Friday, 7 October 2016

Leonardus, deus inter homines

Nuper, ut scitis, incepi res gestas discere in collegio regis Londinii. Quamquam summa cum aviditate libros lego ut plura discam, me tamen taedet discendi de his rebus, otium enim mihi minime est ad commentarios latine scribendos legendosque. Quam ob rem debetis mihi ignoscere, lectores, absentiam nimis longam. Cotidie bene mane surgo corpusque exerceo, tunc ad universitatem eo ut lectiones audiam, deinde sumo prandium (otium mihi non est ad ientaculum edendum, quam ob causam persaepe famem sustento), deinde libros lego ut intellegam verba magistrorum, ac deinceps domum redeo et conor hunc sermonem discere. Sed quoque necesse est mihi vocabula nova linguae ruthenicae tradere memoriae meae, quae, ut verum dicam, infirma mihi videtur. Nihilominus laboro, oro, conor, ne inerudita sim, immo perita artium omnium. Cum enim ab ineunte aetate studio litterarum incensa essem, et semper vellem 'homo universalis' fieri, opus mihi est laboribus magnis.

Cur autem hominem universalem amo? Memoriam excitationis animi adhuc teneo. Una cum matertera carissima ad fanum musarum ivi ut exhibitionem de vita Leonardi Da Vinci cerneremus. Aspexi commentarios huius viri - dicamne 'vir'? Nam certe maior omnibus mortalibus erat, cum inter nos in hoc orbe terrarum habitaret - et chirographum mihi magnopere placuit. Etiam tunc scivi res plurimas inveniri posse e chirographo cuiusvis homini. In litteris Leonardi animum egregissimum optimumque ingenium crevi, quia magna cum cura vocabula scripserat, nec nimis magna, nec nimis parva, sed omnia habilia atque idonea. Eo tempore autem male scribebam, et quandocumque avus querebatur, qui magister meus erat, id mea minime referre respondebam. Post exhibitionem vitae magni Leonardi, incepi formas pulcherrimas verborum magna cum cura inscribere, et nunc alii discipuli saepe laudant chirographum meum. Noli itaque sollicitare, si chirographum tuum foedum videtur, quia spes omnia vincit: si vis novum modum scribendi discere, profecto disces.

Quod ad Leonardum attinet, cum chirographum eius tum modum vivendi mihi placuerunt. Surgebat enim ante ortum solis, ac holera comedebat, neque carnem. Otium nullum ei erat, semper enim discebat, laborabat, faciebat: discipulus erat, et adulescens et senex, neque umquam repudiavit vitam duram, immo fruebatur semper fructibus laborum. Natura eius nihil mali patiebatur, cuius animum adeo bonum erat ut vix posset res mirandas continere parietibus corporis. Aeroplani, tormenta, imagines...omnia bona persaepe erumpebant mente, et nos adhuc gustant dulcitudinem eius sapientiae. Mihi videtur hominem ingeniosum esse sicut margaritam pretiosissimam - etiamsi in tenebris aquae obscurae latet, totum mundum illuminat gloria.

Utinam cum eo loqui possim! Fortasse debeo accersere magistrum Faustum, qui manes mortuorum ex inferis revocare potest ad lucem mundi. Nolo autem molestissimam esse ei, neque audeo nomen eius pronuntiare, mihi enim constat mentem adhuc informem habeo. Philosophus quidam dixit nos bis morituros: prima mors corpus sustulit, secunda nomen. Itaque adhuc vivis, Leonarde, adhuc enim famam tuam scimus et nomen tuum invocamus, neque pereas, quam diu quisquam erit qui te (non audientem) magistrum vocet.

No comments:

Post a Comment