Monday, 19 December 2016

Commentarii II: Germania mihi perplacet!

a.d. XIV kal. Ian. MMXVI A.D. 

Heu! Sed nescio utrum potius 'Heu' an 'Euge' dicam. Bona enim malaque mihi hac mane convenerunt. Litteras iterum accepi a M., qui me flagitavit ut responsum darem ei. Sentio nonnumquam me esse puerilem, nam me oportet ei aliquid - nescioquid autem - dicere, ne semper litteras iratas accipiam. Nequeo autem verba eligere ut sententias componam. Quam ob causam, M., noli plures epistulas mihi mittere, quia nihil dicendum habeo.

Iam explicavi cur dixerim 'Heu'; nunc ad meliora pergam. Heri iterum bene dormivi, mirabile dictu, quamquam Londinii solebam vigilare per totam noctem. Hodie bene mane surrexi, et pugilice valeo: iam consilium cepi ut legerem in tramine Stutgardiam Lutetia. Londinio Lutetiam, ut heri scripsi, nonnullos versiculos de rerum natura perlegi; in hoc itinere legam epistulas Senecae, dummodo tramen leniter eat. Ne mentiar, si amicus esset mihi Seneca, et tam saepe scriberet mihi de vita morali, certe haud placeret. Amamus enim amicos, quibuscum possumus colloqui, neque istos, qui nos semper docunt. Si magister vellem, ad universitatem pergerem, neque in aedes amicorum. Numquam conor amicos amicasque docere; immo video et taceo. Itaque omnia, quae latent in animo meo, hic purgo. 

Satis scripsi, ut puto, de horis nuperrimis. Nunc nauseo - nescio cur, nam optime cenavi heri.

Hora nona (hora tertia post meridiem)

Nunc in tramine sum, in Gallia, inter Argentoratum Stutgardiamque. Argentoratum quoque vocatur Stratioburgum; credo hoc nomen notius esse vobis. E fenestra agros magnos multosque aspicio, sed nullum agrestem. Video quoque oppidos nonnullos, qui minime placet. Aedes enim parvae mihi videntur, neque vellem in his urbibus habitare, si possem locum vivendi eligere. 

Hora decima 

Ut credo, iam transimus fines, et sumus nunc in Germania. Salvete, Germanici! Spero me mox bibituram esse vestram praeclarissimam cerevisiam. Cum primum vidi hanc terram, statim amavi. Germania enim multi formosior est Gallia (scio autem lectores Gallicos certe aliter sentire!) E fenestra nunc cum campos tum montes cerno, et aedificia magna variis coloribus picta. Quoque flores video, quamquam hiems adest. Omnia pulchra videtur, et homines nonnulli secerni possunt; immo in Gallia sentiebam me esse in vasta solitudine.

Sed haec hactenus, quia nolo iam iamque Galliae maledicere. Profecto vero melius hic valeo; prae oculis meis sunt miranda universa naturae, ut exemplum dem, altiores arbores nubesque roseae. Lacus etiam hic invenitur. Quamquam non tam pulcher est quam Trasimenna, mihi maxime libet.

In hoc itinere legi, ut ante vobis scripseram, epistolas nonnullas Senecae ad Lucilium. Philosophus ille dixit nos minime oportere desperare de summa rerum, possumus enim semper II vias sequi. Verbis eius: "Placet: pare. Non placet: quacumque vis exi." Infeliciter non assentior ei; immo duco eum false scripsisse. Fortasse ita sentio, nam amicus R. meus mortuus est hoc anno, cum sibi mortem conscivisset. Mors non est via aperta, ut Seneca nos docet, ad beatitudinem. Est vero finis omnium viarum, postquam restat nihil praeter dolorem. Audivi nonnullos dicentes mortem esse finem doloris, sed etiam si mortuus nihil ultra sentiat, parentes amici amantesque eius certe lugeant. Quam ob causam nolite desperare, neque sequamini exemplum Stoicorum. 

Mors, vel 'voluntaria' (duco autem non esse 'mortem voluntariam', nemo enim sapiens potest hoc malum cupere ex imo corde), semper nocet cum mortui tum aliis. Idcirco vivamus, ut Catullus prudenter exhortavit, atque amemus!

Nunc relinquendus est mihi hic stylus, quia mox adveniam Stutgardiam, ubi pernoctabo. Cupio cenam optimam sumere in taberna. Semper, ut scitis, esurio. 

Addendum: 

Homo formosissimus est in tramine hoc qui post me sedebat per totum iter: edepol! Vae mihi - eum antea non videbam et nunc cum scio eum hic esse, iam sumus in ultima parte itineris. 

No comments:

Post a Comment