Thursday, 24 November 2016

Dies irae solvet spem meam in favilla

Hodie fuit dies pessimus omnium!

Cum sederem cacans in balneo, sophophonum cecidit e manibus meis in aquam! Audivi sonum repersionis, et facta sum immobilis sicut petra. Scivi enim me debere manum protendere in sordes ut sophophonum, id est telephonum gestabile, reciperem. Sed ut certe scitis, nolui tangere faeces. Infeliciter nequimus semper molestiam fugere, et necesse fuit mihi digitos mittere in aquam putridam. Sophophono servato, opus fuit mihi id lavare aqua frigida saponeque. Sic feci, nam et membra mea et telephonum maxime olebant. Quidam sapiens olim dixit nos inter faeces et urinas nati esse, quocirca nescio cur adeo horribilis sit horum odor nobis. Utique umores putridi mihi cruciaverunt, quam ob rem iam iamque manus lavabam. 

Postea festinans reversa sum domum, volui enim finem huius diei pessimi facere. Fortuna vero alium consilium habebat; cum enim sederem ante computatrum biberemque aquam, nescio quo pacto effudi aquam - re vera visum est flumen - super computatrum carissimum. Computatro mortuo, paene lachrimavi, opera omnia mea enim erant in hac machina. Festinavi ad officinam computatrorum; ubi artifices aspexerunt machinam, mihi dixerunt eos minime posse computatrum hoc reficere. Idcirco celeriter cucurri ad tabernam, ubi emi computatrum novum magni pretii. Nunc sedeo domi et commentarios scribo; quamquam gaudeo quod iam nox est, et hic dies mox se terminabit, tamen summa tristitia adficior, pauper enim sum post tribulationes, quae mihi hodie acciderunt. Ut opinor, nunc est cenandum mihi, minime autem cupio cibum. 

Fortasse hodie tam horribilis fuit, heri enim iam fructa eram dies perfectus. Novam imaginem posui in pelle. Iam tres imagines huiuscemodi habeo in corpore, unam in crure dextro, alteram in laevo, et ultimam in cervicibus. Haec nova invenitur in brachio laevo. Pulcherrima mihi videtur, difficile autem est tabula huius generis vobis describere verbis paucis.

Nequivi vero imaginem facere togata. Qui sunt, fortasse requiritis, in tabula, quae est in brachio? Sunt viri magni, qui pugnabant in bello inter Graecos Troianosque. Hi duo erant amici, et secundum famam amatores. Potestisne nunc coniectare qui sint? Quod si non scitis, vobis dico hos esse Achillem Patroclumque. Hic sustinet illum mortuum brachis. Elegi hanc scaenam, quia mihi exemplum videtur summae amicitiae, quae saepe nos fugit. Nemo enim amicissimus mihi est; certe amicos cognosco, haud vero sicut Patroclus atque Achilles, vel etiam Cicero Atticusque. Spero autem quandolibet me inventuram esse aliquem, cum quo (vel cum qua) fruar deliciis verae amicitiae concordiaeque.

Thursday, 17 November 2016

Sicarii

Cicero, ultimus Romanorum, ita scripsit de officiis in opere magno eius:

Non nobis solum nati sumus ortusque nostri partem patria vindicat, partem amici. 

In his commentariis volo vobis historiam brevem narrare de II amici, qui animos dederunt sine metu, ut conservarent propinquos, amicos, civesque patriae. Etiamsi non duco dulce esse nec decorum pro patria mori, facta eorum mihi videntur summa digna laude. Initium sumendum est ab origine: Ubi hanc historiam fortitudinis inveni?

