Wednesday, 21 December 2016

Commentarii tertii: Puella aegrota

a.d. XIII Kal. Ian. MMXVI A.D. 

Vae mihi!

Hodie cum surrexi, certior facta sum me calere febre. Medicamenta sumpsi dormivique, sed etiam nunc fatigor, neque volo foras ire ut urbem Stutgardiam videam. Vix enim possum artus movere; quandocumque me cogo ut ambulem, totum corpus languescit. Quam ob rem ignoscite mihi, lectores, si inveniatis errores in his commentariis. Re vera in hac praeterita sententia debui uti indicativo, non coniunctivo, certe enim sunt errores in opere meo.

Quid feci heri? Postquam adveneram ad tabernam, cenavi; perplacuit cibum mihi. Comedi carnem (porcum) collyramque cum butyro. Nunc enim habito in meridionali parte Germaniae, et hoc genus collyrae, theodisce Käsespätzle, praeclarum est in hac regione. Insuper magnopere amavi libum fructuosum, quod edi. Minister, qui nobis dedit cibum, quoque mihi libuit, nam anglice loquebatur sine labore. Conari soleo alias linguas discere, quando sum in terris alienis, nonnumquam autem praefero anglice loqui, praesertim cum fatigar. Etiam hic puer erat, ne mentiar, formosissimus.

Omnes Germanici videntur pulcherrimi, sunt enim robusti animosique, sicut milites Romani. Utinam hic habitare possim; nolo reverti ad Britanniam. Nos discipuli sunt pallidi et flaccidi, quia nimis bibimus atque exercemur parum. Praecipue sum debilis, nam per totum diem latine lego in cubiculo parvissimo. Conor cotidie, etiam cum disco in universitate, X paginas latine scriptas perlegere. Hodie autem nondum legi; immo dormivi ut sanarem morbum. Nunc aliquanto melius valeo, sed adhuc fatigor. Non modo venter, et heri scripsi, mihi dolet; dolent etiam caput membraque.

Minime tamen mala haec fortuna me commovet. Ut Seneca nos exhortavit, debemus aequo animo omnia pati, neque queri. Vita enim est mutabilis sicut luna, quae adipiscatur novas formas de die in diem. Non potest fieri ut semper sine aerumnis vivamus; itaque omnia ferenda est. Mihi etiam constat me iam esse satis fortunatam, quoniam ferveo febre nunc, cum parents adsunt. Haud debeo igitur animum sollicitare; iis adiuvantibus, possum quiescere, edere, bibere, iacereque sine difficultate.

Volui ire ad museum porcorum, nunc autem duco me oportere in cubiculo manere. Est hoc museum lepidissimum Stutgardiae, in quo inveniuntur imagines porcorum historiaeque huius animalis. Etiam potestis porcos comedere in taberna musei bibereque cerevisiam. Spero fore ut revertar ad hanc urbem, ut hoc paradisum videam.

Mane ibimus ad aliam urbem quae vocatur theodisce München (latine Monachium).

a.d. XII Kal. Ian. MMXVI A.D. 

Hodie ad valetudinarium ivi ut auxilium peterem. Cum enim surrexi, iugulum magnopere mihi dolebat, neque poteram aquam bibere. Etiam calebam febre; ut brevis sim, totum corpus aegrum videbatur. Nunc narrandum est mihi, ut credo, pauca de colloquio meo cum medico.

Licet scire me vix scire theodisce. Queo legere, si necesse est, difficile autem loquor. Quam ob rem cum medicus me rogavit quomodo valerem, minime potui sententias exponere ei de morbo. Coner hic latine describere meam malam facultatem loquendi theodisce.

Ego: "Dolet...mihi...aures? Auribus?"

Medicus: "Tantum sinistra pars capitis tibi dolet?"

Ego: "Ita...valde dolor!" (Debeo grammaticas leges discere. Volui enim dicere 'Es schmerzt mich sehr', id est, 'mihi valde dolet'. Immo dixi 'Viel Schmerz!')

Medicus: Nescio utrum tibi doleat tantummodo una pars an uterque.

Ego: Quid significat 'uterque'?

(Et cetera, ad infinitum.)

Medicus tandem dixit mihi esse morbum Influentiam. Ut corpus sanem, opus est mihi tranquillitate, neque debeo foras ambulare. Sed adhuc iugulum dolet - VALDE dolet - MAXIME dolet! Nunc sedeo in tramine Stutgardia Monachium; utinam alium medicum arcessere possim, qui mihi medicamenta det. Ille enim, cum quo locuta sum, nulla medicamenta mihi dedit. Secundum eum, non sunt medicamenta, quibus curari influentia potest.

Ut verum dicam, culpa quoque est mea. Nam heri ivi ad forum Stutgardiae, ubi varias res emi - et vinum bibi. Si non bibissem, fortasse nunc valerem. Cum autem fructa sum deliciis huius oppidi, tum inveni parvam tabernam librariam, ubi emi V libros latine scriptos. Sunt annales Taciti, carmina Catulli, II alii, et catechismus, qui scriptus est anno MDCCLXII. Iam minimam partem huius operis perlegi, quae valde mihi placuit. Nam in hoc libro sunt quaestiones responsaque de fide Catholici.

Haec mihi legenda sunt, cupio enim plura discere de mea religione. Insuper necesse est mihi saepius ad ecclesiam ire, sed me semper taedet orandi. Re vera si essem Petrus, Christiani certe non essent hodie. Nam cerre manerem domi vel pieces caperem retibus, neque mortem obirem fidei causa. Quod ad hoc attinet, credo quos velle mori pro fide esse stultos. Stultissimi vero sunt qui conantur alios interficere 'pro Deo'. Ut exemplum dem, nudius tertius homo vesanus multos necavit Berolino gerens 'bellem Sanctum.' Maledictus sit iste!

No comments:

Post a Comment