Saturday, 30 April 2016

Veniam, videbo, vincam!

Hodie sero surrexi prandistique, quia magnopere fessa sum, heri enim magnum opus latine scripsi. In Academiam Vivarium Novum ire mense Septembri proximo volo, petitionem igitur ad magistros huius scholae misi. Petitio haec, cum verbis milibus, infra tres horas sine dictionario scripsi. Opus erat mihi libros omnes, quos iam legi, nominare. Debui quoque rationem dare huius petitionis, ac multa tradere de vita mea peritiaque. Nescio an accipiar, gaudeo tamen, conata sum enim contra spem sperare. Nuper latine haud facile legebam, opus Suetonii legere enim coepi, vocabulaque in hoc libro mihi aliena videntur. Suetonius scriptor vivebat post rem publicam, post Ciceronem, post omnes auctores quos saepe legebam. Scribebat igitur longe aliter ac aliis. Stilus eius quasi Taciteus mihi videtur, nam verbis omissis sententiisque difficilibus usus est.

Amicus meus, M., de quo iam iamque scribebam in his commentariis, iurgium cum me fecit nocte nuperrima. Amicam C., quem magnopere amo, illicere sibi conatus est. Scio eum solum esse, ac amicam novam velle, sed C. ad lupos iacere nequeo. Ut verum dicam, antea ducebam me M. amare, nunc autem satis scio hoc non verum, sed falsum esse. Quomodo puerum huius generis amare possim? Eum amavi, quia imaginem viri optimi in corpore suo posui. Profero hic versiculos Vergilis ad rationem monstrandam:

Sunt geminae Somni portae, quarum altera fertur
cornea, qua veris facilis datur exitus umbris;
altera candenti perfecta nitens elephanto,
sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes.

Semper fallor, quia amorem meam non venit de porta cornea, sed de porta eburnea. Sic adeo conficturae phantasiaeque versantur in mente, ne separare verum et falsum possim. Video id quod volo, non id quod verum est. Quamquam haec vita longa ac difficilis est, fruor tamen omnibus. Caesar, secundum Suetonium, quoque intellexit orbem terrarum plena malorum esse, neque umquam tergum adversum hostes versandum esse. Ille quidem venit, omnes vidit, virtute vicit; et ego etiam eo modo vincere conor. Carpete, si potestis, dies omnes: ne tempus moleste et prodige teretur, laborate in diem magna cum virtute speque. Hoc pacto enim vivimus, tametsi circumfusi sumus ab hostibus innumerabilibus.

Tuesday, 26 April 2016

Insomnia

Nequivi dormire nudio tertio herique, insomnia enim cotidie patior, mane proxima hora quinta tandem brevi tempore quiescere poteram. Per totam noctem huc et illuc super lectum versor, duco me morituram esse ac aegretudinem nomine 'Fatal Familial Insomnia' (latine Insomnia hereditaria letalis) habere. Etiam nescio quota hora tandem somnium cepi, nam methodum Romanorum numerandi horas mihi alienum videtur. Hora sexta nostra more Romanorum 'prima' vocatur; appellaturne igitur hora quinta latine 'tertia vigilia'? Maiores quoque dies numerabant aliter ac nos; videlicet nudius tertius modo duos dies ante hanc diem est, populi Romani autem hoc 'tertium' esse ducebant. Sed quid puto, cum super lectum iaceo? In mente semper sunt imagines amantium, amicorum, ac inimicorum; saepe consilios capio ac id quod iam legi iam iamque parva voce mihi narro. Patior famem sitimque cum nimis diu iacerem sine cibo. Hac vespera sumam medicamentum ad citius dormiendum, spero igitur ut ea res bene eveniat. Ut satis scitis, discipula fessa potius stultissima vocatur.

