Tuesday, 27 September 2016

Maximus Insanissimus: Via Furoris

Heri primam lectionem in universitate audivi de regibus priscis caedeque imperii Romani. Iam omnia domi didiceram, magnopere tamen fructa sum fabulis magistrae de moribus barbarorum. Theodericus dux, qui eo tempore imperator Italiae erat, horologium novum misit cuidam regi, quem clanculum contemnebat. "Accipe," inquit, "quae videres Romae, ne semper sitis barbari'. Fortasse haec historia minime aliena vobis videtur; ut autem opinor, fere numquam cernimus naturam veram imperatorum. Ex hac fabula didici III res de ingenio Theodericii: Primum erat lepidus (ipse enim barbarus erat!), acutus etiam, insuper superbus. Proinde amo studia rerum gestarum, nam quandocumque libros antiquissimos lego, suscito homines mortuos ac reficio tempora praeterita.

Nolo autem plura scribere de studiis meis, quia me taedet semper narrare quid accideret. Quam ob causam hodie exponam sententias meas de pellicula egregissima, quae mihi placuit. Hanc vidi in itinere ab Australia ad insulam Britanniam (necesse mihi est uti verbo 'ad', magna enim est insula), et ne mentiar, adeo commota sum ut somnium haud caperem. Nomen requiritis pelliculae?

Maximus Insanissimus: Via Furoris

Ut verum dicam, nescivi quomodo bene transferre vocabulum 'mad' in linguam latinam deberem. Amentiam enim mihi constat esse rem malam, sed in hoc spectaculo Maximus (qui certe amens est, furens, insanus, et vecors) notissimus est summa virtute. Quoque potui 'Maximus furens' dicere, alia persona autem Furiosa vocatur, neque volui II nomina ingeminare. Itaque deinceps consilium cepi eum nominare Maximum Insanissimum, speroque hoc nomen vobis placiturum esse. Quod si scitis quomodo possim hoc nomen melius reddere, te amabo, scribite commentariolum ut me doceatis.

Cur adeo opus amo, ut velim hoc laudare coram omnibus? Enumerabo:

Primum mihi constat Imperatorem Furiosam valde esse mirandam. Quamquam nomen eius mihi minime libet, mulier enim est, quam ob rem nos oportet eam vocare Imperatricem, si persona cuiuslibet pelliculae possem fieri, haec certe fiam. Ecce Amazon fortissima.

Quoque amo aliam personam, qui in initio fuerat nefarius, sed factus est benevolus, coepit enim feminam quandam diligere. Nomen ei est Nux. In hac pellicula plures personae habent nomina latina; nescio cur, haec autem me nihilominus delectant.

Verbum 'Nux', ut certe scitis, non modo significat 'dura pars fructus', sed etiam 'res vel vilissima', id est, 'homo nequissimus'. Idcirco hoc nomen maxime ei convenit, nam miles humilis est in exercitu Iosephi Immortalis. Insuper aeger est, ut multae aliae personae in spectaculo, ac II tumores habet in collo, quos lepide vocat 'Larry' et 'Barry'. Quamquam inimicus Maximo olim fuit, per aspera autem pervenit tandem ad summum fastigium virtutis.

Mulier, quae amatur a Nuce, appellatur 'Capax'. Ut vero puto, nihil magni momenti facit in tota pellicula. Pulcherrima quidem est, nescio autem utrum capax sit necne, quia documenta huius naturae infeliciter non vidi. Habet capillos rufos corpusque formosissimum.

Vestimenta eorum etiam mihi maxime placent. Fortasse desidero terram Australiam, vel magis amo harenas quam colles virides Britanniae, utinam autem bellatrix sim in hoc orbe! Utinam possim currum permagnum agere per vastum silentium!

Saturday, 24 September 2016

Otium mihi deest!

