Saturday, 10 December 2016

Iurum mulieris vindicatio

Heri, ut soleo, nimis bibi. Adepta eram enim ampullam vini meri, quae mihi adeo placebat ut minime me retinerem, ne omnia biberem. Quam ob causam nunc fatigor, neque possum animum adicere libris, qui mihi legendi sunt. Nescio quo pacto C paginas perlegi ex opere 'Iurum mulieris vindicatio', quod scriptum erat a Maria Wollstonecraft matre Mariae Shelley scriptoris 'Frankenstein' fabulae. Volui quoque latine legere, sed facultas nunc deest. Crapula mihi adfert dolorem et mentis et corporis; maxime cupio cibum sumere. Sed cibo eso, statim nauseo. Iam ampullas nonnullas aquae bibi, asperrimus vero sapor manet in ore. Vae ebriis! Hac vespera certe nihil praeter aquam et panem - id est cibum salubre - sumam; saepe autem tale ius iurandum do, neque semper promissum servo. Sed haec hactenus; alia exponam.

Perlegi, ut supra demonstravi, partem libri de iuribus mulierum. Scio nonnullas feminas esse 'feministas'; ducunt aequalitatem esse statuendam inter mulieres virosque. Pro mea parte, feminista non sum. Quaeque mulier, ut opinor, certe par est viro. Hoc satis certum est, quam ob causam necessitatem ethicae feministicae haud video. Nonnumquam mulieres opprimuntur, exempli gratia in civitate Islamica, plerumque autem possumus frui privilegiis omnibus, quae sunt viris. His lectis, lectores, fortasse quaeritis cur has sententias scripserim. Quoniam mulieribus sunt iura omnia, cur adhuc queror?

Queror, quia etiam si non opprimimur a viris, nos ipsas opprimimus. Via nobis patet, nihil obstat, possumus discere, laborare, atque ad astra ascendere. Saepe vero opportunitatem non capimus; ex contrario tempus terimus nugiis quisquiliisque. Facta verbaque mimarum legimus, haud vero magna opera philosophorum. Pecuniam expendemus ut emamus vestimenta nova, etiamsi nobis non placent. Insuper evitamus exercitationes, timemus enim ne nimis 'validae' fiamus. Ut videtis, nostri tyranni non sunt viri; immo ignorantia, stultitia, desidiaque nos conculcant. Itaque culpa est nostra; si volumus fieri fortiores, debemus spernentes vanitatem quaerere gloriam veram.

Quomodo possumus consequi honores, ut liberemus genus nostrum de his insidiis? Ut verum dicam, difficile fieri potest ut vindicemur. Facilius enim est de die in diem otio frui quam animum adicere studiis operibusque. Etiam magis placet multis mulieribus manere domi et alere liberos, quam ob causam asserunt negotium esse viris, neque cupiunt lucrum petere. Mea sententia hoc falsum est. Viri cum mariti tum fratri, magistri, discipuli, amicique sunt. Idcirco mulieres debent esse non modo matres, sed etiam discipulas, duces, scriptores...Ignoscite mihi, sed 'mater' non est genus verum professionis. Quae subeunt discrimen partus dignae sunt summa laude; hoc profecto negare nequeo. Quoque vero debent alias res facere, neque tantummodo liberos producere. Ne contineantur domi, opus est eis consilio praeter procreationem hominum.

Mulieres mundi, congregate scanditeque salebrosum montem negotii studiorumve! Fortasse via libertatis industriosior vobis videtur, sed labor hic certe proficiet. Noli vos ipsas continere in carcere maternitatis; exsurgite, vincula fallacia famae rumpite, eligite vitam plenam cum difficultatum, tum bonorum. Scriptores prateritorum saeculorum, sicut Maria Wollstonecraft, iam adeptae sunt iures vestras; debetis modo diem capere, ut bene utamini libertate, dignitate, aequalitateque.

2 comments:

  1. Ad crapulam vitandam oportet: non alter alteri miscere potiones (si vinum bibes, noli etiam cerevisiam, ronem, etc.; vitandum est quoque merum vilem... si non vis capitem nimis laborare) neque eas bibere ventre vacuo; si potest, fac ut aliquantulum aquae inter potiones bibas. Si jam nimis bibisti... nihil melius quam aqua vel jus citri. Fac quoque ut edas cibos adipatos.
    Primum cum legi te non esse 'feministam' stupui... sed deinde animadverti res quas opinaris esse quae solent 'feministae' opinari. Ergo, ut opinor, es feminista quamquam dicas te non esse: quod enim placet, quia multi homines solent dicere se esse 'feministas' et simul res quae non pertinent ad 'feminismus' dicunt vel faciunt. Ignoscas si verba sunt obscura... Quod pertinet ad maternitatem, mea sententia si quod constituisti facere hoc fecisti sponte tua, bene se habet; si coactus, male. Ergo autem si quaedam mulier constituit se matrem tantum esse, quamquam potuisset aliae simul facere, bene est.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Sententiae tuae eloquenter scriptae mihi valde placuerunt.

      Gratias tibi ago ob consilia; hodie nihil praeter aquam bibi, et iam sentio me melius valere. :)

      Delete