Wednesday, 7 December 2016

Cur possumus masturbari sine peccato

Bona discipula sum, secundum magistrum, cui hodie locuta sum. Magna vi discebam, scribebam, laborabamque his mensibus nuperrimis, et nunc gaudeo, quod tractatus mei placuerunt magistris.

Dies mox natalis Christi erit, quam ob causam hebdomada proxima non ibo cotidie ad lectiones; iter faciam una cum parentibus ad Germaniam. Spero me scripturam esse opus 'de origine et situ Germanorum', sicut scriptor ille optimus, cuius historiam bene, ut opinor, cognoscitis. Videbo tabernam, in qua Adolfus Hitler primam orationem habuit, ibique cupio cerevisiam bibere. Profecto occupabor, ut videtis, in hoc itinere; volo enim omnia videre, quae spectanda mihi sunt. Etiam pernoctabo II noctes Parisius, atque ibi aspiciam tabulam magnificam Leonardi, quae 'Mona Lisa' vocatur. Utinam mane possim proficisci!

Scio casum vocativum verbi 'Parisius' quoque 'Parisius' esse, heri enim cum disceremus palaeographicam artem, legebamus universitatis Parisiensis leges, quae erant statutae duodecimo saeculo ab quodam Roberto. Ut verum dicam, duco me valde esse fortunatam, quia nata sum in tali tempore. Queo omnia discere, quae mihi libent, discipuli vero istius saeculi haud poterant opera Aristotelis aliorumque 'haereticorum' legere. Insuper omnes discipuli eo tempore viri erant, minimeque inveniebantur mulieres in collegiis. Nonnulli mihi dixerunt fuisse papam unam Iohannam (anglice Pope Joan), nescio autem utrum hoc sit verum necne. Maxime saltem fructa sum pellicula de hac re; propter hoc spectaculum incepi linguam latinam discere. Si velitis, partem parvam huius operis possitis hic spectare: https://www.youtube.com/watch?v=AKF4Lmt3NsM Iam iamque videbam hanc pelliculam cum adhuc puella essem; etiam nunc possum, nisi fallor, omnia recordari et vobis narrare. Sed spectandum est, quam ob causam taceam, neque fabulam exponam.

Etiamsi papa certe non sum (vel potius nondum sum, hahae), si papa essem, has II res certe facerem:

Primum magnam universitatem linguae latinae aedificarem Romae, ut cum sacerdotes tum laicos discipulos docerem. Insuper certe acciperem discipulas, multi collegii enim non docent puellas, exempli gratia quaedam academia cuius nomen non revelabo.

Si regnarem ecclesiam totam, etiam mandatum novum de peccatis darem. Ut opinor, non debemus fideles punire masturbationis causa. Ignosce mihi, si offensam vobis dare; nolo fidem Christianam impugnare. Ipsa sum Catholica, et amici permulti sunt mihi Christiani. Bene scio scriptum esse in legibus: Non moechaberis. Sed quoque scio latine, didicique moecham esse feminam, quae vel fornicat vel concubit cum viro alieno, id est, qui eam non ducit in matrimonium.

Quomodo ergo possumus cum nobis ipsis moechari? Christus habet, ut ecclesia nos docet, naturam et humanam et divinam. Itaque II naturae sunt ei. Habemus vero tantummodo corpus unum, neque possumus seiungere naturam nostram ab corpore. Necesse est II homines esse ut fornicentur. Idcirco qui se ipsum tangit non fornicatur, et qui non fornicatur, non moechatur. Quam ob causam minime peccamus, cum masturbamur.

7 comments:

  1. Deo gratias! Nam iam peccatorem maximum me putabam.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Fortasse occasio adest novae Reformationis?

      Delete
    2. Sed praeter masturbationem sola mihi relicta voluptas erit amor Latinitatis. Estne hic satis ad vivendum?

      Delete
    3. Noli lacrimare. Etiam potes linguam Graecam discere, eoque modo habebis duos amores.

      Delete
    4. Duo amores meliores quam unus. Sicut octo dollaria meliora quam quattuor.

      Delete
  2. Tibi assentior. Si amica (vel amicus) tibi non sit. et propter animalium naturam nostram, masturbari melius est quod fieri potest





    ReplyDelete
    Replies
    1. Ut opinor, etiam si nobis sunt amici amicaeve, possumus sine peccato masturbari. Minime enim debemus naturam nostram negare propter amatores; nonnumquam necesse est nobis otio frui in solitudine aliqua.

      Delete