Carissimi lectores, his nuperrimis diebus latine non scripsi, faciebam enim res pluras alienissimas. Me pudet, ut verum dicam, fateri omnia vobis, neque volo vestram existimationem offendere amoribus meis. III amantes vidi quattor diebus, quam ob rem, ut potestis colligere, nunc fatigor ac opprimor lassitudine. Hodie tandem potui partem minimam e secundo libro Apuleii legere, quae magnopere mihi placuit, nam colloquium inter Lucium Photidemque venustissimum ac lepidissimum mihi visum est. Ecce, legite:

L: Quam pulchre quamque festive, Photis mea, ollulam istam cum natibus intorques! Quam mellitum pulmentum apparas! Felix et ter beatus cui permiseris illuc digitum intingere. 

P: Discede, miselle, quam procul a meo foculo, discede. Nam si te vel modice meus igniculus afflaverit, ureris intime nec ullus extinguet ardorem tuum nisi ego, quae dulce condiens et ollam et lectulum suave quatere novi. 

Utinam possim fabulas scribere secundum Apuleium magistrum narrandi! Ante colloquium Photis paraverat farcimentum, sed quamquam mihi hoc genus cibi esse rancidum constat, nescio quo pacto scriptor egregius amorem libidinemque paucissimis verbis incendit. Si deberem dare coronam optimo artifici linguae, Apuleius certe rex sermonis esset. Infeliciter discipuli magis praeferunt Caesarem vel Ovidium, et magistris placent Vergilius Ciceroque. Sicut vos amo Marcum Tullium - quem non modo non contempto, sed etiam vehementer admiror - puto vero nonnullas orationes eius 'inertes' esse. Exempli gratia paene somnium cepi, cum 'Pro Sex Roscio' legerem, plura enim dixit de rebus legalibus, neque de quibus satis scio. Amica gratissima mihi discebat leges in Australia, atque idcirco eam exhortata eram animum huic oratori adicere, post lectionem quoque autem putavit hoc opus minime lepidum esse. Incursiones vero Philippicas in Antonium amo - ubicumque habito, hunc librum mecum habeo.

Nuper etiam tristis facta sum, nam desidero urbem Melburniensem atque amicas amicosque, qui adhuc ilico vivunt. Sola sum - etiamsi amatores cognovi - in Britannia, neque alii discipuli viventes in aedibus meis mihi placent. Spero me inventuram esse comites proxima hebdomada, ibo enim ad lectiones primas rerum gestarum. Iam incepi libros de exitio imperii Romani legere, legensque scribo omnia, quae mihi liquent scienda ac memoranda. Cupio enim discipula bona esse. Non dico me esse optimam velle, quia nequeo ingenia aliorum pendere, itaque conabor, quantum in me est, neque nervos aetatis industriaeque meae hostiliter contendam, immo concorditer. Duco enim certamen acerrimum cultorem optimum esse mentis, minime vero bellum in alios discipulos - vel potius in meos condiscipulos - gerere volo. In terra pax, quae summum bonum est nobis!

Tuesday, 20 September 2016

Amator optimus

In nuperrimis commentariis plura vobis narravi de amicis meis, qui viros amant, qua de causa nonnulli lectores me exhortati sunt ut causas invenirem et amicos quoque cognoscerem, qui feminas diligunt. Feliciter aut infeliciter nimis bene 'diem cepi', nam heri adepta sum amatorem novum, cui nomen et Thomas. Minime vereor ne has sententias legat, haud enim latine scit. (Vae barbaris!) Habitat profecto in urbe Londinii, et XX annos natus est, nondum autem discit in universitate, sed anno proximo incipiet res publicas philosophiamque discere.

Fortasse haec omnia legens sic dicitis: 'Macte, amatorem cognovisti, fructibus amoris fructa es, omnes discipulae autem ita faciunt; cur nobis hoc nuntiare cupis?' Responsum brevissimum dabo: Quia FORMOSISSIMUS est, ut verum dicam, multum pulchrior quam ego. Cum eum viderem, stupefacta sum. Scio me nuper dixisse amicum novum formosum esse, Thomas vero speciosissimus omnium puerorum, quos aspexi in omnibus annis vitae. Altissimus, flavus, et robustus; dicitur Iulium Caesarem fuisse virum omnium mulierum (et mulierem omnium virum), mihi autem constat amatorem meum Iulio mirabiliorem. Non me decet, ut opinor, plura narrare de congressu, sed satis scite adhuc laetissimam me esse hodie, quamquam Thomas iam profectus est domum.

