Monday, 31 October 2016

Discipulus quidam mortuus est

Tribus diebus ante, ubi domum reversa sum, currum vidi vigilum prope aedificium. Cum postularem quid accidisset, hoc responsum accepi: quidam discipulus interierat. Nescio utrum mortem sibi consciret necne, certe vero haud ab sicario interfectus est, neque duco eum perisse propter aegretudinem, satis enim valebat, cum vivebat. Utique spero eum requiescere nunc in pace. Amicus mihi non erat, sed quoque discebat in collegio, bibebat in taberna, sigarellas fumabat in horto una cum aliis discipulis...qua de causa mors eius alienissima mihi videtur. Neque aliquid plus scio de hac tragoedia praeter nomen defuncti. Nomen ei erat Lucas.

Adfuit; nunc deest.

Superiore nocte male dormivi, qua de causa nunc magnopere fatigor. Mens sicut testudo repit pedetemptim. Ut verum dicam, nescio cur heri minime dormiverim, ambulaveram enim per totam diem. Ad III fana musarum ivi ut gazam huius mundi aspicerem. Ut exempla proferam, vestimenta regum antiquorum libenter conspiciebam, adeo enim pulchra mini videbantur ut vix me retinerem, ne haec omnia tangerem. Etiam legi paginam codicillorum Leonardi da Vinci, de cuius admiratione, ut credo, iam satis scripsi. Quam ob rem maxime gavisa sum, cum tenerem opusculum huius ingeniosi mihi ante oculos. Putavi me non dignam esse his rebus, quas magister omnium sciendorum quondam tenuerat manibus.

His proximis diebus otium mihi erit ad commentarios latine componendos, haud enim debebo ad lectiones ire. Sicut omnes discipuli in hoc orbe terrarum, praeter amentes, feriae mihi placent, atque iam consilium habeo quomodo tempus teram. Primum, cotidie aliquid scribo in hac pagina, nam iam oblita sum partem haud minorem sermonis. Praeterea mihi bonum constat plures libros legere, cum enim in collegio discerem otium saepe mihi deerat ad sapientiam scriptorum legendam. Ex ignorantia itaque animum iterum transiciendum est ad lucem eruditionis. Quoque volo - quod profecto alienissimum videtur - nihil facere in cubiculo meo. Cupio super lectum recumbere et cogitare sine festinatione; immo omnia faciam graviter. Nisi fallor, Italici habent vocabula idonea aptaque ad hoc describendum: 'farniente' (latine 'nihil facere'). Sed italice non scio, quam ob rem si perperam scripsi, lectores, corrigite errorem.

Spero hebdomadam proximam etiam vobis placituram.


2 comments:

  1. Recte, ut credo, dixisti, 'il dolce far niente'. Quoad ad me pertinet, malo 'farnientem' dum spatior foras, res oppidi aspiciendo; si nihil facio dum in cubiculo maneo, quin nimis cogitet non prohibere possum.
    Codicillo quem legisti, erantne litterae graecae scriptae dextrorsum sinistrorsum? :) Mihi quoque placet Leornado ille, qui semper habebat quaestiones novas ad solvendas.

    ReplyDelete
    Replies
    1. In codicillo litteras graecas haud vidi; ut verum dicam, litterae nec latinae nec graecae videbantur. Fortasse vero culpa est mea - minime potui verba Leonardi intellegere!

      Terra plena florum ornataque arboribus quoque mihi placet, in Britannia autem aer semper frigidus est, quam ob rem maneo sub tecto.

      Delete