Thursday, 24 November 2016

Dies irae solvet spem meam in favilla

Hodie fuit dies pessimus omnium!

Cum sederem cacans in balneo, sophophonum cecidit e manibus meis in aquam! Audivi sonum repersionis, et facta sum immobilis sicut petra. Scivi enim me debere manum protendere in sordes ut sophophonum, id est telephonum gestabile, reciperem. Sed ut certe scitis, nolui tangere faeces. Infeliciter nequimus semper molestiam fugere, et necesse fuit mihi digitos mittere in aquam putridam. Sophophono servato, opus fuit mihi id lavare aqua frigida saponeque. Sic feci, nam et membra mea et telephonum maxime olebant. Quidam sapiens olim dixit nos inter faeces et urinas nati esse, quocirca nescio cur adeo horribilis sit horum odor nobis. Utique umores putridi mihi cruciaverunt, quam ob rem iam iamque manus lavabam. 

Postea festinans reversa sum domum, volui enim finem huius diei pessimi facere. Fortuna vero alium consilium habebat; cum enim sederem ante computatrum biberemque aquam, nescio quo pacto effudi aquam - re vera visum est flumen - super computatrum carissimum. Computatro mortuo, paene lachrimavi, opera omnia mea enim erant in hac machina. Festinavi ad officinam computatrorum; ubi artifices aspexerunt machinam, mihi dixerunt eos minime posse computatrum hoc reficere. Idcirco celeriter cucurri ad tabernam, ubi emi computatrum novum magni pretii. Nunc sedeo domi et commentarios scribo; quamquam gaudeo quod iam nox est, et hic dies mox se terminabit, tamen summa tristitia adficior, pauper enim sum post tribulationes, quae mihi hodie acciderunt. Ut opinor, nunc est cenandum mihi, minime autem cupio cibum. 

Fortasse hodie tam horribilis fuit, heri enim iam fructa eram dies perfectus. Novam imaginem posui in pelle. Iam tres imagines huiuscemodi habeo in corpore, unam in crure dextro, alteram in laevo, et ultimam in cervicibus. Haec nova invenitur in brachio laevo. Pulcherrima mihi videtur, difficile autem est tabula huius generis vobis describere verbis paucis.

Nequivi vero imaginem facere togata. Qui sunt, fortasse requiritis, in tabula, quae est in brachio? Sunt viri magni, qui pugnabant in bello inter Graecos Troianosque. Hi duo erant amici, et secundum famam amatores. Potestisne nunc coniectare qui sint? Quod si non scitis, vobis dico hos esse Achillem Patroclumque. Hic sustinet illum mortuum brachis. Elegi hanc scaenam, quia mihi exemplum videtur summae amicitiae, quae saepe nos fugit. Nemo enim amicissimus mihi est; certe amicos cognosco, haud vero sicut Patroclus atque Achilles, vel etiam Cicero Atticusque. Spero autem quandolibet me inventuram esse aliquem, cum quo (vel cum qua) fruar deliciis verae amicitiae concordiaeque.

3 comments:

  1. Nihil in tali corpore quod ignoscendum videtur; plurima vero cognoscenda. Beatus porro dicendus erit ille amicus, quicumque erit, quocum deliciis veræ amicitiæ frueris.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Gratias tibi ago, scio autem esse nonnullos lectores, qui formam corporis mei videre nolunt. Ut exemplum dem, cognosco amicum, qui sacerdos fieri cupit.

      Delete
    2. Deus nihil tam pulchrum fecisset, si noluisset oculis humanis demonstrare qualis Ipse esset artifex.

      Delete