Videbone eum iterum? Nescio; non soleo repetere amantes, secundum mores huius saeculi. Mane vero mihi misit litteras, quam ob rem magnopere gaudeo. Nolo autem alienare eum petitionibus vel epistulis. Insuper eum non amo - quis quidem potest ex imo corde concubitorem diligere? - atque igitur fortasse debeo memoriam bonam tueri, neque amatorem optimum iterum tangere. Difficile mihi liquet autem eum relinquere, odores eius enim mihi magnopere placuit. Certe hoc vobis alienissimum videtur, saepe vero odoribus aliorum fruor magna cum cupiditate. Si viverem Romae tempore maiorum, forsitan cognomen mihi esset 'Naso', sicut vates praeclarissimus.

Hodie ivi ad universitatem ut lectiones nonnullas audirem; me taedebant, sed semper facio quod faciendum sit. Fatigor cum heri nimis biberem, anxia enim eram ante adventum Thomasis. Hac vespera cenabo una cum amico alio...eritne etiam amator? Finem huius narrationis legetis, ut spero, in proximis commentariis.


Saturday, 17 September 2016

Amicus novus

Hodie optime valeo, ut scitis e titulo horum commentariorum. Per totum diem ambulabam in urbe una cum amico novo, cui nomen est R. Difficile mihi videtur huius naturam paucis sententiis exponere vobis, profecto enim ephebus est mirabilis. Pulcherrimus, altissimus, benignissimus; quid plura? X milia passuum transivimus ut videremus museum 'Tate' atque emeremus vestimenta. Opus nobis est novis vestibus, quia cras ibimus ad convivium, ac ibi aderint omnes discipuli discipulaeque, qui hoc anno discunt in Collegio Regis Londinii. Quam ob rem volumus quam pulcherrimos, ut adulescentes solent cupere, videri.

In fano Musarum aspexi tabulam praeclarissimam Warholae, in qua depictae sunt facies histrionis Marilyn Monroe. Summa cum cupiditate quoque crevi picturas Pauli Picasso, et signum egregium Marcelli Duchamp. Hoc signum maxime mihi placuit, atque amicus meus etiam id amavit, nam lepidissimum videbatur nobis: matella (anglice urinal) est, cum verbis superscriptis 'R. Mutt 1917'. 'R. Mutt', vel potius 'Armut', sibi vult 'paupertas' theodisce, ac ut credo, artifex hoc signum perfecit anno 1917. Omnes qui me bene cognoscant sciunt mihi minime placere per totam diem una cum quovis tempus terere, R. vero valde libebat, etiamsi fatigabar itinere longo.

Fortasse hunc amicum amo, nam magis praefert viros mulieribus, atque idcirco curam animi remittere possum apud eum; nescio cur, sed amici omnes masculini mei sunt androphili. Praeter M, profecto, nunc autem haud amici sumus. Minime tamen debetis credere me invenire amicos androphilos consilio - casu vel fortuna convenimus. Insuper numquam amicos eligere propter mores sexuales eorum, barbarum enim mihi videtur hoc modo discriminare. Scio nonnullas mulieres tantummodo cupiunt sodales androphilos cognoscere, fallaciter enim amicos veros habere nolunt, immo vero 'amicissimos homosexuales', anglice 'gay best friend'. Hoc maxime, ut puto, evitandum est! Amici mei sunt primum homines, deinde gynaecophili aut androphili. Equidem dua genera hominum amo, quam ob causam intellego hos mores, qui fortasse alieni videntur, sexuales.

Nihilominus hoc dicendum est: Minime placet loqui cum pueris, qui feminas amant, quia vel me nimis amant (si eos non diligo) vel nimis repudiant (si amorem eorum desidero). Infeliciter omnes viri sunt in his duobus generibus, nisi alios viros amant. Quod si ita sit, numquam confligamus.

