Friday, 30 December 2016

Commentarii VIII: Crapula me vexat

Iter nunc facio Vindobona Monachium. Pernoctabo Monachii, ac deinde proficiscar Francofurtum. Contristor hodie, Austria enim relinquenda est mihi; valde hanc terram amo, in qua cibum sapidissimum villasque pulcherrimas inveni. Si possem renasci, certe mallem Vinobonae adolescere. 

E fenestra nunc video silvas plenas arborum ornatasque floribus variis, quamquam hiems est. Antea quoque aspexi agros, sed caligo operiebat omnia, quam ob rem consilium cepi legendi, ne frustra spectarem rus. XX paginas perlegi orationis Plinii Minoris Traiano defuncto. Ut verum dicam, me iam taedet huius libri, Plinius enim nihil dixit praeter laudes immodicas. Videtur mihi Traianum fuisse optimum imperatorum, qui regnabat sine ullo vitio. 

Credo autem hanc esse falsam existimationem. Verbis Horatii: 'Magnum narras, vix credibile.' Nemo enim tam immaculatus est, ut numquam in spatio vitae erret. Insuper cuique fabulae opus est quodam scelesto. Secundum vero Plinium, Traianus non modo sequebatur viam virtutis, sed etiam nulli inimico obivit in hac via. Ut verum dicam, duco etiam Traianum mortuum taeduisse horum blandimentorum. Plinius enim sanctum sacerdotum finxit pro milite, sobriumque ducem depinxit pro vigente imperatore. Plura vero non dicenda mihi sunt de hoc panegyrico. Nam quamquam Plinio haud assentior, nihilominus admiror facultatem eius latine dicendi, cupioque eum aemulari. 

Iterum video Salisburgum, tramen enim nos vehit per hanc urbem ut Monachium perveniamus. Vix queo describere pulchritudinem villarum, quas cerno e fenestra. Et caeruleas et roseas aspicio, quae sicut villae puparum sparguntur inter lacum silvamque. Vix credo homines vivere in his aedibus, qui et laborant et discunt...immo videtur mihi totam terram Austriam esse iucundissimum somnium. 

Volo plura scribere, nauseo autem, tramen enim movet huc atque illuc. Itaque mox deponam stylum ut musicam audiam quiescamque oculis clausis. 

Meridie

Deo iuvante - vel potium dicam 'ventre iuvante' - nunc melius valeo. Colloquebar cum patre per totum iter, quod certe placebat, iam diu enim cum eo haud colloquor. Is petit lucrum in Asia, procul a Londinii, ubi disco. Cum puella parva eram, adhaerebat ei ac semper eum quaerebat, etiam cum mater adesset. Nunc vero alienissimus est mihi. Quam ob causam maereo, nam opinor patrem et filiam debere propinquiores esse. Utinam saepius possim ei facta mea narrare.

Haud procul sumus a Monachio. Postquam advenero, statim ibo ad tabernam ubi Adolphus Hitler primam orationem habuit. Minime vos oportet putare hunc tyrannum mihi placere, quamquam saepe nomen eius invenitur in his commentariis. Multa scripsi de eo, pluraque scribam, nam res gestas disco, ac nemo potest historiam discere nisi quoque discit facta Adolphi. Haud vero cupio ad hanc tabernam ire ut eum sequar; immo volo cerevisia frui, eoque modo plura discere de origine huius ducis, qui adeo celeriter attigit fastigium summum potestatis ut Germanicos stupefaceret. 

Scio multos discipulos amare magna opera factaque imperatorum discere. Mihi vero magis libet legere de pueritia eorum; quomodo facti sunt omnipotentes duces hominum? Idcirco Vindobonam amo, ibi enim vivebant simul anno MCMXIII quattor praeclarissimi, et boni et mali: Adolphus Hitler, Iosephus Stalin, Leo Trotsky, Sigismundusque Freud. Eo tempore etiam regnabat Franciscus imperator Austriae et Bohemiae, qui anno sequente nepotem amisit...cuius mors fuit casus belli magni. Fortasse praeclarissimi, qui quandolibet mundum regnabunt, nunc habitant prope me Londinii. Discipuli futuri legant forsitan de meis commilitonibus! Spero autem eos non lecturos esse de me. Haud enim exopto mihi vitam magnificam. Nolo lucrum facere vel terras gentesque sub iugum  mittere. Cupio immo semper recte vivere, adipisci libros novos, discereque litteras. Si haec III consequi possim, moriar libenter. 

Cum autem multi anni, ut saltem spero, mihi restent, nunc non est cogitandum de morte. Duco tamen mihi prodesse hoc consilium vivendi coram omnibus affirmare, nemo enim potest sequi rectam viam, nisi iam finem viae finxit. Fortasse mentem mutabo; nihilominus spero me numquam nefas esse facturam. Difficile vero fieri potest ut numquam male faciam. Adolphus quoque olim amabat et legebat atque etiam pingebat, sed nescio quo pacto factus est nefarius. Sumusne praedestinati ad peccatum? 

a.d. III Kal. Ian. 

