Monday, 31 October 2016

Discipulus quidam mortuus est

Tribus diebus ante, ubi domum reversa sum, currum vidi vigilum prope aedificium. Cum postularem quid accidisset, hoc responsum accepi: quidam discipulus interierat. Nescio utrum mortem sibi consciret necne, certe vero haud ab sicario interfectus est, neque duco eum perisse propter aegretudinem, satis enim valebat, cum vivebat. Utique spero eum requiescere nunc in pace. Amicus mihi non erat, sed quoque discebat in collegio, bibebat in taberna, sigarellas fumabat in horto una cum aliis discipulis...qua de causa mors eius alienissima mihi videtur. Neque aliquid plus scio de hac tragoedia praeter nomen defuncti. Nomen ei erat Lucas.

Adfuit; nunc deest.

Superiore nocte male dormivi, qua de causa nunc magnopere fatigor. Mens sicut testudo repit pedetemptim. Ut verum dicam, nescio cur heri minime dormiverim, ambulaveram enim per totam diem. Ad III fana musarum ivi ut gazam huius mundi aspicerem. Ut exempla proferam, vestimenta regum antiquorum libenter conspiciebam, adeo enim pulchra mini videbantur ut vix me retinerem, ne haec omnia tangerem. Etiam legi paginam codicillorum Leonardi da Vinci, de cuius admiratione, ut credo, iam satis scripsi. Quam ob rem maxime gavisa sum, cum tenerem opusculum huius ingeniosi mihi ante oculos. Putavi me non dignam esse his rebus, quas magister omnium sciendorum quondam tenuerat manibus.

His proximis diebus otium mihi erit ad commentarios latine componendos, haud enim debebo ad lectiones ire. Sicut omnes discipuli in hoc orbe terrarum, praeter amentes, feriae mihi placent, atque iam consilium habeo quomodo tempus teram. Primum, cotidie aliquid scribo in hac pagina, nam iam oblita sum partem haud minorem sermonis. Praeterea mihi bonum constat plures libros legere, cum enim in collegio discerem otium saepe mihi deerat ad sapientiam scriptorum legendam. Ex ignorantia itaque animum iterum transiciendum est ad lucem eruditionis. Quoque volo - quod profecto alienissimum videtur - nihil facere in cubiculo meo. Cupio super lectum recumbere et cogitare sine festinatione; immo omnia faciam graviter. Nisi fallor, Italici habent vocabula idonea aptaque ad hoc describendum: 'farniente' (latine 'nihil facere'). Sed italice non scio, quam ob rem si perperam scripsi, lectores, corrigite errorem.

Spero hebdomadam proximam etiam vobis placituram.


Tuesday, 25 October 2016

Amor in cogitatione proficit nihil

Titulum horum commentariorum est nomen meae pelliculae dilectissimae: Was nutzt die Liebe in Gedanken? Mihi constat vos, lectores, theodisce non scire, qua de causa hanc sententiam transtuli in latinam pulchram linguam. Fortasse vero alienum videtur, quod hoc opusculum praefero omnibus. Causas III habeo, quas statim exponam.

Primum hoc spectaculum amo, in eo enim mimus amatissimus Augustus Diehl spectari potest. Alia pellicula, quae vocatur 'Spurii inhonesti' (anglice Inglorious Basterds), etiam mihi placet huius mimi causa. Si possem, certe ei nuberem, infeliciter autem iam uxorem duxit, neque possum eam superare, nam mima formosissima est. Insuper mihi libet fabula spectaculi; ut satis scitis, res gestas disco, et hoc spectaculum narrat historiam veram de coniuratione discipulorum, qui sibi mortem consciverunt. Opus itaque mihi convenit. Postremo gratias agere artificibus spectaculi debeo. Ante enim hanc pelliculam valde innocens eram, vel potius 'nesciens', neque sciebam quid accideret in conviviis, qua de causa timebam ne ad dapes venirem. Postea autem ausa sum ad convivium amicae meae ire.

Quamquam certe plura de conviviis superioribus dicere possum, immo de quodam puero scribere cupio. Potestisne nomen eius coniectare? Ita, recte coniectavistis; hac vespera iterum narrabo de amico inimicoque meo, M. Cuius memoriam conata sum delere, sed manet in mente, neque scio quomodo amorem eradicare possim. Quandocumque enim animum ei adicio, non modo corpus vel ingenium eius teneo in animo, sed etiam tempora gratissima recordor. Eo tempore enim, ut supra demonstravi, innocens et laeta eram. Nunc vero sentio me iam anus esse, neque fruor floribus iuventutis, desidero immo nives, quas olim per totam hiemem operiebant terram. Ut poeta quidam gallicus scripsit: ubi inveniuntur hesternas nives?

Ne longa sim: adhuc eum amo, neque volo eum amare, nam cognovi discipulum alium, ac mihi constat hunc adulescentem meliorem quam M. esse. Nomen ei est Carolus, gallicus est, cuius vox praesertim mihi placet. Anglice enim minime scit, quam ob causam cum anglice loquitur, semper more gallico pronuntiat vocabula. Insuper saepe me conspicit, numquam autem una cum eo locuta sum. Spero eum mox ad me accessurum esse! Sed fortasse me decet eum vocare, ne simus semper in hoc purgatorio alieno. Minime vero fortis miles sum in bello amoris. Quod deterius est, prudentia  semper mihi deest, cum pueros amo. Interim autem eum video, et taceo. Utinam sine voce arcana cordis exponere queam!  Utinam etiam evellere molem ingentem curarum possim, ne diutius patiar!

Tuesday, 18 October 2016

Autumnus appetit...