Thursday, 15 September 2016

Grumio in culina coquit

Nomen mihi, ut certe scitis, Grumio non est. Coquus tamen sum, nam cotidie ientaculum cenamque parare soleo. Necesse mihi est sanum cibum edere, quia persaepe corpus exerceo, et sine alimento optimo nequeo lacertos reficere. Numquam autem libros de re coquinaria lego vel spectacula huius generis video, minime enim amo mandata aliorum coquorum sequi; immo magis praeferro invenire methodum novum gustando. Ut maiores dicebant, experentia docet. Nihilominus vos, lectores, fortasse cupitis cibum parare secundum ordinem, quam ob rem hoc 'vademecum' scripsi, ut vobis subvenirem. Cavete: vobis opus est olla 'Crock Pot' ad hoc pulmentum decoquendum. Pulmentum tuli e regimine gladiatorum priscorum, et conata sum holera vilia coquere, non enim multum pecuniae habeo. Sed possitis, si velitis, holeribus carioribus uti. Exposui nomina anglica ciborum, ne venenum imprudenter edatis.

Pulmentum Gladiatorum

Quantum cibi? IV - V magni calices

Holera

  • 1kg daucorum (anglice carrots)
  • 1kg apiorum graveolentium (anglice celery)
  • 1 poculum lentum. Semper utor lentibus rubris, quia sapor horum mihi maxime placet. 
Carnis 500 g suillae. Heri hoc pulmentum coxi cum humero porci, nam mihi constat hanc partem  esculentam esse. 

Ius 1.5 L iuris gallinarum 

Condimenta Sal, thymum, cepae. Quoniam coquo in cubiculo, numquam pono cepas olentes in pulmento. 

Quomodo decoquitur? 
Primum concides dauca apiaque, deinde omnia holera (una cum carne) impones in ollam 'Crock Pot' vel supra ignem calidum. Infundes ius gallinarum et quantumlibet aquae. Deinceps addes condimenta secundum gustum tuum. Noli nimis thymi huic adicere, quia thymum nonnullam acerbitatem habet. Facies ut ferveat cum igne lento et commovebis assidue, si hoc fieri poterit. 

Saepe hanc cenam coquo nocte ut proxima luce post exercitationes ientaculum comedere possim. Hoc pulmentum non pulchrum videtur - immo foedum - neque est sumptuosum, immo humile. Ecce tamen imago cibi:


Tuesday, 13 September 2016

Pugil

Soleo omni mane III milia passuum currere, heri autem incepi corpus exercere novo modo. Ivi ad ludum ut artem pugnandi discerem. Ubi primum illuc veneram, maxime timebam, ne alii me irriderent, haud enim pugil sum, sed tantummodo discere cupio pugnare. Ne mentiar, cum viderem alios discipulos, vix me retinere potui quin discederem. Omnes erant enim alti fortesque viri, et ego - ut scitis - parvissima puellula. Ut verum dicam, fortasse falsum est asserere me parvissimam esse; utinam tam parva sim, quam, exempli gratia, Britney Spears! Si enim tam macra essem, minime me oporteret currere et pugnare atque exercere; possem ergo cotidie deliciis frui et placentas comedere. Quoniam vero volo macrescere, necesse est mihi tormenta incredibilia omnia pati, neque licet mihi edere quod velim, immo debeo sumere modice cibum sanum.

Mox redibo ad ludum, ut plura discam, ac profecto metuo, ne male pugnem. Vita mea semper est aerumnosa, quia quandocumque novam rem disco, summo animo conor ut faciam optime. Neque insuper possum lente discere; necesse est mihi quam celerrime facultatem adipisci. Nonnumquam mihi constat hoc ingenium meum esse bonum, alias* autem me decet lentescere et avide trahere odorem florum naribus.