Nudius tertius librum, cuius titulus 'HHhH' est, aspici elegique in taberna. Nomen scriptori gallico huius operis est Laurentius Binet. Antea cum habitabam in Australia saepe fabellas emebam, nunc autem quoniam pecunia mihi deest, soleo libros bibliothecae legere. Cum vero iam diu vellem hanc historiam legere, librum emi. Quam ob causam gaudeo, quod iam fabulam totam perlegi, ac mihi optimus liber videtur in hoc orbe terrarum. Mihi crede, cotidie libellum unum lego, neque umquam opus melius inveni hoc. Narrat de II sicariis, qui conati sunt Heydrich ducem crudelissimum Germanicum interficere. Ut satis scitis, difficile fieri poterat ut hoc munus obirent, eo tempore enim Germani gubernabant Czechiam. Quamquam sciebant se morituros esse, sicarii fortissimi vi et armis fecerunt id quod mandati essent, sicut boni milites.

Praesertim fructa sum fabula rerum harum gestarum, nam 'fabula' non est, sed vera historia de morte tyranni. Anno 1942, II sicarii re vera Heydrich necaverunt. Unus erat cives Czechiae; nomen ei Johannus (Jan). Alter cives Slovaciae, qui vocatus est Josephus (Josef). Duce necato, uterque paulo post mortui sunt, vel potius dicam, ab exercitu Germanico interfecti sunt. Mihi constat sicarios hos cum fuisse milites optimos, tum etiam amatores patriae. Nam audebant totam vitam dedere saluti civitatis, neque morati sunt, cum currum tyranni viderunt euntem in via. Sine ulla haesitatione, sineque dolore animi feriverunt. Fortasse desiderabant, dum currum exspectabant, dum sciebant mortem advenientem accipiendam esse, amicas. Didici enim ambo amabant amabanturque; secundum famam vulgatam, amica unius - nescio utrum Iohanni vel Iosephi - gravida erat eo anno. Debemus itaque gratias eis referre, cum enim diligerent feminas, liberos, bonaque omnia huius mundi, nihilominus pro nihilo putabant vitas. Atque quia parvi aestimabant mundum, fiebant maiores.

Siniensi dicunt: Tempora faciunt heroes. Dico vero: Heroes faciunt tempora. Cum enim Germani omnibus imperarent, nemo praeter eos ausus est ducem omnipotentem occidere. Sed ii quoque erant homines, quoque comedebant panem, quoque bibebant aquam, quoque volebant amare, amari, cogitare, discere, vivere. Quid ergo interest inter virum et deum, inter mortalem heroemque? Verbum unum exponam: Fortitudo. Facilius enim est peccata inimicorum neglegere quam habenas iustitiae capere. Equidem, si eo tempore viverem, certe nihil huiuscemodi facerem. Debilis enim sum, neque puto nos omnes esse heroes. Nonnumquam autem ex herbis oritur arbor, quae altior est universis. Hae 'arbores' fructiferae colendae sunt, famaque earum vulganda est per saecula. Adiuvantibus iis humanum genus superabit; sine autem praesidio eorum, peribimus.

Tuesday, 8 November 2016

Carolus magnus dilectissimusque

Iam scripsi me quendam puerum amare, cui nomen est Carolus. Gallicus est, discipulus, haud autem amicus mihi. Semper enim una cum aliis gallicis adulescentulis ambulat, quam ob rem ei approprinquare nequeo. Volo - persaepe aspicio eum atque ardesco - sed animus occasioque desunt. Ne mentiar, si fortior essem, certe verba nonnulla dicerem ei, quem amo ex imo corde. Nimis autem ignava sum; utinam arcessar ab eo! Creo vero minime haberi amorem erga me. Nam quandocumque potest mihi loqui, tacet; exempli gratia abhinc paucis diebus in lectione discebamus. Bene loquebamur de rebus discendis, sed ubi potuit me rogare de otio vel etiam de quovis, conticuit. Fortasse debui eum interrogare; timebam. Nescio cur affligor tanto pavore, cum ei loqui debeo. Oculi ei sunt pulcherrimi, quasi mirandi - numquam autem adeo perterrita sum, ut vix verba pronuntiare
possem. 

Carole, si hos commentarios legis, te amabo (ut verum dicam, iam te diligo), LOQUERE MIHI! Infeliciter scio te haec omnia non lecturum, nam latine nescis, neque velles opera mea legere, si scires. Me enim minime amas. Cur ergo tam ardenter sentio amorem excitari in corde meo?

