sarcina deposui libros multos, quos legi et amavi. Sed libellum 'De principe' Nicolai Machiavelli posui in sacculo, quem portare una cum me volo, cum ascendam aeroplanum. Itaque in itinere potero iterum legere hoc opus, quod primum legi abhinc duos annos; neque eo tempore fructa sum sapientia, quae inest in verbis scriptoris, nam hoc me magnopere taedebat. Nunc autem prudentior sum, et maior, quam ob causam duco hoc mihi placiturum esse. Ut iam demonstravi in nuperrimis commentariis, timeo ne cadam de caelo. Spero me legentem non tremituram esse. Iter autem, ut bene scio, necessarium est, neque possum me semper ab omnibus periculis avertere. Mihi vero constat me iam satis scripsisse de hoc itinere, neque debeo tam anxie animum cruciare propter id quod faciendum est. Necessitas parit fortitudinem. 

Hodie volui plura narrare de conversione mea ad Christum, et rursus ab illo, me autem decet sententias nonnullas componere de vita et de amicis. Amicissima quaedam mihi, cui nomen est Claudia, sicut uxor prima imperatoris Neronis, vult relinquere amantem. Cum ei postulavi cur facere finem amandi vellet, ea sine mora respondit se magis praeferre puerum alium. Hic puer autem eam non amat, atque idcirco omnia aerumnosa laboriosaque orta sunt. Ut verum dicam, via ad amorem beatitudinemque valde videtur onerosa. Cur non possumus amare illum, qui nos invicem amat? Quam ob rem necesse est nobis semper recusantem retinere et amantem abigere? 

Ut puto, quandocumque fruimur fructibus dilectionis gratiaeque, sine remissione ac varietate capimus beneficia usque ad satietatem, quae postremo odium maximum parit. Philosophus quidam scripsit - fuitne Augustinus? Oblita sum nominis - nos facilius odisse amantes antiquos quam inimicos. Nam imago amoris manet et manebit in cordibus, etiam cum incipimus amicum odisse, atque ab hac imago melioris rei cruciamur. Propterea amor victus nobis vehementius dolet odio puro. 

Quod remedium nos homines habemus contra vicissitudines cordis? Unum vobis proferam: studium litterarum. Cor est mutabile, mens autem potius 'flexibilis' mihi videtur. Verbis Iohannis Milton, quae male transtuli in linguam latinam: Quid refert proelium amissum? Amissa nondum sunt omnia. Nos itaque oportet alias res diligere praeter amorem hominum, nam nonnumquam necesse est nobis sine amicis vivere. Vita vivenda est, vel volentes nos vel nolentes. Carpamus ergo, inquam, libros, ne relinquamur manibus vacuis. 

No comments:

Post a Comment