Wednesday, 28 December 2016

Commentarii VII: Venus, Atlas, Musae

PRIMA VIGILIA a.d. VI Kal. Ian. 

I. Venus 

Claudia deseruit amicum suum! Puer enim iste, quem vocemus S., nimis dissolutus est. Insuper mater eius - haec omnia accepi a Claudia ipsa - ferox videtur. Ut verum dicam, numquam placuit mihi hic adulescentulus, haud enim diligebat amicam, ut amator debet. Ut exemplum proferam, saepe relinquebat amicam una cum matre sua, quae Claudiam miseram cruciabat quaestionibus. Insuper cum otium ei esset, tempus terebat domi, neque fere umquam obivit Claudiae. Sciebamus eum esse militem, atque idcirco minime poterat cotidie cenare cum amica. Quippe Claudia aequo animo ferebat modum alienissimum vivendi eius. Haud autem neglegebat amicam ut laboraret, sed ne displiceret matri. Non itaque erant II amatores, III vero: et puer, et puella, et mater pueri. Claudiam tandem taedet harum nugarum et consilium cepit relinquendi S. Ea nunc laetior mihi videtur, quam ob causam duco eam bene fecisse. Nos enim omnes sumus adulescentes, nobisque tempus deest ad terendum cum nequissimis, qui nimis obsequuntur matribus.

Matrem amo, et scio amorem erga matres esse rectam. S. vero excedit fines naturalis amoris inter filium matremque. Adeo timebat matrem ut sic responderet Claudiae, cum audisset eam se relicturam esse: 'Quomodo possim haec omnia nuntiare Mamae?' Haud decet virum talia verba pronuntiare; immo crederes haec dicta esse a parvo puero, qui adhuc haeret pectori matris. Minime autem debemus ei male dicere, numquam enim potuit vigescere sub umbra matris tyrannicae.

Si haberem filium - certe filii mihi non sunt, nec erint, si autem haberem - eum profecto liberarem, neque animum eius includerem. Nam mulieres, qui sicut mater S. educunt filios debiles, non natos pariunt, sed servos. Misereor, ne mentiar, ei; nam amabat Claudiam ex imo corde, et nunc desiderat hanc pulcherrimam callidissimamque amicam. Utinam minus matrem amaret, plusque diligeret Claudiam! Nihilominus gaudeo, quod ea nunc potest alios et honestiores amare.

Hic debeo, ut credo, fateri me numquam cognovisse amicum. Amavi profecto, atque amata sum; minime autem diu unum diligi, quem vocavi 'amicum'. X et alii, de quibus copiose scripsi, potius amatores quam amici vocantur. Quam ob rem haud me decet consilia aliis dare de amore, quia adhuc tiro sum artis amatoriae. Insuper quique amator dissimilis est ab altero; non itaque debemus aliquem conferre alteri.

II. Atlas

Ivi hodie ad III musea, in quibus cerni globos (id est, orbes terrarum), libros de lingua Esperantica, papyrosque Aegyptiorum antiquorum. Satis est scire haec omnia perplacuisse mihi, nequeo enim has diversas res nobis describere. Praesertim fructa sum quodam globo, super quo has sententias inscriptas animadverti:

Ignosce mihi, verba enim difficile leguntur; festinavi et nequivi imaginem meliorem facere. Insuper si inveniatis errores in transcriptis verbis, corrigite, quaeso, eos. Ut opinor, haec sententiae legi possunt in globo:

Cautum est privilegio CAROLI V imperatoris regis Castelle et ceterorum ne decem hisce proximis annis quisque globum huic globo similem in publicum audeat emittere, vel emitti procuret. Mulctandus alioqui pro Caesaris Maiestatis decreto.

Nisi fallor, hoc est exemplum lepidum 'iuris auctoris'! Carolus V regnabat saeculo sexto decimo, ex quo possumus scire ius auctoris haud esse novum legesque huiuscemodi quoque maiores nostros imperavisse. Hic globus maxime delectavit; nesciveram enim, antequam hunc vidi, reges potuisse vetare, ne quis rem similem faceret.

Non igitur debemus semper desiderare saecula praeterita. Eo tempore vivebant maiores sub tyrannis, et libertas adhuc erat incognita. Feminae adulescentesque sub potestate patris erant, neque poterant paupertes ascendere ex sordibus ad mundum locupletiorum. Nunc, quamquam possum exempla arrogantiae proferre, spatium saltem datur omnibus licenter faciendi discendique. Queo, exempli gratia, globos facere secundum voluntatem meam, neque mihi timendi sunt reges. Gratias ago propter libertatem hanc veram, neque volo redire ad tempus praeteritum, ubi tantummodo species libertatis se praestabat hominibus. Nunc cum vera auctoritate fruamur, debemus bene uti nostra potestate, ut defendamus salutem communem ab hostibus libertatis.

a.d. V Kal. Ian. 

III. Musae

Hodie sero surrexi, cum media nocte issem cubitum. Gratias egi parentibus, qui me non excitaverunt, nam paene nonnumquam licet mihi hora quarta post ortum solis surgere. Me oportet ad lectiones ire, quam ob rem ex consuetudine surgo hora secunda post Phoebum. Insuper pater coxit ientaculum optimum: panem, ova gallinarum, melque. Postea ambulavi ad museum praeclarissimum 'Albertinam', in quo vidi tabulas a pictoribus solertissimis pictas. Ut exempla nonnulla proferam, crevi flores a Claudio Monet pictas, foedasque feminas Pauli Picasso. Imagines etiam aspexi Henrici Matisse, quae minus placuerunt. Omnia enim, quae Matisse pinxit, confusa turbataque videbantur.

Magis libuerunt opera Vincentii Van Gogh, qui optimus omnium magistorum artium videtur. Pingebat  enim cum coloribus tum affectionibus. Vel in campis eius vel in caelo - in quavis imagine ab eo picta - possunt videri tristitia, laetitia, spes, iraque. Animi hominum insunt in eius operibus, quae etiam nunc possunt nos movere ac tangere. Praesertim amo tabulam, in qua cernitur cubiculum. Haec pictura non est Vinoburgae, sed imaginem huius operis aspexi cum discerem artem pingendi in ludo. Ecce:

In hoc cubiculo cernuntur non modo angor animi, sed etiam desiderium pueritiae. Duco super lectum hunc olim puerum parvum dormivisse, sentioque eum nunc tristem esse, nequit enim reverti ad cubiculum vel iterum puer fieri. Pictor vero usus est coloribus lucidis in hoc opere; parietes, ut videtis, caeruleos sunt. Idcirco mihi constat Vincentium fuisse magistrum summo ingenio. Poterat enim laetis coloribus uti, ut narraret fabulam summae tristitiae. Fortasse erat tam sollers, nam quoque erat amens; viri ingeniosi saepe cruciantur furoribus. Etiam Amadeus Mozart, ad cuius domum abhinc paucos dies veni, minime erat compos mentis. Haud necesse est mihi, ut saltem credo, plura exempla proferre. Vos omnes enim cognoscitis hos miseros, qui et callidi et insanissimi fuerunt.

Mane revertar Monachium. Nunc igitur 'vale' dicam Vinoburgae, urbi cum formosae tum antiquae. Habeo in animo huc regredi quandolibet; usque ad diem reversionis hoc oppidum desiderabo.

2 comments:

  1. Hac in sententia non intellego quid significet "milem" verbum:"Sciebamus eum esse milem". Militem?

    ReplyDelete
    Replies
    1. Ita, volui 'militem' scribere, sed nescio quo pacto II litteras omisi. Gratias tibi ago ob emendationem :)

      Delete