Scribendum mihi est de aliis rebus. Minime enim bonum mihi videtur semper cogitare de nubibus, caliginibus, pruinis, amoreque mei, qui profecto non invenitur in tua mente. Soleo amores fingere, qui adeo mihi placent ut nonnumquam distinguere inter verum ac falsum haud possim. Mane non eundum est mihi ad lectiones, quam ob causam gaudeo, nam te non videbo. Quandocumque faciem tuam in conspectu est, discendarum obliviscor. Iamiamque colloquia habebam cum te in somniis; vigilans vero numquam ullum verbum tibi dedi. Ignosce mihi, cui animum ignavia regit. 

Olim erant II aves, qui in caelo volitabant. Una volebat alterum amare, nesciebat autem utrum alter eam diligeret necne. Metus causa numquam locuta est ei, cuius pulchritudinem sapientiamque diu admirabatur. Ut solent aves, de die in diem una prope alterum volabat, deinde unus prope alteram...in perpetuum autem intererat spatium inter aves miserandas. Rara avis est, ut opinor, quae amorem capit, neque pavit. Huiuscemodi avis non sum; ego immo vulgaris, tristis, timidaque. Itaque numquam scies quid nunc me turbet, neque umquam poteris fingere, quam alta sint unda amoris huius, quem circum cor cinxi. Nonnulli dicunt silentium esse aurum, amorem autem florem. Paulatim perit hic, illud vero crescit gradatim. Ut vides, amor non potest resistere morti. 

Satis de miseriis. Quid scripsi? Nugas. Quid in corde meo? Quidquid est, minime debeo id 'amor' vocare, non enim fieri potest ut incognitum adulescentem amem. Idcirco mihi constat haec omnia tantummodo esse deliria, somniaque febrilia. 

Sed es, Carole, re vera es, ambulas, cogitas, amas. Etiamsi me non amas, quamquam amas. Te viventem nequeo negare; debeo autem me ipsam negare, quoniam vanam phantasiam indago. Indigeo tui, opus vero non mihi est amore. Carissime, discede, vade! Retro perge, effuge, abi, ne cupiditas me torqueat. 

Friday, 4 November 2016

Dolor animi

Heri imaginem amantis primi vidi. Oculi ei adhuc sunt caerulei, rutilaeque comae, sicut Germani in commentariis Taciti. Olim eum ex imo corde amavi, nunc autem imaginem faciei eius manibus teneo, neque scio cur tam ardenter hunc adulescentem requisiverim. Pulcher non est; ne mentiar, minime foedus videtur, certe vero formosior sum eo. Cur itaque adeo eum amavi - vel potius dicam, amabam? Amorem magnum enim in corde tenebam erga eum per II annos. Fortasse ingenium eius me laqueabat, nam homo salsissimus erat, qui poterat loqui de omnibus rebus, quas fingere potestis. Exempli gratia cum loquebamur persaepe de carminibus, tum de aliis discipulis magistrisque libenter disputabamus. Quasi numquam, ut verum dicam, amicum huius generis invenio, cum quo disserere queo sine negotio; saepius me taedet colloquiorum.

Nihilominus non modo eum amo ob facultatem disserendi, sed etiam propter flammas Veneris. Nam eum cupiebam animo et corpore. Ut supra demonstravisti, primum amantem erat mihi, neque obliviscar aetatem, quam egimus. Sed satis de tristitia amoris praeteriti. Aegre dormivi propter imaginem, quam videram; ut autem soleo, prima luce hodie surrexi, quam ob causam nimis fatigor. Quandocumque sentio me fessam esse, irascor. Nescio cur lassitudo tam vehementer percutiat mentem, semper vero hoc incommode accidit mihi. Itaque nexi iurgia cum matre mea, volui enim iram expellere e corde meo. Nunc puto me erravisse, quia matrem diligo, neque debeo eam lacessere provocationis causa. Antea eam parum commode tractavi, nam ignorabam reverentiam, quae inter filiam matremque esse debet. Quoniam iam didici quomodo cum matre agerem, minime ignoscenda sunt verba mea irata.

