Thursday, 17 November 2016

Sicarii

Cicero, ultimus Romanorum, ita scripsit de officiis in opere magno eius:

Non nobis solum nati sumus ortusque nostri partem patria vindicat, partem amici. 

In his commentariis volo vobis historiam brevem narrare de II amici, qui animos dederunt sine metu, ut conservarent propinquos, amicos, civesque patriae. Etiamsi non duco dulce esse nec decorum pro patria mori, facta eorum mihi videntur summa digna laude. Initium sumendum est ab origine: Ubi hanc historiam fortitudinis inveni?

Nudius tertius librum, cuius titulus 'HHhH' est, aspici elegique in taberna. Nomen scriptori gallico huius operis est Laurentius Binet. Antea cum habitabam in Australia saepe fabellas emebam, nunc autem quoniam pecunia mihi deest, soleo libros bibliothecae legere. Cum vero iam diu vellem hanc historiam legere, librum emi. Quam ob causam gaudeo, quod iam fabulam totam perlegi, ac mihi optimus liber videtur in hoc orbe terrarum. Mihi crede, cotidie libellum unum lego, neque umquam opus melius inveni hoc. Narrat de II sicariis, qui conati sunt Heydrich ducem crudelissimum Germanicum interficere. Ut satis scitis, difficile fieri poterat ut hoc munus obirent, eo tempore enim Germani gubernabant Czechiam. Quamquam sciebant se morituros esse, sicarii fortissimi vi et armis fecerunt id quod mandati essent, sicut boni milites.

Praesertim fructa sum fabula rerum harum gestarum, nam 'fabula' non est, sed vera historia de morte tyranni. Anno 1942, II sicarii re vera Heydrich necaverunt. Unus erat cives Czechiae; nomen ei Johannus (Jan). Alter cives Slovaciae, qui vocatus est Josephus (Josef). Duce necato, uterque paulo post mortui sunt, vel potius dicam, ab exercitu Germanico interfecti sunt. Mihi constat sicarios hos cum fuisse milites optimos, tum etiam amatores patriae. Nam audebant totam vitam dedere saluti civitatis, neque morati sunt, cum currum tyranni viderunt euntem in via. Sine ulla haesitatione, sineque dolore animi feriverunt. Fortasse desiderabant, dum currum exspectabant, dum sciebant mortem advenientem accipiendam esse, amicas. Didici enim ambo amabant amabanturque; secundum famam vulgatam, amica unius - nescio utrum Iohanni vel Iosephi - gravida erat eo anno. Debemus itaque gratias eis referre, cum enim diligerent feminas, liberos, bonaque omnia huius mundi, nihilominus pro nihilo putabant vitas. Atque quia parvi aestimabant mundum, fiebant maiores.

Siniensi dicunt: Tempora faciunt heroes. Dico vero: Heroes faciunt tempora. Cum enim Germani omnibus imperarent, nemo praeter eos ausus est ducem omnipotentem occidere. Sed ii quoque erant homines, quoque comedebant panem, quoque bibebant aquam, quoque volebant amare, amari, cogitare, discere, vivere. Quid ergo interest inter virum et deum, inter mortalem heroemque? Verbum unum exponam: Fortitudo. Facilius enim est peccata inimicorum neglegere quam habenas iustitiae capere. Equidem, si eo tempore viverem, certe nihil huiuscemodi facerem. Debilis enim sum, neque puto nos omnes esse heroes. Nonnumquam autem ex herbis oritur arbor, quae altior est universis. Hae 'arbores' fructiferae colendae sunt, famaque earum vulganda est per saecula. Adiuvantibus iis humanum genus superabit; sine autem praesidio eorum, peribimus.

No comments:

Post a Comment