Post prandium ad collegium ivi ut documenta nonnulla acciperem, quibus opus mihi est ut pecuniam deponam apud argentarios. Aspexi theodiscum unum et amica eius, quae nata est in terra 'Peru'. Hi duo molestissimi mihi erant, nam magna voce clamabant et se iactabant. Horreo omnem ostentationem, praesertim cum adulescentes coram omnibus osculantur, ut nobis monstrent 'amorem' eorum. Fortasse debeo horum miserari, intellego enim hos nec habere nec cognoscere amorem verum; quam ob causam imaginem sonumque dilectionis praebent mundo, ne videantur miseri. Nihilominus miserandi sunt qui pulchre vivant, sed non beate. Laus turbae est mutabilis, neque amor falsus valet. Hoc unum scio: Unus qui amicitiam ostendit tam flagrantissime non fidit alteri. Optima amicitia, sicut rivus altissimus, difficile est perspici, quia tacet.

Hodie calor ascendit usque ad tricesimum primum gradum, nunc autem sedens in cubiculo ingentem calorem solis minime sentio. Adhuc fatigor, sed de die in diem acquiro vires. Praeceptum urbis Melburniensis est, nisi memoria me fallit, 'Vires acquirit eundo'. Ambulans per totam civitatem totasque vias quoque acquiro fortitudinem ac roborem, mihi enim videtur me sub sole minus confectam esse. Cum autem maneo sub tecto, ut nunc sum, cupio somnium capere. Me tamen oportet resistere cupiditatibus, ut latine legam et artem pugnandi discam.

*Vocabulum 'alias' potest adverbium esse, significans 'alio tempore'.


Sunday, 11 September 2016

De itinere

Tandem sum in civitate pulcherrima Londinii!

Iter bonum fuit, salva sum, et cognovi amicum novum in aeroplano. Est australianus puer, et - ut opinor -   valde formosus. Mihi dixit se laborare in officina cerevisiae. Quoniam cerevisia saepe fruor, certe duxi eum, qui facit quod mihi placeat, mirandum esse. Nunc apud amicos habitat in hac urbe, quam ob rem spero me iterum visuram esse eum. Quamquam ante peregrinationem diu metuebam, ne caderem humum e caelo, cum sederem in aeroplano, nihil timebam. Cena mihi minime placuit, neque scivi quid comederem, sed aequo animo ferebam omnia, ut boni viatores solent.

Infeliciter nequivi somnium cepere in itinere; quam ob causam cum adveni ad urbem Londinii, fatigata - vel potius 'fatigatissima' - eram. Ne mentiar, adeo stomachosa sum ut vellem iterum aeroplanum ascendere, nam cupivi domum regredi. Insuper desideravi parentes, quia sola et defessa nescivi quid facerem. Angebar, lacrimabam, nam non compos mentis fui, nunc autem post quietem reficior, et possum nova vita frui. Vigilavi et surrexi bene mane (tertia vigilia secundum formam Romanorum, ut puto) et legi partem parvam libri tertii a Livio scriptam de morbo civium. Nunc volo aliquamdiu currere, corpus exercere, et aliquantas res emere. Hac vespera ibo ad ecclesiam ut gratias agam pro itinere salvo. Sed tametsi debui cenare una cum magistro meo linguae gallicae et uxore sua, qui hic erant otii causa, lituum non audivi et ad cenam promissam haud profecta sum. Mane excusationes dedi, nam me huius erroris multum paenituit.

Cubiculum meum est parvum, minime autem mihi displicet, mihi enim constat facilius parvum cubiculum purgatum iri quam magnum. Iam omnia, quae una cum me ex Australia sumpsi, posui in armariis arcisque. Mens sana in domus munda. Adhuc sentio me fatigatam esse, nolo vero diutius discumbere super lectum, quia necesse est mihi emere lintea et pulvinum. Difficile autem fieri potest ut sententias has scribam, nam animus lentescit fessus neque verba idonea vel pulchra invenire queo. Debemus enim eligere vocabula quam formosissima, si nequimus vocabulis rectis uti. Sine omnibus commoditatibus heri dormivi; hodie autem me decet quiescere ex consuetudine mea. Spero me cras futuram esse meliorem.