Hi commentarii haud congruenti videntur, nam cupio dormire, neque animum adicere his sententiis possum. Fortasse eundum est mihi ad ecclesiam, ut orem, ne aegre valeam. Quamquam nescio utrum credam in Deum necne, saepe tranquillitatem mentis adipiscor, cum sedeo ante crucem et colloquor cum angelis. Tantummodo III res cognosco, quae mihi pacem dant: religio ecclesiae, lingua latina, et vinum. Sed iam consilium cepi, ne magis biberem, volo enim melius valere et mente et anima. Insuper, sicut maior pars hominum, credo me nimis crassam esse, quam ob rem vinum evitandum est, quod in corpora nostra semper pinguitudinem affert.

Spero me mox melius acturam esse. Nunc petendae sunt mihi pax et quies. Ut citius adveniam ad silentium animi, eoque modo molestiam doloris fugiam, legam orationem Ciceronis pro Milone. Iamiamque dicebam - et semper dicam, si quis velit opinionem meam scire - Ciceronem non modo fuisse hominem, sed etiam vim naturae. Nam inimicos pulsabat, coniurationes frangebat, tyrannosque rumpebat verbis eloquentissimis. Dolor animi est genus unum potestatis, quam di immortali contra nos exercent; vis vi repellitur, quam ob rem Cicero certe me servabit.

Neque desperandum est mihi, quia tristis sum ob nullam veram causam. Verbis Horatii: 'Aequam memento rebus in arduis servare mentem.' Maiores nostri poterant animam bonam habere, etiam cum versabantur in tempestatibus malis; cur ergo nequeo aequo animo ferre quodcumque patiendum sit mihi? Profecto enim animosior est adulescentia senectute. Ita, laqueum dissolvi scribendo has sententias. Antea dolebam, nunc autem respiro gaudeoque in tanta exultatione vitae.

Wednesday, 2 November 2016

Adulescentia divitis Donaldi

Hodie hoc opusculum perfeci. Nomen 'medusservus' est mihi in situ interretiali 'Reddit'.

Salvete lectores. Dies comitiorum subest, qua de causa nunc debeo, ut opinor, parvam hanc fabulam vobis exponere. Volui ‘vitam divitis Donaldi’ scribere, infeliciter autem vitam huius viri turbulentissimam esse mihi videtur. Otium igitur mihi deest ad omnia facta narranda. Accipite tamen hanc narrationem de primis annis amoribusque nostri Donaldi.

Donaldus Iohannus, Frederici filius, civis Civitatum Foederatarum Americae, annum agens tertium decimum e ludo pulsus est. Cum Fredericus rogaretur, cur filius expulsatus esset, ait eum pugnacem fuisse. Nimirum puer pugnax magnopere fruebatur tempestate in ludo militari, ibique insignia centurionis gerebat. Dilectu habito, in bello Indosiniensi nescio quo pacto numquam pugnavit; et dixit se calcem malam habuisse, et asseruit fortunam praestitisse. Occupabatur una cum patre in societate, eoque modo primum lucrum petivit. Nunc, ut credo, exponendum mihi est aliquid de maioribus eorum.

Gentem Trump quondam e Germania Novum Eboracum profectam esse multi declarant. Donaldus vero id adhuc negat, dicens immo avum e Suionibus ortum esse. Secundum nepotem quendam, Fredericus primo hoc mendacium finxit, nam inquilini multi patris erant Iudaei. Qui eo tempore si certiores facti essent cauponem Germanum esse, profecto sub tectum eius habitare minime vellent.