Heri ivi ad tabernam 'Hofbräuhaus', in qua magnam cerevisiae copiam, ut soleo, bibi. Quam ob causam dormivi prima vigilia, neque nunc recordor quid fecerim post cenam. Insuper venter magnopere dolet. Vae crapulis! Numquam volo cerevisiam rursus bibere. 

Quandocumque bibo, sic facio:

I. Nugas scribo ad amicos omnes, et nonnumquam dico me quosdam amare, quamquam eos minime diligo, vel etiam haud cognovi. 

II. Nauseo, aegroto, somnium capio.

III. Latine queror de crapula et dico me numquam iterum bibituram esse cerevisiam/aquam vitae/quidquid sit.

Semper autem nequeo voluntati resistere, atque idcirco rursum incipio ab 'I'...

Ecce! Haec sunt illecebrae Satanae, quibus allicimur ad mala omnia. 

Quamquam nunc aegroto, maxime tamen fructa sum tempore, quod egi in taberna. Comedi ibi panem tortum, qui theodisce 'Brezeln' vocatur. Ministrae huius tabernae omnes pulcherrimae videbantur, nam gerebant vestimenta venustissima canebatque carmina varia. Insuper cerevisia maxime me delectabat: III magna pocula exhausi, quam ob rem hodie iustas gravissimasque poenas do. Moneo vos ut semper 'mediam viam' teneatis, neque nimis bibatis. 

Hodie proficiscar Francofurtum. Ne mentiar, nescio quid ibi agam; fortasse ibo ad domum scriptoris Goethe. Pater mihi librum dedit, in quo inveniuntur omnia videnda huius urbis, nihil vero praeter ecclesias multas vidi, quamquam totum librum iam perlegi. Neque mihi placet semper ad ecclesias ire - omnes fere similes sunt inter se. 

Heu me miseram! Adhuc nauseo. Cerevisia, cur me induxisti in tentationem?! 

Hora octava (secunda hora post meridiem)

Haud procul sumus a moenibus Francofurti. Ex fenestra aspicio silvam densam atque asperam; nives iacent super terram. Finem nuper feci legendi orationis habitae a Plinio Minore; quamquam heri scripsi hoc opus mihi displicuere, nunc credo Plinium recte dixisse de suo imperatore defuncto. Cum enim laudavit copiose Traianum, tum nos lectores docuit quomodo optime officiis fungamur gubernemusque rem publicam. Romani amabant Traianum non propter maiestatem, sed ob humilitatem. Numquam voluit videri melior aliis; immo conabatur assidue semper alios elevare, ne sine solitarius sine bonis amicis esset. Credo optimum ducem non regnare sine auxilio; ut Plinius quoque putabat, sollertissimus dux scit alios duces erigere. Bonus imperator itaque prodest rei publicae duobus modis: Primum ipse exemplum dat gentibus, atque insuper curat, ne principes futuri desint. 

Quod ad principes attinet, Claudia hodie mihi litteras misit de quodam puero, qui eam amat. Ea vero timet patrem pueri, legatum clarissimum egregiumque Singapuriensem. Quod non est, ut saltem puto, timendum. Puer ille certe Claudiam amat, et itaque pater eius quoque eam amet, patres enim solent quidquid filiis placeat diligere. Spero Claudiam G.que (nomen pueri incipit ab hac littera) futuros esse laetos. Nihil mihi magis libet quam amantes beati; quandocumque amatores cerno, mihi constat hunc mundum adhuc esse bonum. 

Nunc nihil ex fenestra queo cernere, sol enim vehementer lucit et omnia operit. Ergo plura legam, litterae latinae enim clariores sole ipso videntur mihi...

3 comments:

  1. Bonum et faustum annum novum tibi exopto. perge scribens latine, quaeso, mihi gaudio est legenti nugas tuas.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Gratias tibi ago, mihi enim perplacuit tua benignissima verba legere. Spero fore ut beatus sis anno proximo fruarisque fructibus sapientiae. Ut credo, in Hispania citeriore habitas; itaque tibi 'feliç any nou' dico!

      Delete
  2. verum et rectissime scripsisti! In antiquo municipio Flavio Egarensi habito (hodie Terrassa), non procul a Barcinone (17 km); prope Baetulonem quoque. Cum proficiscor Emporias vel Tarraconem, una tantum hora per viam stratam iter facio.Talia scripsi catalaunice amico dilecto meo, ante dies quosdam: "Que el camí et surti a l’encontre i que el vent sempre estigui darrera teu. Que la pluja caigui suau sobre els teus camps i fins que ens tornem a trobar, que Déu et sostingui al palmell de la seva mà. Feliç 2017!"

    ReplyDelete