Sunday, 18 December 2016

Commentarii primi de itinere

Has sententias composui manu (sine compendio verborum) ut hic exscribam. Hodie vidi museum Lupariense, de quo plura exponam cras. Hi commentarii narrant quid acciderit heri. 

a.d. XVI Kal. Ian. MMXVI A.D. (Hora septima, paulo post meridiem)

Nunc in tramine sum Lutetiam; ne mentiar, timeo, hoc tramen enim huc et illuc movet 'ad nauseam', ut dicitur. Vir sedet prope me una cum sua amica; sinica est, is autem Britannicus (vel Gallicus; haud scio). Infeliciter quoque adest infans, quem non debeo 'infantem' vocare, plorat enim magna voce. Ex fenestra queo arbores, aedificia, caelumque videre; ut autem solet, caligo operit omnia. Vir ille, quem supra descripsi, senex est; amica eius vero mulier adulescens (nata est, ut credo, XXX annos). Fortasse sunt amantes...si ita sit, ille certe habeat multum pecuniae. Minime vero me decet ita coniectare de aliis viatoribus, qui quoque profecti sunt Londinio.

Volo nunc versiculos nonnullos carminis de natura rerum Lucretii legere, sed infans iste, qui (nescio cur) adhuc plorat, est molestissimus. Non modo enim magna voce parentes vocat, sed etiam sine fine. Spero fore ut somnium capiat, ne per totum iter nos cruciet voce. Numquam volo liberos parere; mater itaque numquam ero, nam odi parvulos. Puer, quem quondam amavi, qui vocatur X., maxime cupiebat patrem fieri. Dixit se velle IV liberos. Cupiditas pariendi alienissima est animo meo. Lingua latina cum est amans mea, tum est filia - cotidie enim tempus ago discendo loquendo scribendoque, ex quo scitis me ex imo corde hunc sermonem diligo. 

Nunc prandium sumo et vinum bibo. Nolui bibere, cum autem mihi dicerent vinum gratiis esse, consilium cepi fruendi. II alii viatores, qui sedent - vel potius sedierant - prope me, discessrunt ut in alio loco cibum comederent. Infans enim adhuc vagitat loquiturque. Hahae, hoc alienum mihi videtur: antequam bibi, sine labore latine scribebam. Nunc vero cum ebria sim, aegre possum sententias exponere. Insuper nunc fatigor, nimis sero enim surrexi hodie, ne advenirem tarde.

Prandium


Ex fenestro possum agros Gallicos camposque cernere, qui mihi videntur pulchros. Caelum Galliae formosius esse caelo Britanniae; caeruleum est, non candidum propter caliginem. Nubes quoque aspicio super arboribus. Ut verum dicam, Gallia mihi iam placet, nam formosa est sicut carmen praeclarum illud: 

Dulcis Gallia, patria carissima adulescentiae meae...

Non memini cantoris, qui hoc carmen scripsit; ab ineunte aetate autem fruebar his versiculis. Ecce! Video campum plenum florarum...et nonnullas villas quae stant in medio loco. Utinam etiam habitare in tale domo possim. Scio vero hunc modum vivendi mihi non esse placiturum, amatrix enim sum librorum oppidorumque. Neque cupio laborare in agris, ut oves bovesque pascam. Certe vita melior invenitur in civitatibus, sed duco agrestes laetiores esse nobis discipulis. Quia multa scimus - nimis multa - et ignorantia, non sapientia, beatitudinem affert. (Neque vero sapientes sumus!) Ut Cicero scripsit in tractatu eius de officiis, nemo potest bene vivere sine sapientia. Quam ob causam nescio utrum velim in agris aetatem agere an in oppidis; fortasse ubique tristis sim. Sentio autem - neque possum rationem vobis dare - me oportere apud tabernas, bibliothecas, templaque vivere. Omnis homo debet naturam sequi, et natura mea abhorret a bestiis. 

Infans iste adhuc gemit. Ne mentiar, pater eius mihi pulcher videtur, nam tenerissime filium amat. Insuper vox eius (patris, minime filii) placet auribus meis. Haud autem credo me eum diligere; me tantummodo taedet scribendi, qua de causa animum adicio cogitationibus, quae magis libent. Sed hactenus haec - nolo nugas fingere, cum nihil dicendum est mihi.

Plura scribam cum otium mihi erit, fortasse hac vespera. 

Prima vigilia 

Nox adest. Iam cenam sumpsimus in taberna magna - et magnopere fatigor, ambulabam enim una cum parentibus per totam diem. Insuper venter mihi dolet, neque possum edere - minimam partem carnis comedi, quam emeram. Sed bibi summa cum cupiditate vinum merum; vini enim Gallici praeclarissimi mihi videntur. Scio vero parentes meos non amare vinum eisque aquam magis placere. Conabor itaque vivere modo eorum, neque cras vinum bibam, ne videar ebria. 

Hodie vidi hortum magnum 'Tuileries' et aedificium praeclarum quod Latine describere nequeo. Ne longa sim, est arcus triumphialis, monumentum quod invenitur prope viam Camporum Elysiorum. Cras plura scribam; fatigor et nauseo, neque scio quare tam aegre valeam. 


No comments:

Post a Comment