Sunday, 24 April 2016

Domina Julia

Vos, lectores, satis scitis ut tragoedias magnopere amem, heri igitur gavisa sum cum in theatrum irem ad huiusmodi spectaculum videndum. Nomen spectaculi 'Miss Julie' erat, latine 'Domina Julia', narratque vesperam ultimam puellae formosae, qui cum ministro familiae concubit. Ex hac re adversa omnia oriuntur. Minister ille, Johannus appellatur, summa ambitione ac superbia, domina sua uti cupit ad tabernae emendae. Vult enim negotium facere in terra aliena pecuniis dominae, quamquam necesse est sibi sponsam Christinam in hac villa relinquere. Homo sine pecunia est imago mortis; Johannus cum spe pecuniarum tamen est imago crudelitatis. Persuadet Juliae ut mortem voluntariam properet, quia opus est facinus patri Juliae occultare. Tandem domina infelix e scaena ambulat tenens gladium in manu sua, monstransque nobis se morituram esse Johannis gratia. Ut verum dicam, spectaculum me adeo tenebat ab imo pectore, ut obliviscerer sputum haurire ac coram omnibus vix suffocarem. Erubescebam, omnia circa me enim animos advertebant ad clamorem. Interea histriones ludebant sine tumultu.

Ante hanc oblectationem quoque delecta sum rebus secundis amoris. Ventus huius generis autem mutabilis mihi videtur, et post voluptatem continuo tristitia adest. Sed si singillatim aut pro magnitudine omnia dissererem, tempus quam res maturius me deseret; quam ob rem ad inceptum redeo. Mane vix e lecto orta sum, cum M. me vocaret et sermonem haberemus vocibus, non litteris. Libenter aventerque confabulatum fecimus unam horam, et tergiversanter graviterque finem factum est huius collocutionis. Sed, ut bene scio, fastigio habito necesse est mihi declivum limosum sequi. Per tramites igitur e gratia amici in invidiam descendi. Post spectaculum eum vocavit ad loquendum, is mihi autem petivit nomina puellarum in ludo, amantem novam enim cupit. Ut supra iam iamque demonstravi, amantes non sumus, modo amici, etiam certior facta sum eum erga me non amare. Eheu me miseram! Nescio perperam an recte faciam, nam dilectionem in corde teneo contra spem. Me decet delictum corrigere, et conata sum iam flammas tabere variis modis, sed ea res longe aliter ac rata erat evenit. Numcubi amavistis? Si ita est, profecto scitis id quod hic scripsi.

Hodie fabulam Goethe, nomine 'Elective Affinities' (latine bene hoc nomen exponere minime possum), quae narrat de amantibus quattor. Tragoedia est, ac magnopere hac frui ut soleo. Mentem acuere volo fretus libris, scientia enim infesta magnificaque invenienda est semper in litteris maiorum. Assidue et devote disco, sperans ut quandolibet mundum nostrum intellegam. Usque ad hanc diem luculentam fiat lux in vita mea, ac faciam id quod necesse est mihi facere; hoc pacto, et modo hoc pacto, methodum inter insanias amentiasque creare queo. Ut dictum est ab Holan, scriptor praeclarus, vivimus in loco infesto, ubi nullus ordo sed perpetuus horror inhabitat. Scribens, legens, amansque invenimus consilium animi.


Thursday, 21 April 2016

Marius

Placetne vobis novam formam huius paginae? Heri formam mutavi, colores elegi, sententiasque scripsi de me in parte 'About'. Postea autem fessa eram ac in lectum ivi dormitum. Sed, ut soleo, dormire cito non poteram. Amicus meus M. mihi litteras misit, in quibus me consulavit de probationibus, quas necesse est sibi perfacere ad locum universitatis petendum. Haud volui responsum sibi continuo dare, non per totam diem enim ullas litteras accepi ab eo, duxi igitur ut misella vel infelix videri deberem. M. vero ut semper dolum facile perspicit ac quaestiones impune mihi misit. Conata sum aequo animo respondere, hodie in corde autem iram habeo contra eum, quia puerum huius generis - durum ac callosum - amare nequeo. Mentiarne? Si appellem me amantem, fallarne? Difficile est dictu utrum recte an prave eum diligam. Amo quidem, sed non amor.

