Sunday, 25 December 2016

Commentarii V: Me move, Amadeus!*

Secundum scriptores ecclesiae, vocativus Dei est Deus, quam ob causam quoque hoc verbo utor, cum reddo 'Rock Me Amadeus' in latinam linguam. Si nescitis hoc carmen, quod optimum omnium videtur mihi, audite:


a.d. IX Kal. Ian. MMXVI A.D. 

Nunc sum Salisburgi, in patria Amadei Mozart optimi omnium magistrorum musicae (hahae, III exempla casus genitivi in una sententia!). Adhuc aegroto, sed melius valeo quam heri. Ex fenestra traminis, in itinere, videbam nivem quae omnia operiebat: et aedes et campos. Etiam montes erant candidi nivibus, quam ob causam mihi constat hanc terram esse formosissimam; civitates sine nive semper foediores videntur. Nix enim dat universis rebus elegantiam.

Quamqua magnopere fruor nive, odi frigorem. Paene congelavi, cum ambularem a tramine ad cauponam per forum urbis. Feliciter nunc sedeo in cubiculo ut commentarios scribam. Mihi maxime placet latine scribere, opus enim mihi est cogitatione ut sententias exponam. Idcirco haud dolet iugulum mihi, scribendo enim adicio totum animum litteris. 

Hodie II epistulas accepi - unam a magistro T., qui docet Londinii, alteramque a magistro meo Latinitatis qui habitat in Australia. Uterque placuit, praecipue vero gaudeo, quod nuntium accepi de vita magistri antiqui. Omnia enim me docet ab initio: cum primum incepi hunc sermonem discere, ne 'hic haec hoc' quidem sciebam! Nunc autem cum leges grammaticas scio - ut saltem opinor - tum litteras latinas libenter lego. In tramine hodie perlegi opus dilectissimum mihi Suetonii, quod nominatur 'Divus Iulius'. Mirabile dictu, AMO enim plura scire de amoribus praeclarorum hominum, Suetonius mihi fere numquam placet. Tatum hoc unum opus eius mihi libet, quia valde admiror Caesari, qui cum terras varias tum animos Romanorum subegit. Sed haec omnia sine auxilio magistri haud intellegerem. Discipuli, agite gratias vestris magistris, qui eduxerunt mentes e tenebris in lucem ornatissimam sapientiae! 

Parentes mei mox exibunt ut tabernam inveniant, ubi poterimus cenare hac vespera. Taberna cauponae est clausa proper diem festum. Vobis omnibus exopto festum nativitatis Christi optimum; spero vos esse acturos tempus amoenum una cum proprinquis carissimis (Et accipiatis dona multa, quae placent!) 

Die Nativitatis Christi MMXVI A.D. 

Hodie multo melius valeo. Cum autem ascendebamus montem ut castellum videremus, repente facta sum tristis et lacrimavi. Nesciebam quare, neque nunc scio cur sine causa affecta sim tanta tristitudine. Fortasse fatigabar et nolui ultra procedere, via enim ad castellum valde erat aspera. Forsitan etiam cuperem cibum sumere, nam hora prandii adfuit. Nequivi pergere lacrimans; itaque debuimus descendere et tabernam quaerere. Comedi porcum, caseum, placentamque dulcem, quae vocatur 'Mozart-Torte'. Haec placenta ita nominatur, facta est enim pane Martio (anglice marzipan) et socolata. Haec II res quoque inveniuntur in alio genere cibi, quod 'Mozartkugel' vocatur. Certe nunc vultis scire cur hoc 'Mozartkugel' ita vocemus, secundum nomen magistri musicae. Facultas vero mihi deest respondendi; satis est intellegere ambas esse placentas sapidissimas. 

Quoque ivi ad ecclesiam sancti Petri. In pellicula 'Sonus Musicae', Maria ibi se nupsit domino Von Trapp. Ne mentiar, vera ecclesia multum differt a loco pelliculae. In spectaculo enim omnia videbantur candida pulchraque. Ut verum dicam, ecclesia quidem est formosa, sed etiam parva. Insuper nequivi ornamenta admirari, nam totum aedificium erat in tenebris, quasi sine luce. Inveni quoque catacumbas, nequivi vero intrare, haud enim licebat ulli intus penetrare. In horto ecclesiae vero aspexi nonnulla sepulchra; ut exemplum dem, Michaelis Haydn, frater Iosephi Haydn magistri praeclarissimi musicae, sepultus est ilico. Prope eum cerni sepulcrum inscriptum latinis verbis; spero post mortem sepulcrum huiuscemodi erit mihi. Minime vero puto futurum esse aliquem, qui poterit hoc optatum perfacere, me mortua. Post mortem utique animum adiciam, ut spero, maioribus operibus, neque flagitabo propinquos de talibus nugis. Insuper non habebo pecuniam, ut emam sepulcrum magnificum, neque volo opprimere amicos superviventes aere alieno. Itaque vivant valentes, taceant mortui, sic manendum est nobis in propriis locis, secundum rationem mundi.

In hac urbe obibam iamiamque viatoribus Americanis, qui - ut Americani solent, hahae - semper nuntiabant se esse cives huius rei publicae. II viri, qui habitant Michiganiae, etiam summis vocibus dixerunt Salisburgum nimis esse tranquillum! Tabernarius, quocum loquebantur, saepe ridebat - vel potius irridebat iis. Equidem opinor hanc urbem re vera esse tranquillam, haud vero debemus nos viatores ita coram omnibus loqui. Sed quid aliud est 'libertas' quam facultas sentiendi dicendique licenter? Admiror C.F.A., nam eius cives sunt audaces, quam ob causam sciunt et bonas sententias et malas exponere sine metu. Contra Britannici nimis pacati videntur; quemadmodum regina praeclara eorum Elizabeth I (non haec Elizabeth, quae adhuc regnat) 'tacebat et videbat', sic etiam nunc silemus, quamquam habemus aliquid ad dicendum. De moribus autem, ut puto, non est disputandum. Hic mundus includit varias gentes terris diversis suis et placidas et turbatas; idcirco non debemus conari mores ullius populi mutare, sed locum mutare ut inveniamus mores convenientes nobis. 

4 comments:

  1. Salve. Commentarios tuos mihi legere perplacuit.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Et mihi perplacuit laudem tuam accipere. Spero fore ut plures commentarios scribas, ut possimus de vita tua in Australia legere! Haec terra enim carissima est mihi.

      Delete
  2. Mihi quoque commentarii tui, puella docta, sunt iucundissimi. Faustos et felices dies festos Nativitatis Christi tibi quoque exopto.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Gratias tibi ago! Anno proximo certe plura scribam legamque tuos commentarios elegantissimos; quos cum lego, disco semper aliquid novi.

      Delete