Friday, 9 September 2016

Ultimus dies

Vale, terra! Vale, arbores! Vale, sol australis!

Tres abhinc annos profecta sum e patria mea ad territorium Australianum. Ex Australiana continente hodie proficiscar in insulam Britanniam. Cum habebo XIX annos, iam in tribus continentibus vixero. Quam ob causam reor iter non timendum esse, nam in hoc spatio vitae iam vidi milia miranda, laudanda, amandaque. Quod autem mea magis interest, vixi secundum morem meum; numquam secuta sum gregem hominum, neque conata sum umquam gratiam turbae poscere. Faciebam - semper enim hoc modo me gerebam - id quod mihi placebat, atque id quod boni mihi erat. Idcirco inveni pacem, et quamquam scio me optimam omnium puellarum non esse, amo me ipsam, et gaudeo valde, quod variis deliciis vitae frui et pati animi vitia diversa possum. Ne longa sim, versiculum promam ex litteris discipulorum: Scio et humiliari, scio et abundare, et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati. Quam ob rem nullum malum me tangere potest, fero enim aequo animo omnes calamitates. (Stupefacta sum, ubi repperi Paulus una cum Timotheo scripserat epistulam ad Philippines. Antea putabam Paulum solum composuisse mandata! In ecclesia enim solent nuntiare ante lectionem, 'De epistula sancti Pauli ad Philippines'.)

His dictis, intellectis, discitis...nescio cur, adhuc vero timeo, ne in aeroplano moriar, vel dicam rectius, ne moriar cadens ex aeroplano. Bibliam legi, opera philosophica intellegi, et pro mea parte conata sum fortitudinem exercere discereque, minime autem his omnibus consolor. Insuper maereo, quod relinquam hanc domum, haec vestigia iuventutis meae, hanc terram fructiferam...discipulus alius, cum quo discebam in ludo, olim mihi dixit Australiam terram Dei esse. Estne locutus recte? Nescio neque scire volo, certe spero fore ut paradisum meliorem tellure sit. Si autem nondum vidistis continentam Australiam, tibi suadeo ne praetereas hunc locum. Habemus macropodidas, cervisiam optimam, et farcimina gustanda.

Lectores, mox scribam commentarios de itinere et de primis horis in civitate Londinii. Excitor, incitor, vereor. Cives Melburniensi, avete atque valete; fruebar spatio temporis apud vos. Caelum, noli turbare ventos; sis, obsecro, placidum et tranquillum. Gubernator aeroplani, cura ut bene naviges! Terra Britannica, accipe me amplectibus osculisque. Veneram huc e patria, videbam diversa bona urbis, vixi tres annos hic, volo nunc in terris Europaeis discere res gestas, volabo propterea hinc in novum locum. Omnia, quae in corde meo erat, iam exposui. Manibus vacuis, corde inani, animo tranquillo primum gradum faciam ad lucem gliscentem mutationis.

Wednesday, 7 September 2016

Munuscula omnibus placent

Gaudeo, quod hodie accepi munusculum gratissimum e magistra mea linguae ruthenicae! Iter fecerat ad patriam ibique delicias emerat, quas mihi dedit, ubi lectionem ultimam habuimus. Duobus post diebus proficiscar; interdum fruar dulcibus deliciis. Minime autem mea interest, nam gratia indulcet matteas, et gratiam quidem habeo magistrae, quae tam benigne mihi donum dedit. Ecce nova thesaura mea:

Fortasse velitis scire quid sibi velit verba, quae inscripta sunt in medio arcae. Difficile mihi videtur bene transferre hanc sententiam in latinam linguam, haec autem plus vel minus significat 'Varietas patriae'. Haec bellaria facta sunt e socolata ac nucibus, minores vero sunt quam imagines pictas. Nihilominus mihi magnopere placent, et una cum matre mea comedi paene omnes, quam ob causam cenam hac vespera non sumi, nam nimis sum - dicamne 'farcta' potius? - satiata. Magister sermonis latini quoque me dedit munusculum optimum; ut verum dicam, praeferro donum eius huic arcae bellariorum. Nolo autem de hoc dono narrare in his commentariis, iam dudum enim puto eum legere opera mea.

