Friday, 2 December 2016

Litteras amicorum

Heri ubi bibebam aquam vitae in taberna, accepi litteras nonnullas ab amico, quem quondam amavi. Nescio utrum iam scripserim de hac re necne, sed vocemus eum X. Me rogavit de vita mea studiisque meis. Responsum ei iam dedi; stupefacta autem sum, credideram enim eum odisse me. Etiam nescio cur repente mihi epistulam miserit, abhinc enim annum unum me relinquerat, neque umquam postea  locuti sumus. Heri autem, ut supra scripsi, litteras accepi; hodie, cum respondum nondum accepi ab eo, et gaudeo, et maereo. Ut enim opinor, nunc nequeo eum amare lacerato corde. Olim, si me amaret, certe eum libenter diligerem; status vero innocentiae est brevis, neque possum sine metu ad amorem pristinum redire. Quam ob rem bonum mihi videtur nihil ei prorsum dicere.

Hodie autem cum surgerem litteras alias accepi, ab altero amico, quem numquam amavi, atque qui nuntiavit se esse nunc Londinii velleque una cum me cenare. Infeliciter nolo eum videre, quam ob causam responsum nullum ei dedi. Ut autem opinor, debeo epistulam ei scribere rationes dedentem, inhonestissimum enim videtur invitationem pueri benignissimam spernere. Nam eum minime odi, neque volo offensum dare, haud vero cupio congredi. Itaque amicam prudentissimam rogavi quomodo optime responsum scribam, ei autem consilium bonum deest. Si possitis, mihi praecipite, vos amabo. Sed antequam respondebitis, dicenda est veritas. Hic amicus, quem videre nolo, est M, de quo in commentariis meis iam iamque scribebam. Fortasse nunc scitis cur nolim cum eo congredi!

Quamquam cupio quiescere domi, metuo ne revelet secreta mea omnibus. Scit enim res pluras, quas nolo coram aliis nuntiare. Quid faciet, si silentio eum offendo? Num proferet universa facta, quae mala mihi videntur? Utinam numquam ei crediderim! Duco autem eum non dicturum esse omnia, quoque enim multa scio de eo, quae certe nolit ostendere omnibus. Idcirco unus cum altero vincimur ineffabilibus secretis, sicut II haeretici super lignum. Si me incendat, ipse etiam urat.

Ut verum dicam, cum bellum huiuscemodi pugnetur inter nos, non intellego curnam me videre velit. Nimis scit de me, scioque nimis de eo, quam ob rem nullam fidem habemus, quae est necessaria ad amicitiam colendam. Quoniam vero iam consilium cepi, ut eum spernerem, nolo diutius cogitare de hac re. Legendi sunt mihi libri, discendique sermones. Heri Ciceronis vitam a Plutarcho scriptam perlegi, et hodie legam, si otium mihi sit, vitam Demosthenis. Quis erat orator melior? Si unum eligere deberem, certe Demosthenem nominarem. Cicero enim dixit eum esse optimum: inter omnes unus excellat. Insuper Cicero sententiis longis utebatur, loquebatur vero Demosthenes semper quam brevissime. Hic sapiens, ille elegans; inter haec II bona, sapientia mihi praeferenda videtur, sine ea enim nemo potest orationes utiles dare. Conabor itaque magistrum Graecum loquendi aemulari, neque M. causa gravabor, sed aequo animo omnia accipiam. Quid enim aliud est 'sapientia', quam scire pati?

No comments:

Post a Comment