Friday, 4 November 2016

Dolor animi

Heri imaginem amantis primi vidi. Oculi ei adhuc sunt caerulei, rutilaeque comae, sicut Germani in commentariis Taciti. Olim eum ex imo corde amavi, nunc autem imaginem faciei eius manibus teneo, neque scio cur tam ardenter hunc adulescentem requisiverim. Pulcher non est; ne mentiar, minime foedus videtur, certe vero formosior sum eo. Cur itaque adeo eum amavi - vel potius dicam, amabam? Amorem magnum enim in corde tenebam erga eum per II annos. Fortasse ingenium eius me laqueabat, nam homo salsissimus erat, qui poterat loqui de omnibus rebus, quas fingere potestis. Exempli gratia cum loquebamur persaepe de carminibus, tum de aliis discipulis magistrisque libenter disputabamus. Quasi numquam, ut verum dicam, amicum huius generis invenio, cum quo disserere queo sine negotio; saepius me taedet colloquiorum.

Nihilominus non modo eum amo ob facultatem disserendi, sed etiam propter flammas Veneris. Nam eum cupiebam animo et corpore. Ut supra demonstravisti, primum amantem erat mihi, neque obliviscar aetatem, quam egimus. Sed satis de tristitia amoris praeteriti. Aegre dormivi propter imaginem, quam videram; ut autem soleo, prima luce hodie surrexi, quam ob causam nimis fatigor. Quandocumque sentio me fessam esse, irascor. Nescio cur lassitudo tam vehementer percutiat mentem, semper vero hoc incommode accidit mihi. Itaque nexi iurgia cum matre mea, volui enim iram expellere e corde meo. Nunc puto me erravisse, quia matrem diligo, neque debeo eam lacessere provocationis causa. Antea eam parum commode tractavi, nam ignorabam reverentiam, quae inter filiam matremque esse debet. Quoniam iam didici quomodo cum matre agerem, minime ignoscenda sunt verba mea irata.

Hi commentarii haud congruenti videntur, nam cupio dormire, neque animum adicere his sententiis possum. Fortasse eundum est mihi ad ecclesiam, ut orem, ne aegre valeam. Quamquam nescio utrum credam in Deum necne, saepe tranquillitatem mentis adipiscor, cum sedeo ante crucem et colloquor cum angelis. Tantummodo III res cognosco, quae mihi pacem dant: religio ecclesiae, lingua latina, et vinum. Sed iam consilium cepi, ne magis biberem, volo enim melius valere et mente et anima. Insuper, sicut maior pars hominum, credo me nimis crassam esse, quam ob rem vinum evitandum est, quod in corpora nostra semper pinguitudinem affert.

Spero me mox melius acturam esse. Nunc petendae sunt mihi pax et quies. Ut citius adveniam ad silentium animi, eoque modo molestiam doloris fugiam, legam orationem Ciceronis pro Milone. Iamiamque dicebam - et semper dicam, si quis velit opinionem meam scire - Ciceronem non modo fuisse hominem, sed etiam vim naturae. Nam inimicos pulsabat, coniurationes frangebat, tyrannosque rumpebat verbis eloquentissimis. Dolor animi est genus unum potestatis, quam di immortali contra nos exercent; vis vi repellitur, quam ob rem Cicero certe me servabit.

Neque desperandum est mihi, quia tristis sum ob nullam veram causam. Verbis Horatii: 'Aequam memento rebus in arduis servare mentem.' Maiores nostri poterant animam bonam habere, etiam cum versabantur in tempestatibus malis; cur ergo nequeo aequo animo ferre quodcumque patiendum sit mihi? Profecto enim animosior est adulescentia senectute. Ita, laqueum dissolvi scribendo has sententias. Antea dolebam, nunc autem respiro gaudeoque in tanta exultatione vitae.

2 comments:

  1. 'Cur adeo eum amabas' tute ipsa respondisti! Quia salssisimus erat, et sine dubio multae aliae virtutes habebat... Mihi accidere solet hoc, quod quaedam femina vel quidam vir primum non nimis pulchra mihi videar -neque vero scilicet foeda; deinde, ut melius eam intus nosco, subito ejus pulchritudo crescit, auget; non metaphorice dico, immo re vera mihi videtur esse pulchriorem ore, corpore et aliis! Scilicet egomet, quamquam neque foedum neque pulchrum me esse existimo -hoc pendet ex die- scio fuisse homines qui me alte amaverunt facultatum mearum causa -quae haec sint, non pro certo scio hahae (ignosce si non recte exprimor... difficile est de his rebus latine loqui)
    Ego paululum vini bibere, cum prandium sumo, conor cottidie; sed cum tristis te habes, non oportet bibere (hoc jam dixerat Tibulus: saepe ego temptaui curas depellere vino/at dolor in lacrimas uerterat omne merum). Recte facis scribendo ut curas depellas... quisque suo modo eas amittit (ego soleo spatiare vel Amélie, pellicula francogallica, revidere). Maestitia vivendi, quae sine causa fit, hoc emolumentum saltem habet: recedit tam quam venit.
    Tibi gratulor, in dies melius meliusque scribis !

    ReplyDelete
    Replies
    1. Utinam quoque possim cotidie vinum sumere! Infeliciter discendum est mihi, quam ob rem haud licet bibere. Nescio cur, sed corpus mihi est debile, et itaque si tantummodo poculum unum bibam, extemplo ebria sim.

      Etiam maxime fructa sum pellicula 'Amelie', ac mihi constat te debere alium spectaculum videre, quod vocatur 'Les Choristes' (latine chori pueri). De quo narret hoc opus, fortasse requiris? Lege, quaeso, titulum pelliculae: narrat de nonnullis discipulis, qui sine parentibus habitabant in ludo. Magister chori eos docuit, ut fructibus vitae sapientiaeque fruerentur. Hoc opus amo, cum enim puella essem, et primum pelliculam spectavi, paene exanimata sum. Cur? Nam quidam mimus, Ioannes Baptista Maunier, valde pulcherrimus videbatur...atque adhuc videtur!

      Quidam, ut recte dixisti, acquirunt pulchritudinem de die in diem; alii vero, sicut Ioannes, erant, sunt, erintque semper formosissimi. Quoniam non sumus homini huius generis, illius autem, debemus assequi venustiores. (Sed fortasse es valde formosus. Nescio.)

      Etiam gratulor tibi, nam scripsisti nonnullos commentarios in pagina sua, quos perlegi libenter.

      Delete