Thursday, 15 December 2016

Difficile lectu

Iam, ut credo, vobis ostendi hoc carmen lepidissimum.

Hodie autem volo nonnulla exponere de scriptore, cuius opus difficulter legitur. Nomen ei? Lucanus. Titulus operis? 'Pharsalia', vel De Bello Civili. Ut verum dicam, tantum librum septimum huius carmini perlegi, multi autem putant hunc esse optimum. Tractat enim de proelio inter Iulium Caesarem Pompeiumque, quod pugnatum est Pharsaliae. Ut videtis, hoc certamen adeo praeclarum est ut titulus toti operis sit 'Pharsalia'. Sed haec hactenus; cur vero tam laboriose legimus sententias Lucani?

Quia Lucanus scribebat modo Taciti. Vel potius dicam Tacitum scripsisse modo Lucani. Annales Taciti sine labore intellegit nullus. Verba, quae solent esse in parte prima sententiae, inveniuntur in medio loco; saepe nusquam paginarum inveniri possunt. Nos itaque discipuli miseri coniectare et fingere debemus, cum legimus opera Taciti. Sed Tacitus componebat historias prosa oratione, quam ob rem opera eius facilius intelliguntur carminibus Lucani. Idcirco sententiae Taciti multa cum cura legendae sunt mihi, verba vero Lucani me turbant. Etiam si adhibeo omnem diligentiam ad legendum, ut soleo, persaepe erro.

Fortasse constat vobis me odisse carmina Lucani, quam ob causam nescitis cur tam copiose scribere de hoc scriptore velim. Re vera, quamquam queror, eum ex imo corde amo. Magister meus linguae Latinae certe potest coram omnibus asserere carmina mihi numquam placuisse. Scio plerosque Vergilium admirari, ego autem eum parvi aestimo. Profecto melior scriptor fuit quam sum, sed me taedet fabularum de filio Anchisae. Tantum unus liber huius operis perlegi, quamquam incepi id legere abhinc II annos. Hic est quartus liber de regina Poenorum, cuius vesanus amor me delectat. Ne sim prolixa, soleo spernere carmina; Lucanus autem mutavit mentem meam.

Nam eleganter scribebat, neque vero sine alacritate. Difficile fieri potest ut laudes dem tali magistro, quam ob rationem proferam versiculos eius, quo melius cernatis ingenium viri.

Videor fluvios spectare cruoris
calcatosque simul reges sparsumque senatus
corpus et inmensa populos in caede natantis. 

Nescio quo modo possim narrare significationes diversas harum sententiarum. Cum describeret milites in flumine sanguinis, nexit vocabula inter se. Videte, exempli gratia, ultima verba: 'inmensa populos in caede natantis.' Verbum 'populos', sicut homines in campis Pharsaliae, 'natant' in media parte sententiae, inter vocabula quae cruorem depingunt. Idcirco Lucanus non modo facta narravit, sed etiam verba colligit ordine, ut lectoribus monstraret scaenam istam turbatissimam. Quo factum est, ut versicula omnia summa cum vigore exsultant.

Quamquam pulchre scribebat, vita scriptoris huius cum brevis tum tristis fuit. De qua re cupio plura scribere, hi commentarii autem iam nimis longi videntur. Cras, si otium mihi sit, breviter narrabo vitam Lucani. Interim exhotor vos, lectores carissimi (carissimaeque), carmen eius de bello civili legere. Operae pretium est verba tam mirabilia ex ore divini litterarum prophetae audire.


No comments:

Post a Comment