Wednesday, 14 December 2016

Hahae!

Heri inveni in quodam libro bibliothecae has nugas.


Ecce, discipulus cum nomen suum scripsit (Nicolaus, ut videtur), tum malam grammaticam nobis ostendit. Scripsit enim 'hic liber est mei'; haec sententia recte scribitur 'hic liber est meus' vel 'hic liber est mihi.'

Insuper ubique 'amantissima' scripsit, sicut discipuli huius saeculi, qui solent nomina amicarum in libris scribere, quandocumque eos taedet discendi. Quoque video 'carissimo meo'; quam ob causam duco discipulam alteram haec verba composuisse. Sed fortasse Nicolaus quoque pueros amabat. 

Quamquam hae sententiae certe me delectant, praesertim mihi placet imago hominis (in parte dextra paginae). Nicolaus pinxit faciem viri barbamque eius parvissimam. Ut credo, hic est magister eius, qui certe haud eloquenter docebat, minime enim audiebatur a discipulis. Nicolaus non modo tabulam unam perfecit, sed etiam quattor! Mihi constat repetitionem esse matrem studiorum, hic discipulus enim excoluit artem pingendi. Puto enim primam imaginem esse male pictam, quartam vero multo meliorem. 

Cavete, discipuli, ne tua quisquilia multis post annis examinentur ab aliis! Noli itaque in libris scribere, praecipue si notes nomina pulcharum feminarum. Infeliciter prisci Romani non papyris utebantur, cum discerent, sed tabella ceraque. Quam ob rationem haud possumus hodie nugas eorum legere ut iis arrideamus. 

Potestisne intellegere verbum ultimum inscriptionis incipienti 'amantissimo meo quanto...'? Cupio enim scire quid sibi velit, nequeo autem hoc verbum, quod incipit littera 'f', legere. 

No comments:

Post a Comment