Friday, 23 December 2016

Commentarii IV: Sternuendum est mihi, sed nequeo

PRIMA VIGILIA 

Volo mori. Maxime iugulum dolet. Nequeo cibum sumere capereque somnium...heu me miseram. Murakami (scriptor Iaponicus) olim sic scripsit: Noli tui ipsius miserere; tantummodo nequissimi ita faciunt. Haud autem possum animum adicere aliis rebus, cum adeo aegrotem.

a.d. XI Kal. Ian. MMXVI A.D. 

Sentio me melius nunc valere. Arcessi alium medicum, qui venit ad cauponam, ubi habito, ut me sanarem. Dedit mihi III genera medicamentorum, quae sumpsi post ientaculum. (Dulces prunos persicas comedi, quae valde placuerunt). Medicus visus est alienus, cum primum intravit, longos capillos enim habebat et imagines nonnullas compunctas in pelle. Ego quoque, ut scitis, compuncta sum variis notis; numquam autem medicum vidi compunctum. Nam medici solent vivere more maiorum, neque placent iis, ut credidi, formam corporis mutare.

Quamquam melius valeo, debeo manere in cubiculo ut quiescam. Volo autem exire ut urbem Monachium cernere. Hic enim Adolphus Hitler primam orationem habuit; eo tempore conatus est rem publicam Germanicam evertere. Propter hoc missus est in carcere, ubi scripsit librum horribilem suum cum titulo 'Dimicatio Mea', in quo male dixit Iudaeis, ut solebat. Debui, cum res gestas discerem in ludo, partem parvam huius operis legere. Aegre autem intellexi sententias Adolphi, sine enim ordie exposuerat opiniones. Quemadmodum insanissimi solent loqui de nugis, sic verba ubique sparsit super paginam. Haec sententia quidem pertinet maxime ad opera eius: 'Ubi nullus ordo, sed perpetuus horror.' Homo debilis erat, quia omnia oderat, numquam enim amorem accepi ab alio. Ut dicitur, inimicus amoris non est odium, sed neglegentia. Assentior huic; non enim odi eos, qui mihi inrident, sed qui me neglegunt. Credo hominem esse animal sociale, qui vult cum videre alios tum ab aliis videri. Itaque ne crudeles simus, ostendamus manus nostras iis, qui solitarii videntur!

Haud vero nos oportet ducere omnes esse 'solitarios', qui aetatem agunt sine amicis. Is qui sentit se esse alienum semper eget amicis, etiam cum sedet inter M homines. Qui immo se ipsum amat potest sine difficultate vivere vel in solitudine vasta. Non enim metimur amicitias numeris, sed sinceritate veritateque. Hic debeo, ut opinor, pauca vobis narrare de amica unica mea Claudia. 'Unica' dico, nam quamquam mihi sunt alii amici, huic tantum confido.

Discebamus simul in ludo per II annos; in hoc spatio temporis factae sumus amicissimae. Accumbebamus in eodem lecto, sumebamus cibum eadem patella, bibebamusque eodem poculo...etiam nunc possumus colloqui de nugiis per totum diem, et cotidie litteras mitto ei, accipioque epistulas ab ea. Cicero et Laelius non fuerunt tam propinqui, quam nunc sumus, quamquam ei quasi numquam obeo. Habitat enim in civitate Singapira, ego autem Londinii. Fortasse vero anno proximo iterum conveniamus, nam cupit discere artem struendi in Britannia. Hoc consilium bonum videtur, quia Britannici iam diu artifices sunt optimos; Caesar ipse, cum pugnaret contra eos, laudavit facultatem eorum aedificandi.

Satis scripsi, ut puto, de amicitia. Volui enim commentarios de itinere meo componere, nec scribere de rebus philosophicis. Quia maiores doctioresque, sicut Cicero ac Seneca, meliora opera perfecerunt,
quae legenda sunt, si vultis plura de amicitia discere. Pro mea parte, scribam de rebus lepidis amoenisque, ne cruciemini longis meis fabulis.

Spero fore ut mox accedam ad perfectam valetudinem, et possim in proximis commentariis narrare vobis quae sint in urbe miranda Monachio.

a.d. X Kal. Ian. MMXVI A.D. 

Vespera nuperrima ivi ad forum prope regiam, quae est in media parte urbis. Has aedes rex Maximilian quidam (fuerunt enim multi dulces Germanorum hoc nomine) aedificavit anno MLCVI. Scio annum hunc, nam potest videri in muris extra regiam. Volui intrare ut gazas regis cernere, nimis tarde autem advenimus. Quam ob causam spero me hodie redituram esse illuc.

Nunc autem quiescendum est mihi, nam iugulum adhuc dolet. Heri, postquam sumpseram medicamenta, melius me habebam; nescio vero cur, post somnium peius valeo. Cum bene mane surrexi, adeo aegrotabat ut vix possem ad latrinam ambulare.

Litteras hodie accepi a Tamara, quae amicissima est mihi. Cognovi eam in ludo cum discerem in Australia; eo tempore cum ortum esset certamen inter nos, rare loquebamur. Nunc vero quoniam discimus in diversis locis - ego Londinii, illa Melburniae - diversasque disciplinas - ego historiam, illa iurisprudentiam - libentur loquimur de omnibus. Sunt quidam (credoque vos quoque cognoscere tales) cum quibus melius loquimur, si iis non obeamus. Longinquitas, ut dicitur, parit amicitiam. Quamquam olim fuimus aemulae laudum, nunc gaudeo cum epistulas ab ea accipio. Est enim et callida, et prudens; saepius habent adulescentes unum alterumve horum II bonorum, in animo eius autem utrumque invenitur. Non vero modo est sapiens, sed etiam pulcherrima: flava est, candida, altaque. Si eam cognosceretis, profecto quoque amaretis hanc quasi-perfectam puellam.

'Quasi' dico, nam nemo natus est sine vitiis. Nimis prona est, exempli gratia, ad iram. Quoque autem vitia multa sunt mihi, quam ob rem duco eam non esse condemnendam propter hoc.

Parentes mei exiverunt ut cibum emerent in foro. Sola nunc sum in caupona sedeoque prae mensa edens panem Iudaeorum plexam et salsam. Hoc genus panis vocatur 'challah', et comeditur festis diebus, nisi fallor. Hoc autem minime possum frui, saepe enim sternuo; quod peius est, nonnumquam volo sternuere, conor, et nequeo!

Curate me, medicamenta, ne semper aegrotem...

No comments:

Post a Comment