Avus iste erat tabernarius et, ex rumore, leno, avia autem prudenter negotiabatur. Condidit mercaturam luculentam nomine ‘Elisabeth Trump & Filius’, qua Donaldus multis post annis dives factus est. Sed redeo ad principium: Fredericus a principio aetatis et re et existimatione magnus erat. Cum usus est operibus matris ad rem augendam, tum quintos liberos produxit. Duae sorores igitur Donaldi sunt, et duo fratres; omnes adhuc vigent, praeter fratrem unum Fredericum minorem, qui mortuus est ob nimium vini potum. Mater horum liberorum Maria Anna nata est in Caledonia, terra quae invenitur in regionibus septentrionalibus super insulam Britanniam. Cum puella esset pauper, laborabat ancilla Novo Eboraco per quattor annos.

Quamquam matrem ex humili genere ortam esse multi tradunt, Donaldus adulescens tamen peritissimus commercii erat. Ubi e ludo exivit, iam ducenta milia sestertium habuit e praediis patris. Annum agens vicesimum tertium septuaginta milia sestertium amisit, comoediam enim in scaenam produxerat, quae infeliciter defuerat. Postea in negotio paterno occupabatur, atque eo modo maxime praestabat ingenio prudentiaque. Eo tempore Donaldus callidum fuisse mihi constat, nam villam unam, quam quingentis milibus sestertiis emerat, sex decies centenis milibus sestertiis vendidit. Sed satis de numeris: pergam nunc, magno cum gaudio, ad amores Donaldi.

Uxor prima huius viri nata est in Bohemia, vel potius dicam, ‘Czechia’. Scio plerosque ita scripsisse: Ivana - hoc nomen enim ei est - athleta praeclarissima patriae erat, quondam etiam cum sodalitate civitatis profecta est ad ludos Olympiacos. Sed ego potissimum credo Petro Pozmeny, cuidam praetori huius terrae, qui inquit:

“Quaenam est ista ‘Ivana’, et cur omnes nos adhuc rogitant de ea? Iam iamque inquisitionem postulabamus, et interrogabamus permultos, neque vero ulla puella huius nominis inventa est in annalibus nostris.”

Nescio igitur quo modo Ivana ad Novum Eboracum pervenerat, pro certo autem scio ibi Donaldum cognovit, et se nupsit ei. Neque fuit Donaldus primus maritus huius mulieris, nam ante haec conubia Ivana se nupserat Alfredo Winkelmeier, venditori villarum. Donaldus, si meministis, quoque villas venditabat. Una cum Ivana assidue aedificabat: eo tempore cum deversorium magnum ‘Hyatt’ condidit, tum lusorium Civitatis Atlanticae machinatus est secundum palatium regis Indiae, quod ‘Taj Mahal’ vocatur.

Monumentum praeclarissimum divitis Donaldi quoque erectum est his annis paucis. Sicut pyramides Aegyptorum, templa Graecorum, et forum Romanorum, magnum opus huius saeculi est ‘Turris Trump.’ O fulcimina, o fenestras! Aedificator ille adhuc vivit una cum liberis in his aedibus, ex quo deducere potestis, quam mirabilis haec turris sit. Certe enim satis pecuniae habet ad alias condendas aedes.

Ivana peperit filiam Ivankam et filios duos, quos vocamus Donaldum Minorem atque Ericum. Nunc omnes tres, laborando in mercatura familiae, lucrum faciunt pro patre. Ut traditur fama, Donaldus magis praefert Ivankam filiam filiis, haec enim vicedux societatis est, atque omnibus videtur mulier summo ingenio. Insuper pulcherrima est; ut Donaldus ipse dixit, ‘Si Ivanka non esset mea filia, eam fortasse seducerem.’

Cum esset uxor Donaldi, Ivana facta est civis Civitatum Foederatum Americae. Ut verum scribam, nos oportet gratias huic feminae agere, quia agnomen ‘Donaldus Ille’ finxit. Infeliciter discordia orta est in arcadia, et fama mox vagabatur Donaldum amare alteram feminam, cui nomen est Maria Maples. Idcirco Ivanka maritum repudiavit, ac librum de hac re scripsit. Donaldus cum certior factus esset se exprobratum ab uxore fuisse, adeo iratus est ut diem diceret Ivanae, atque hoc modo finem concordiae fecit inter uxorem maritumque.



finis