Tuesday, 27 December 2016

Commentarii VI: nuntiatum est rivos sanguinis fluxisse

a.d. VII Kal. Ian. 

Nunc iterum sum in tramine. Profecta sum Salisburgo atque ibo Vindobonam. Vindobona urbs est maxima Austriae, et multi praeclari - et boni et mali - vixerunt ibi. Omnes, ut saltem credo, sciunt Adolphum Hitler olim didicisse Vindobonae. Sed Sigismundus Freud, magister callidus qui novum methodum interpretandi somnia finxit, quoque ibi habitavisse. Volo ire ad museum lepidum, in quo inveniuntur multi orbes terrarum. Cupio enim orbem emere Claudiae, cui dona mittere soleo. Hodie autem haud possum hunc locum petere, nam iam hora est tertia post meridiem. Ibo itaque ad cauponam ut cenam sumam, et orbes spectabo mane. Ientaculum optimum comedi - lactum placentamque - nondum vero prandium sumpsi, quia necesse mihi fuit festinare, ne segne advenirem ad tramen.

Hodie perlegi nonnullas paginas Taciti de anno IV imperatorum. Fortasse hoc videtur vobis alienum, nesciebam autem esse libros a Tacito scriptos de hac re. Credebam eum tantum 'Annales' scripsisse. Idcirco gaudeo, quod inveni has historias de coniurationibus bellisque civilibus post mortem Neronis tyranni. Praesertim amo Galbam, erat enim imperator benignus, sed nimis debilis ob senectutem. Othonem mihi constat barbarum fuisse- ut autem verum dicam, fortasse ita sentio, nomen eius enim haud Romanum videtur. Saepe nequeo distinguere inter Vespanianum Vitelliumque. Historia Romanorum nimis hominum continet qui similia nomina habebant; ut exemplum alium proferam, II Scipiones et II Catones profuerunt rei publicae. Praeferro discere de re publica Romana, ante adventum imperatorum, eo tempore enim omnes erant magni viri. Cicero orationes dicebat, Cato cultivabat agros, et Caesar vincebat alienos. Post autem Augustum, qui ultimus Romanorum fuerat, pro industria prudentiaque inveniebantur desidia luxuriaque. Niminum imperium tandem cecidit oneratum voluptatibus. Idcirco si fortunam imperare possem, certe rem republicam Ciceronis restituerem.

Nunc stylus deponendus est mihi, haud enim procul a Vindobona sumus.

a.d. VI Kal. Ian. 

Hodie bene mane surrexi, nam abdomen dolebat. Purgationes menstruae me saepe cruciant. Plinius Maior multa scripsit de hoc morbo feminarum, dixitque hanc esse 'materiam primam corporis humani'. Quoque credidit profusiones sanguinis mulieribus prodesse. Ex quo certe scitis Plinius iste erat vir, neque umquam gravatus est hoc morbo. Ei non omnino assentior: immo dico purgationes menstruae delendae sunt, sicut Carthagines. Adficiunt enim corpora mulierum doloribus aerumnisque. SCIO me posse infantes parre; opus mihi non est sanguine ut hoc intellegam! Insuper non modo corpus dolent purgationes, sed etiam animum. Nam paucis ante diebus quam purgationes semper contristor. Ut exemplum dem, cum ivi ad castellum Salisburgi, sine causa lacrimas effundi. Nihil boni video quod menstrua adferunt; contra universa mala cerno, quae veniunt una cum sanguinibus. Idcirco quamquam Plinius credidit hanc esse 'primam materiam corporis', duco immo hos fluxus re vera horribiles esse.

Sed haec hactenus. Credo numquam femina alia latine scripsisse de purgationibus menstruis, nec sine causa: nemo vult, ut opinor, plura legere de talibus. Narro nunc de primo die, quem egi Vinoburgae. Haec narratio multo amoenior videtur mihi. Vinoburga est, mea sententia, urbs pulcherrima. Vidi regias factas lapidibus, comedique porcum sapidissimum; hoc cibum vocatur 'Wiener Schnitzel.' Infeliciter nequivi cerevisiam bibere, adhuc enim medicamenta sumo. Nihilominus maxime fructa sum omnibus et loco et epulis. Vidi quoque tabernas nonnullas librarias haud procul a caupone, ad quas redibo hodie ut libros emam. Nam, ut fortasse iam scitis, libros amo. Mihi placent libri antiqui, novi, magni, parvi, foedi, pulchri; lego libenter fabulas historias tractatos carmina (praeter Aeneidos) commentariosque, anglice vel Latine vel etiam francogallice. Quandocumque venio ad novam urbem, certe ibo ad bibliothecam aut librariam ut plura sciam de natura ingenioque incolentium. Ut enim iam iamque dicebam, potestis omnia discere de quovis homine legendo libros eius. Dicitur oculos esse tanquam fenestras animi; quod si ita est, libri sunt animi ianua.

Certe occupabor hodie nam cupio visere musea regiasque. Inveni vespera nuperrima, cum per vias ambularem, museum de factis Romanorum Vinoburgae, ubi erat colonia. Insuper videbo museum papyrorum quod invenitur in bibliotheca magna. Utinam plus quam III dierum agere possim in hac urbe! Post haec autem iter faciam rursus Monachium, ex qua civitate proficiscar Francofurtum.


1 comment:

  1. Multi sunt qui Latine loquentes Latinitatem tuam in Twitter laudent. Ego quoque tibi gratulari uelim pro istis peregrinationibus quo nos tecum per commentarios deducis. Vale!

    ReplyDelete