Cum ab ardore frustra dilectioneque crucior, saepe libros lego. Legi hoc anno igitur permultos, quo modo sapientiam meam auctam est. Magis praeferro, ut bene scitis, tragoedias quam comoedias; fortasse voluntas haec me decet, in animo enim tristitiam clam teneo. Tragoediam egregiam hodie legi, 'Marius' appellatur, gallice scriptam ab Marcello Pagnol, qui cum spectaculos praeclaros creavi tum fabulas narrationesque. Marius laborat in taberna patris, sed odit modum vivendi in urbe sua. Vult igitur nauta navigare per Oceanum magnum et terras alienas visitare. Habet infeliciter amicam pulchram, Fanny, quem senex Panisse in matrimonium ducere magnopere cupit; Fanny se Marii nubere mavult. Mater Fanniae, quae fructus maris vendit prope tabernam, consilium capit ad liberorum reconciliandorum. Dum ea geruntur, Marius locum invenit in nave et abit in mare sine amica sua. Fortasse Fanny uxor Panissis fiet honoris causa. Mea sententia fabula haec non de amore narrat, immo de cupiditate rerum novarum ac impossibilium. Marius non est nauta, sed minister; in terra vivere solet, non in immensitate maris. Cupidus orbis terrarum omnium, amicam fidelem abicit, quamquam satis scit ut femina sola se grandaevo nubere debeat. Sua sponte vero puella laetitiam suam pro Mario immolat, adeo enim eum amat ut per asperam viam Marium adiuvat. 

Tam benigna quam Fanny non sum; tametsi M. in animo semper habeo, autem eum sequi nequeo. Desideramus res varias e vita nostra. Velut Marius, itinera inexspectata mihi placent; sed is cupit familiam, patriam, negotium. Hic stabilis, illic volatilis. Me taedet etiam de die in diem me consulere de M. Me rogo iam iamque: cur libera non sim e vinculis amoris? Dicam 'amoris'? Potius 'pestilentiae' dico, cogitationes huius rei enim in mente versantur ac facile exire non possunt. 

Satis adhuc scripsi; nunc iterum ad libros veniam, ibique hispanice legam de historia populisque terrae americae. Mane M. me quoque rogavit de sententiis Camus, qui philosophus gallus erat. Tractatum mihi misit ad interpretandum; thema huius 'amor' est, duxi igitur me amavit. Sed post interpretata sum hoc, ille me reliquit et nondum rediit. Vultisne amorem intellegere? Breviter exponam: amor est flamma mutabilis, aqua fluens, avis libera. Amor neminem exspectat, omnia autem amorem petunt, velut venatores ante bestiam praeclaram. Cavete, inquam, ne morsi sitis! Amor enim dentes habet, et linguam lepidam, a quibus in perpetuum cruciaberis. 

Tuesday, 19 April 2016

M.

Heri bene dormire iterum non poteram, sumpsi igitur medicamentam; ubi vigilavi adeo fessa eram ut rursus dormire cepissem. Mater mea me autem excitavit, hora tertia igitur iam erat, opusque erat mihi surgere ac me lavare. Dum haec geruntur, nuntiatum est amicam eius mortuam esse, Mamma ergo magna tristitia affecta est, mihique dixit ut ea tres liberos haberet, liberi nunc sine matre modo cum patre habitant. Habemus carmen unum sinense: 'Mater optima omnium est in orbe terrarum'.


Sunday, 17 April 2016

Romeo, Romeo, cur Romeo appellatur?

Hodie ad ludos ivi ad spectaculum nomine 'Romeo et Iulietta' Shakespearis videndum. Fabula praeclara haec vitam brevem de amantibus duobus in civitate Verona narrat. Ego vero historiam tempore praesente hic scribo, fessa enim sum. Romeo, adulescens summa temeritate, Juliettam pulcherrimam magnopere amat; familiae amborum autem inter se iam diu pugnant, aliusque alium invidit. Benvolio, vicinus Romeis, satis scit hanc notionem minime prudentem esse, sed nihil facere potest ad amorem temperandum. Mercutio, iucundus amicus qui semper versatur cum Romeo et Benvolio, interficitur ab Tybalto, qui vicinus Iuliettae est. Romeo igitur Tybaltum necat, in exilium denique profisicitur, dux civitatis enim proelios vetat civibus.

