Friday, 9 September 2016

Ultimus dies

Vale, terra! Vale, arbores! Vale, sol australis!

Tres abhinc annos profecta sum e patria mea ad territorium Australianum. Ex Australiana continente hodie proficiscar in insulam Britanniam. Cum habebo XIX annos, iam in tribus continentibus vixero. Quam ob causam reor iter non timendum esse, nam in hoc spatio vitae iam vidi milia miranda, laudanda, amandaque. Quod autem mea magis interest, vixi secundum morem meum; numquam secuta sum gregem hominum, neque conata sum umquam gratiam turbae poscere. Faciebam - semper enim hoc modo me gerebam - id quod mihi placebat, atque id quod boni mihi erat. Idcirco inveni pacem, et quamquam scio me optimam omnium puellarum non esse, amo me ipsam, et gaudeo valde, quod variis deliciis vitae frui et pati animi vitia diversa possum. Ne longa sim, versiculum promam ex litteris discipulorum: Scio et humiliari, scio et abundare, et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati. Quam ob rem nullum malum me tangere potest, fero enim aequo animo omnes calamitates. (Stupefacta sum, ubi repperi Paulus una cum Timotheo scripserat epistulam ad Philippines. Antea putabam Paulum solum composuisse mandata! In ecclesia enim solent nuntiare ante lectionem, 'De epistula sancti Pauli ad Philippines'.)

His dictis, intellectis, discitis...nescio cur, adhuc vero timeo, ne in aeroplano moriar, vel dicam rectius, ne moriar cadens ex aeroplano. Bibliam legi, opera philosophica intellegi, et pro mea parte conata sum fortitudinem exercere discereque, minime autem his omnibus consolor. Insuper maereo, quod relinquam hanc domum, haec vestigia iuventutis meae, hanc terram fructiferam...discipulus alius, cum quo discebam in ludo, olim mihi dixit Australiam terram Dei esse. Estne locutus recte? Nescio neque scire volo, certe spero fore ut paradisum meliorem tellure sit. Si autem nondum vidistis continentam Australiam, tibi suadeo ne praetereas hunc locum. Habemus macropodidas, cervisiam optimam, et farcimina gustanda.

Lectores, mox scribam commentarios de itinere et de primis horis in civitate Londinii. Excitor, incitor, vereor. Cives Melburniensi, avete atque valete; fruebar spatio temporis apud vos. Caelum, noli turbare ventos; sis, obsecro, placidum et tranquillum. Gubernator aeroplani, cura ut bene naviges! Terra Britannica, accipe me amplectibus osculisque. Veneram huc e patria, videbam diversa bona urbis, vixi tres annos hic, volo nunc in terris Europaeis discere res gestas, volabo propterea hinc in novum locum. Omnia, quae in corde meo erat, iam exposui. Manibus vacuis, corde inani, animo tranquillo primum gradum faciam ad lucem gliscentem mutationis.

2 comments:

  1. Optimum iter facias, docta puella, indeque nobis lectoribus nouissima uitae tuae in urbe Europaea describas.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Salva sum, dormivi, nunc explorandum est mihi :)

      Delete