Forsitan harum sententiarum vos taedeat, nam gratias plurimas egi, neque ullam fabulam narravi. Ne mentiar, multa didici his nuperrimis diebus. Ut exemplum proferam, mihi nunc liquet M. valde esse puerilem, conatus est enim voluntatem cum me communicare versiculis, neque vocabulis. Misit mihi carmen quoddam, atque imperavit mihi hoc audire magna cum cura. Ne longa sim, exponam nonnulla versicula. Si quis vestrum poterit colligere titulum carminis ex his indiciis, ei pretium meritum dabo:

Nimis benignus sum tibi

Nimis quidem benignus sum tibi. 

Pro concesso sumis meum amorem;

Hoc certe non intellego. 

Equidem quoque nihil intellego. M., inprimis non me amas, quam ob rem amor non est, quem possum sumere 'pro concesso'. Insuper minime benignus sum mihi, immo anceps et crudelis. Denique  mentiris, cum 'non intellegis' qua ratione te spernam. Bene scis, satis scis, scitoque te non mihi placere.

Monday, 5 September 2016

Sarcina onerosa

Mox iter faciam ad Britanniam, quam ob rem hodie incepi colligere sarcinam. In sarcina deposui libros multos, quos legi et amavi. Sed libellum 'De principe' Nicolai Machiavelli posui in sacculo, quem portare una cum me volo, cum ascendam aeroplanum. Itaque in itinere potero iterum legere hoc opus, quod primum legi abhinc duos annos; neque eo tempore fructa sum sapientia, quae inest in verbis scriptoris, nam hoc me magnopere taedebat. Nunc autem prudentior sum, et maior, quam ob causam duco hoc mihi placiturum esse. Ut iam demonstravi in nuperrimis commentariis, timeo ne cadam de caelo. Spero me legentem non tremituram esse. Iter autem, ut bene scio, necessarium est, neque possum me semper ab omnibus periculis avertere. Mihi vero constat me iam satis scripsisse de hoc itinere, neque debeo tam anxie animum cruciare propter id quod faciendum est. Necessitas parit fortitudinem. 

Hodie volui plura narrare de conversione mea ad Christum, et rursus ab illo, me autem decet sententias nonnullas componere de vita et de amicis. Amicissima quaedam mihi, cui nomen est Claudia, sicut uxor prima imperatoris Neronis, vult relinquere amantem. Cum ei postulavi cur facere finem amandi vellet, ea sine mora respondit se magis praeferre puerum alium. Hic puer autem eam non amat, atque idcirco omnia aerumnosa laboriosaque orta sunt. Ut verum dicam, via ad amorem beatitudinemque valde videtur onerosa. Cur non possumus amare illum, qui nos invicem amat? Quam ob rem necesse est nobis semper recusantem retinere et amantem abigere? 

Ut puto, quandocumque fruimur fructibus dilectionis gratiaeque, sine remissione ac varietate capimus beneficia usque ad satietatem, quae postremo odium maximum parit. Philosophus quidam scripsit - fuitne Augustinus? Oblita sum nominis - nos facilius odisse amantes antiquos quam inimicos. Nam imago amoris manet et manebit in cordibus, etiam cum incipimus amicum odisse, atque ab hac imago melioris rei cruciamur. Propterea amor victus nobis vehementius dolet odio puro. 

Quod remedium nos homines habemus contra vicissitudines cordis? Unum vobis proferam: studium litterarum. Cor est mutabile, mens autem potius 'flexibilis' mihi videtur. Verbis Iohannis Milton, quae male transtuli in linguam latinam: Quid refert proelium amissum? Amissa nondum sunt omnia. Nos itaque oportet alias res diligere praeter amorem hominum, nam nonnumquam necesse est nobis sine amicis vivere. Vita vivenda est, vel volentes nos vel nolentes. Carpamus ergo, inquam, libros, ne relinquamur manibus vacuis. 

