Tuesday, 8 November 2016

Carolus magnus dilectissimusque

Iam scripsi me quendam puerum amare, cui nomen est Carolus. Gallicus est, discipulus, haud autem amicus mihi. Semper enim una cum aliis gallicis adulescentulis ambulat, quam ob rem ei approprinquare nequeo. Volo - persaepe aspicio eum atque ardesco - sed animus occasioque desunt. Ne mentiar, si fortior essem, certe verba nonnulla dicerem ei, quem amo ex imo corde. Nimis autem ignava sum; utinam arcessar ab eo! Creo vero minime haberi amorem erga me. Nam quandocumque potest mihi loqui, tacet; exempli gratia abhinc paucis diebus in lectione discebamus. Bene loquebamur de rebus discendis, sed ubi potuit me rogare de otio vel etiam de quovis, conticuit. Fortasse debui eum interrogare; timebam. Nescio cur affligor tanto pavore, cum ei loqui debeo. Oculi ei sunt pulcherrimi, quasi mirandi - numquam autem adeo perterrita sum, ut vix verba pronuntiare
possem. 

Carole, si hos commentarios legis, te amabo (ut verum dicam, iam te diligo), LOQUERE MIHI! Infeliciter scio te haec omnia non lecturum, nam latine nescis, neque velles opera mea legere, si scires. Me enim minime amas. Cur ergo tam ardenter sentio amorem excitari in corde meo?

Scribendum mihi est de aliis rebus. Minime enim bonum mihi videtur semper cogitare de nubibus, caliginibus, pruinis, amoreque mei, qui profecto non invenitur in tua mente. Soleo amores fingere, qui adeo mihi placent ut nonnumquam distinguere inter verum ac falsum haud possim. Mane non eundum est mihi ad lectiones, quam ob causam gaudeo, nam te non videbo. Quandocumque faciem tuam in conspectu est, discendarum obliviscor. Iamiamque colloquia habebam cum te in somniis; vigilans vero numquam ullum verbum tibi dedi. Ignosce mihi, cui animum ignavia regit. 

Olim erant II aves, qui in caelo volitabant. Una volebat alterum amare, nesciebat autem utrum alter eam diligeret necne. Metus causa numquam locuta est ei, cuius pulchritudinem sapientiamque diu admirabatur. Ut solent aves, de die in diem una prope alterum volabat, deinde unus prope alteram...in perpetuum autem intererat spatium inter aves miserandas. Rara avis est, ut opinor, quae amorem capit, neque pavit. Huiuscemodi avis non sum; ego immo vulgaris, tristis, timidaque. Itaque numquam scies quid nunc me turbet, neque umquam poteris fingere, quam alta sint unda amoris huius, quem circum cor cinxi. Nonnulli dicunt silentium esse aurum, amorem autem florem. Paulatim perit hic, illud vero crescit gradatim. Ut vides, amor non potest resistere morti. 

Satis de miseriis. Quid scripsi? Nugas. Quid in corde meo? Quidquid est, minime debeo id 'amor' vocare, non enim fieri potest ut incognitum adulescentem amem. Idcirco mihi constat haec omnia tantummodo esse deliria, somniaque febrilia. 

Sed es, Carole, re vera es, ambulas, cogitas, amas. Etiamsi me non amas, quamquam amas. Te viventem nequeo negare; debeo autem me ipsam negare, quoniam vanam phantasiam indago. Indigeo tui, opus vero non mihi est amore. Carissime, discede, vade! Retro perge, effuge, abi, ne cupiditas me torqueat. 

No comments:

Post a Comment