Scio me nuper haud scripsisse, neque causam proferam intermissionis litterarum, turpis enim excursatio est si fatear me pigram fuisse. Nam profecto gravabar laboribus meis, otium autem mihi erat ut iacerem sub sole et nubes diu spectarem. Ecce indicium peccati.

Nunc autem debeo latine scribere, quia hac vespera ibo ad alium collegium ut chirographum priscorum scriptorum legam. Ne mentiar, vereor ne stultissima videar, quia plura vocabula nuper oblita sum. Quam ob rem necesse mihi est iterum omnes leges grammaticas memoriae tradere, ne errores coram discipulis melioribus faciam. Mihi constat quid agam - me decet libros legendos, quos ante deposui, de novo in manus sumere. Pluris ante diebus incepi epistulas morales Senecae legere, sicut vero elephans in luto volvens, tantummodo perlegi epistulam UNAM brevissimam. Me pudet, ut verum dicam, haec omnia vobis narrare! Quo effugit diligentia, industria, prudentia? Nescio; pro his bonis nunc inveniuntur desidia, segnities, pigritiaque.

Modus hic vivendi mutandus mihi videtur. Non adeo negotiosi sunt dies ut latine discere non possim. Deus otium non facit; homines horas secundum naturam ingeniumque disponunt. Infeliciter semper tempus terebam nugis, neque didici ex his ludis rem quempiam magni ponderis, mens vero de die in diem putrescebat. Si possitis hodie meam mentem abducere, certe ambuletis laboriose, nam haec pars nunc plumbea pinguisque videtur. O florentissimi dies, quos in terra Australi agebam! Utinam facultatem scribendi legendique ex aquis stygiis reciperem.

Perperam duxi. Opus mihi non est litteris Senecae plenis philosophiae. Immo sine mora mihi legenda est oratio quaevis Ciceronis. Magister ille omnia me docuit, qua de causa potest me iterum res oblitas docere. Otium autem - ut iam iamque dixi - hodie mihi deest. Debeo corpus lavare in balneo, deinde ambulandum est mihi ad universitatem ut lectiones audiam...tunc magistrae congrediar. Sed conabor plura discere, neque in portum inertiae confugiam, ut soleo. Lectores, date mihi virtutem contra illectamenta acediae!

Friday, 7 October 2016

Leonardus, deus inter homines

Nuper, ut scitis, incepi res gestas discere in collegio regis Londinii. Quamquam summa cum aviditate libros lego ut plura discam, me tamen taedet discendi de his rebus, otium enim mihi minime est ad commentarios latine scribendos legendosque. Quam ob rem debetis mihi ignoscere, lectores, absentiam nimis longam. Cotidie bene mane surgo corpusque exerceo, tunc ad universitatem eo ut lectiones audiam, deinde sumo prandium (otium mihi non est ad ientaculum edendum, quam ob causam persaepe famem sustento), deinde libros lego ut intellegam verba magistrorum, ac deinceps domum redeo et conor hunc sermonem discere. Sed quoque necesse est mihi vocabula nova linguae ruthenicae tradere memoriae meae, quae, ut verum dicam, infirma mihi videtur. Nihilominus laboro, oro, conor, ne inerudita sim, immo perita artium omnium. Cum enim ab ineunte aetate studio litterarum incensa essem, et semper vellem 'homo universalis' fieri, opus mihi est laboribus magnis.

Cur autem hominem universalem amo? Memoriam excitationis animi adhuc teneo. Una cum matertera carissima ad fanum musarum ivi ut exhibitionem de vita Leonardi Da Vinci cerneremus. Aspexi commentarios huius viri - dicamne 'vir'? Nam certe maior omnibus mortalibus erat, cum inter nos in hoc orbe terrarum habitaret - et chirographum mihi magnopere placuit. Etiam tunc scivi res plurimas inveniri posse e chirographo cuiusvis homini. In litteris Leonardi animum egregissimum optimumque ingenium crevi, quia magna cum cura vocabula scripserat, nec nimis magna, nec nimis parva, sed omnia habilia atque idonea. Eo tempore autem male scribebam, et quandocumque avus querebatur, qui magister meus erat, id mea minime referre respondebam. Post exhibitionem vitae magni Leonardi, incepi formas pulcherrimas verborum magna cum cura inscribere, et nunc alii discipuli saepe laudant chirographum meum. Noli itaque sollicitare, si chirographum tuum foedum videtur, quia spes omnia vincit: si vis novum modum scribendi discere, profecto disces.

Quod ad Leonardum attinet, cum chirographum eius tum modum vivendi mihi placuerunt. Surgebat enim ante ortum solis, ac holera comedebat, neque carnem. Otium nullum ei erat, semper enim discebat, laborabat, faciebat: discipulus erat, et adulescens et senex, neque umquam repudiavit vitam duram, immo fruebatur semper fructibus laborum. Natura eius nihil mali patiebatur, cuius animum adeo bonum erat ut vix posset res mirandas continere parietibus corporis. Aeroplani, tormenta, imagines...omnia bona persaepe erumpebant mente, et nos adhuc gustant dulcitudinem eius sapientiae. Mihi videtur hominem ingeniosum esse sicut margaritam pretiosissimam - etiamsi in tenebris aquae obscurae latet, totum mundum illuminat gloria.

Utinam cum eo loqui possim! Fortasse debeo accersere magistrum Faustum, qui manes mortuorum ex inferis revocare potest ad lucem mundi. Nolo autem molestissimam esse ei, neque audeo nomen eius pronuntiare, mihi enim constat mentem adhuc informem habeo. Philosophus quidam dixit nos bis morituros: prima mors corpus sustulit, secunda nomen. Itaque adhuc vivis, Leonarde, adhuc enim famam tuam scimus et nomen tuum invocamus, neque pereas, quam diu quisquam erit qui te (non audientem) magistrum vocet.