Saturday, 17 December 2016

Iter faciam!

Hodie videbo parentes, conveniemus enim Lutetia. Quam ob causam gaudeo, ut liberi solent, qui iam diu desiderant matrem patremque. Insuper numquam fui in Gallia, in libris autem multa legi de hac terra. Caesar, ut exemplum dem, sex libros commentariorum scripsit de gentibus huius loci, quos - ut spero - quoque perlegitis. Post III dies, nisi fallor, iter faciamus in Germaniam, et postea in Austriam. Spero fore ut loquar theodisce, hunc sermonem enim discebam in ludo. Nequeo autem sine labore hac lingua uti, metuo enim, ne omnes me irrideant. Ut satis scitis, cum angor, haud possum verba colligere ut sententias exponam. Debeo autem fortis discipula esse neque timere Germanicos et anglice loquentes.

Adeo laeta sum nunc ut vix scribere possim. Saepe oculos adverto sarcinis, quae plenae videntur vestimentarum librorumque. Quia spero me lecturam esse cotidie latine, cum ero in itinere. Portabo epistulas Senecae morales, IV librosque historiarum Taciti, et carmen Lucretii de natura rerum. Si haberem tractatum Taciti de Germanicis, certe hunc ferrem, non autem mihi est hic liber. Ibo quoque ad tabernas nonnullas librarias, maxime enim cupio plures libros latine scriptos emere. Si essem dives, certe bibliothecam aedificarem, in qua magnos scriptores Romanos invenirentur. Infeliciter, sicut omnes discipuli, sum pauper; itaque haec omnia sunt nugae.

Non modo autem gaudeo, quoniam faciam iter una cum parentibus carissimis, sed etiam timeo. Necesse enim erit mihi, post XX dies, revertere domum et tractatos nonnullos scribere. Hic labor nunc videtur amoenus, cotidie enim disco et animum adicio studiis rerum gestarum. Semper vero difficilius est resumere quam pergere. Nunc ex consuetudine libenter scribo legoque; in itinere autem nihil scribam praeter hos commentarios, quam ob rationem timeo, ne obliviscar quomodo discam. Scio vero me non debere horum causa animum angere. Opus enim est nobis omnibus brevi tempore quiescere, ut reficiamus. Refecta mente poterimus nova maioraque consequi.

Nunc lavandum mihi est, nam mox discedam, neque volo tardam esse, ne tramen sine me abscedat. Aeroplani mihi minime placent, atque idcirco consilium cepi iter faciendi tramine. Nonnulli scriptores, secundum Vicipaediam, hoc genus vehiculorum vocant 'hamaxostichus.' Hoc vero verbum ridiculissimum mihi videtur. Mihi constat II virtutes ad eloquentiam pertinere, quae sunt simplicitas et brevitas. Debemus itaque verbo 'tramen' purissimo uti, neque 'hamaxostichus'; vae Graeculis! (Ut verum dicam, sum zelotypa, Graece enim haud scio.) Sed vel utrum hoc vehiculum tramen vocetis an hamaxostichus, me oportet nunc festinare. Adveniam, parentes!


4 comments:

  1. 'hamaxostichus' legi in libros Harrii Potter. Placet potius tramen, quamquam sunt qui 'agmen' (ab ago) dicunt. Faustum lepidumque iter agas!

    ReplyDelete
    Replies
    1. Gratias tibi ago; nunc sum Lutetiae, et hodie vidi tabulam praeclarissimam, quae vocatur 'Mona Lisa'. Ut verum dicam, nimis parva mihi videbatur. Mihi magis placuit signum Veneris sine bracchis. Mane ibo 'hamaxosticho' Stutgardiam. :)

      Delete
  2. Hahae! Cum primum vidi Mona Lisa 16 annos natus eram; eam machina photographica imaginem fieri conatus sum (nescio quo modo dicitur 'to make photos'), sed vero prave id feci: saltem dimidia imago occupatur a digito meo stulto (illo verum tempore imagines jam factae non delere poteras sicut nunc fit). Multos post annos (credo abhinc quattuor annos) denuo illic adfui, atque volui signum quod dicis aspicere sed, vae me, id condederant ad reficiendum! Sed nihil est, aliquando redibo. Bonum iter ad Stutgardiam, jam nobis narrabis de usu linguae teodiscae :)

    ReplyDelete
    Replies
    1. Hahae, si adhuc habes imaginem istam, volo hanc videre!

      Iam profecta sum Stutgardia, et nunc sum Monachii (theodisce München). Infeliciter aegroto, quam ob causam nequeo omnia spectanda visere. Requiesco in taberna ut e morbo recreem.

      Delete