Saturday, 3 September 2016

Ergo parietes faciunt christianos? (Pars secunda)

Heri volui hanc partem vitae meae narrare, debui autem scribere epistulam magistro meo, nam mox proficiscar in terram novam, itaque volui ei gratias agere pro auxilio. In nuperrimis commentariis scripsi de aegretudine mentis, quae me cruciabat in diem, quam ob causam incepi ire ad eccelesiam catholicae fidei et facta sum catechumena a sacerdote quodam. Infeliciter iam oblita sum nominis eius, nam eum semper appellabam patrem, secundum morem hominum. Ergo in hoc opere eum facillime nomino 'Pater'.

Una cum aliis catechumenis discebam fundamenta christianae religionis. Ne mentiar, haec turba adulescentium alienorum mihi videbatur irridenda. Nam multi nostrum affligebantur aegretudinibus variis mentis; peritiam vero non habebam artis sanandi, neque idcirco potui agnoscere diversa genera amentiae, a quibus cruciabamur. Praeter catechumenos quoque aderant duces, qui antea converterunt in fidem. Pater dixit illos succurere nobis debere, sed mihi constat duces etiam fuisse miseros: caeci caecos ducentes nescio quo pacto assidue legebant bibliam et disputabant quaestiones fidei. Nam etiamsi omnes discipuli alienissimi erant, appropinquavimus deo et filio dei, atque ex imis cordibus coepimus amare beatos scriptores, qui aut mortui sunt aut sanctissime vixerunt ut sequerentur mandatas domini.

V menses sine ulla disputatione discebam, ut vero soleo, accidit ut inceperim diligere puerum quendam, cui nomen erat Zacharias, sicut maritus Elisabeth. Amor noster non erat verus, immo ut verum dicam, impurissimus. Ut fortasse videtis, magistri et Pater, qui non modo christiani sed etiam christianissimi erant, nos vehementer exprobraverunt. Apud adulescentes autem amor est summum bonum mundi, quam ob rem diu resistebamus neque ullo tempore voluimus parere parentibus. Si iterum essem in hac ecclesia, atque amarem hunc puerum, certe non resisterem, immo cederem sapientiae maiorum. Sed eo tempore, ut supra demonstravi, non eram compos mentis. Amans meus libere fruebatur beneficiis meis, et proinde item adhaerebat mihi; contra voluntates sapientium vivebamus in peccato. Nunc narrans hanc calamitatem, vix me teneo, ne rideam: credebam enim eum optimum omnium virorum esse, etiam promisi omnibus, qui nos vetabant congredi, me morituram esse eius causa. Putabam eum Romeum et me Iuliettam esse. Gaudeo autem, quod nunc vivens scribere possum, ac vigesco sine eo.

Ne longius sim, finem huius historiae vobis paucissimis verbis exponam. Parentes nostri consilium ceperunt ut nos seiungerent vi, dolo, et metu. Ubi autem malum nuntium audivi, insania furente mentem mutavit et nequivi edere vel bibere. Ut verum dicam - nolui edere, sed potui; tantummodo volui suadere parentibus, ne dilectionem nostram vetarent. Mater mea obfirmato animo resistebat conatibus meis, etiamsi lachrimae filiae certe ei magnopere dolebant. Tunc vero nesciebam quomodo deberem parentibus parere, quam ob rem vi summa vocis plangebam sine remissione multos dies. Oderam ecclesiam, morales, sapientiam, omnia bona...haec enim me retinuerant ab amante. Finem feci discendi leges christianas; nolui enim membrum 'tribus barbarorum' esse. Amor Dei me propulerat in ecclesiam, quae me acceperat, quamvis errantem et peccantem. Sed amores viri, libidinis, voluptatisque me alienaverunt a fide, non dico 'a recta fide', sed a fide cuiusdam boni.

Multis post annis tandem reversa sum ad ecclesiam et baptizata confirmataque sum in lumine Christi. Beate vivebam aliquamdiu. Sed postea iterum tergum verti a legibus 'nimis severis'. Ratio huius rei narranda est - in proxima parte commentariorum.