Tuesday, 18 October 2016

Autumnus appetit...

Scio me nuper haud scripsisse, neque causam proferam intermissionis litterarum, turpis enim excursatio est si fatear me pigram fuisse. Nam profecto gravabar laboribus meis, otium autem mihi erat ut iacerem sub sole et nubes diu spectarem. Ecce indicium peccati.

Nunc autem debeo latine scribere, quia hac vespera ibo ad alium collegium ut chirographum priscorum scriptorum legam. Ne mentiar, vereor ne stultissima videar, quia plura vocabula nuper oblita sum. Quam ob rem necesse mihi est iterum omnes leges grammaticas memoriae tradere, ne errores coram discipulis melioribus faciam. Mihi constat quid agam - me decet libros legendos, quos ante deposui, de novo in manus sumere. Pluris ante diebus incepi epistulas morales Senecae legere, sicut vero elephans in luto volvens, tantummodo perlegi epistulam UNAM brevissimam. Me pudet, ut verum dicam, haec omnia vobis narrare! Quo effugit diligentia, industria, prudentia? Nescio; pro his bonis nunc inveniuntur desidia, segnities, pigritiaque.

Modus hic vivendi mutandus mihi videtur. Non adeo negotiosi sunt dies ut latine discere non possim. Deus otium non facit; homines horas secundum naturam ingeniumque disponunt. Infeliciter semper tempus terebam nugis, neque didici ex his ludis rem quempiam magni ponderis, mens vero de die in diem putrescebat. Si possitis hodie meam mentem abducere, certe ambuletis laboriose, nam haec pars nunc plumbea pinguisque videtur. O florentissimi dies, quos in terra Australi agebam! Utinam facultatem scribendi legendique ex aquis stygiis reciperem.

Perperam duxi. Opus mihi non est litteris Senecae plenis philosophiae. Immo sine mora mihi legenda est oratio quaevis Ciceronis. Magister ille omnia me docuit, qua de causa potest me iterum res oblitas docere. Otium autem - ut iam iamque dixi - hodie mihi deest. Debeo corpus lavare in balneo, deinde ambulandum est mihi ad universitatem ut lectiones audiam...tunc magistrae congrediar. Sed conabor plura discere, neque in portum inertiae confugiam, ut soleo. Lectores, date mihi virtutem contra illectamenta acediae!

2 comments:

  1. Si non deus sed homo est qui inter otium et negotium distinguat et horas, quot quidem ἐν τοῖς ἐφημέροις sint, alteri abundanter tribuat, alteri et sibi deneget, ut aut nimis otiosus atque indulgens et piger aut nimis officiosus et tristis esse videatur, tunc oportet nos agnoscere labores et opera omnia, quibus homo aliis animantibus meliorem sese facit, ab anima humana cum corpore commixta esse inventos, divinam vero rationem quæ providentia vocitatur et natura rerum tantum otium et desidium suppetitavisse. Sic in aurea, quæ fertur, ætate gerenda fuerunt nulla negotia, nisi ut glandes pro lauta cena colligeremus aut obviam venire tigridi leonive qui suam cenam quæreret; sed cum progressu tam temporis quam eruditionis didicimus majoris æstimare labores, quales nos docuit Hercules (scholasticus, qui Hydram bibliographicam domuit), exanclandos, atque eo propiores divinitatem nos ducimus, quo longius discedimus ab eo quod fuerat aureum, divinum, naturale: scilicet otium. Quare otium nunc res a poetis ficta (sicut ipsa aurea ætas) nec nisi in fabulis reperienda habetur. Cujus virtutem nunc, de his rebus meditatus, equidem agnosco, et mihimet promitto me contra Laboris lenonia illectamenta virtutes divæ Pigritiæ culturum esse hac nocte post scholas absolutas.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Quid sibi vult verbum 'ἐφημέροις'? Vae Graeculis, qui barbare loquuntur :(

      Ut soleo, maxime fructa sum sententiis tuis eleganter compositis. Quamquam certe meres quietem otiumque, nam de die in diem scribis melius, cave ne piger fias sicut ego. Hoc in tractato de voluptatibus otii exempla lepidissima protulisti e fabulis praeclaris; itidem conabor rationem dare laborandi.

      Aetas aurea pariebat homines, bellum autem deos, ut profecto scis ex historia Troianorum. Si Achilles elegisset vitam insontem, nemo hodie nomen eius sciret. Quia vero se exercebat usque ad mortem, gloriam perpetuam adeptus est. Infeliciter, haud nati sumus dei, et certe debemus per mediam viam transire, neque moriendum est discendi causa. Desidia autem mihi illecebrosior labore videtur; ergo proniores sumus ad peccatum acediae, quam ad immoderationem laboris. Ut opinor, natura nostra est desidiosa, qua de causa debemus magis otium timere quam nec-otium (negotium).

      Delete