Infeciliter iam Iuliettam in matromonium duxit; nunc amantes ad fratrem Laurentium veniunt, quia Iulietta una cum marito suo manere cupit. Frater Laurentius, artem sanandi sciens, medicamentum Iuliettae dat, femina eo modo falsam mortem simulare potest. Epistulam fratris ad Mantuam, ubi Romeo habitat post mortem Tybalti, pestilentiae causa autem non recipitur. Qua de causa Romeo ad tumulum Iuliettae veniens eam vivere nescit. Sponsus uxoris suae - Parisus dux - quoque in hoc loco Iuliettam aspicit. Viri igitur ferro et comminus et eminus pugnant, Pariso necato Romeo solus in sepulcro cum Iulietta est. Iulietta nondum vigilat, ac Romeo, ut supra demonstravi, ducit eam verum mortuam esse; magna cum tristitia se ipsum itaque occidit. Extemplo Iulietta e somniis surgit, mortuumque amantem vidit. Horrens venenam sumere conatur, huius reliquam partem autem non invenit. Puella summa pudicitiae fidelitatisque nunc maritum sequitur in tartarum; velut Thisbe in silvis, se gladio transfigit. Requiescunt tandem Romeo et Iulietta, amantes infausti, parentes eorum signam magnam aedificant (iterum velut id quod parentes Pyrami et Thisbeae faciunt) ad amorem memorandum.



nova colloquia

Locum commentariorum mutavi, Wordpress (quodiversusabis.wordpress.com) enim nimis lentus est, neque facile sententias patefacere possum. Speciem Bloggeris odio, locum alterum autem nondum inveni. Infra ponam colloquium hoc, quod scribere in pagina nuperrima, id est Wordpress, cupivi.

Hunc sermonem nuper feci cum amico meo - ita est, amicus iste. Significationem epistularum infra latine translatarum non mutavi. 

Ego: Difficilissime fieri potest ut sine ambagibus loquar. Ne longa sim, homo summa contrarietate es. Aliter agis cum summa honestate, cursum honorum autem petens persona falsa niteris. Audax es, sed etiam mollis; bene scis te egregium esse, ac vero quam vulgarem. Dolor ergo te cruciat, quae te inclinat in lutulentam multitudinem conturbatorum. 
Amicus: Heu, haec sunt iucundissima umquam mihi dicta ab aliquo!
Ego: Laetor, quia non aegre tulisti. Ex mea sententia, qui verum dicat saepe patiatur. 
Amicus: Ita accidit, loqueris enim cum puellis. Ut verum dicam, nulla causa irascendi est in verbis tuis. 
Ego: Vide id quod ridiculum mihi de veritate videtur: veritas semper nobis magis placet quam nos nocet, eam tamen ex animo fugimus. 
Amicus: Saepe verum dicam. Fortasse modo tu ipsa mentiris. 
Ego: Mendax optimus hoc facit! Immo mendax peior semper mendacia dicit, qua de causa non creditus est. Mendacia omnia ferme vera sunt. 
Amicus: Machinatrix es bona. Num hanc sententiam iam tibi dixisti?
Ego: Scio me non esse, quia mihi ita dixisti. Si enim essem, nemo hoc sciret. 
Amicus: Dumtaxat sagax sum.
Ego: Eu, aer amoenus inter nos, velut mense Aprilis natalem diem Christi celebremus.
Amicus: Eu! Plerumque virorum sententias tuas cernere minime possunt. Et ego saepe nequeo. 
Ego: Puto ne quis te tractare velit. Salvus es; amicam tuam (1) inperitam esse mihi videtur. 
Amicus: Scio eam inperitam esse. Age, vide, bene scis quomodo me nullo negotio suadear. Haec ars haud insignis est, sed fortasse...
Ego: Infeliciter semper item obtorquebamus in vicem ancipitem. Meministine terrae (2) tuae et omnium nugarum iuvenalium? 
Amicus: Ohe, te amabo, noli me his rebus cruciare. 
Ego: Non id faciam, fruor autem recordationibus rerum ridiculorum, quas olim feci. Sentisne te magnopere mutavisse? Creo ne omnino excolerer. 
Amicus plurima verba de ingenio praecoci dixit, et una cum me tempus praeteritum disputavit...
(1) non βασίλισσα sed puella altera, de qua supra in narratio somnium scripsi. 
(2) in aetate pueri amicus patriam novam in ludis fabricabat.