Sunday, 23 April 2017

Comitia Gallorum

Hodie cum surrexi, litteras ab amica Claudia accepi, quae me exhortae sunt ad nuntios hodiernos legendos. Dixit enim tempus comitiorum rei publicae gallicae adesse. Equidem suffragium darem Ioanni Mélenchon, si possem; ut autem videtur, pugnandum erit Marinae Le Pen Emmanuelique Macron, nomen enim principis ex nutu populi pendet, non ex mea voluntate.

Infeliciter non dubito quin uterque praeses sit malus. Marina odit peregrinos atque exules punit, quam ob causam duco eam nescire quid sit iustitia, nec sequenda est imperatrix, quae tam iniusta et crudelis videtur. Quod ad Emmanuelem attinet, minime placent mihi avaritia uxorque eius; argentarius dives est, qui duxit suam magistram (!) in matrimonium. Bene intellego me haud debere candidatos repudiare 'uxoris causa', ut dici potest, attamen nequeo aequo animo hanc rem ferre.

Nihilominus, cum credam nonnullos gallicos meos legere commentarios, vos lectores ex imo corde exhortor ut suffragia detis Emmanueli, Marina enim et fatua et improba videtur. Certe nocebit patriae populoque gallico, qui numquam humilis erat, sed semper per saecula saeculorum se praebebat fortem, animosum, virilemque. Noli igitur eligere Marinam, quae expellere vult alienos; quod factum mihi constat contra cum naturam ac voluntatem Gallorum esse tum mores humani generis. Cedat, inquam, odium rationi! Homines sumus, non bestiae, quae solent frates relinquere 'sub cultro', id est 'in maximo periculo'. Eligite, precor, caritatem, humanitatem, virtutemque; quamquam femina Emmanuelis fortasse etiam vobis displicet, is tamen dux longe melior erit quam Marina insanissima.

Fortasse mihi scribenda est 'vita divitis Marinae'. Filia enim est Ioanni Mariae Le Pen, quem patrem - o ineffabile nefas! - coram senatu populoque abhinc paucos annos repudiavit. Ex quo videtis quanta ambitio inest Marinae istae, quae sine ulla haesitatione genitorem respuit ut potestatem adipisceretur. Nolo autem hoc opus incipere, cum enim scripsissem vitam Donaldi Trump, iste vicit et nunc dux est civitatum foederatarum...plane videtur me haud debere fabulas de publicis hominibus narrare. Iocor; sed rursus vos, lectores, obsecro ne suffragia detis Marinae nequissimae. Carmen quondam legi et amavi, quod, nisi fallor, sic latine redditur:

Primum socialistas prehenderunt; non intercessi, nam socialista non sum.

Deinde operarios prehenderunt; non intercessi, nam operarius non sum.

Tunc Iudaeos prehenderunt; non intercessi, nam Iudaeus non sum.

Denique me prehenderunt, et nemo superfuit ut servet me.

Friday, 21 April 2017

Anceps fides

Hodie collocuta sum cum quadam magistra religionis Iudaeae, quae me exhortavit ut quam citissime conversionem ad eius fidem facerem. Nihilominus adhuc nescio utrum debeam Iudaea fieri necne. Mihi placent sententiae theologicae Iudaeorum, sed Iudaei etiam credunt in Deum unum omnipotentem, qui, ut saltem opinor, nusquam nisi in fabulis parvulorum invenitur.

Quis enim potest bella, morbos, vel etiam peccata hominum refrenare? Insuper Deo non confido, quoniam hic mundus et turbatus et infelix videtur; si Deus esset, qui liberos mortales diligeret (ut scriptum est in sacra scriptura), profecto haud nos ita cruciaret. Sed vita nostra, ut verbis utar miserrimi Job, est 'militia super terram'. Cum Deus neminem adiuvet, plane videtur eum non esse; quem etiam si meis oculis viderem, certe haud colerem, minime enim placet mihi laudare tortorem carnificemque humani generis.

Nolo tamen in his commentariis plura haeretica verba proferre. Igitur nunc pergam ad laetiora, vel potius 'tristiora' dicam, heri enim spectavi pelliculam brevem, in qua audivi vocem adulescenti mellifluentem...quae adeo mihi placuit ut alteram pelliculam aspicerem. Vox non modo blandiens erat, sed etiam familiaris; certior facta sum me iam audisse hunc cantantem puerum. Nesciebam tamen ubi hanc vocem audissem...Repente tandem animadverti cantorem istum esse primum amatorem, quem in praeteritis commentariis vel Germanicum vel Caesarem nominabam!

Heu, cum enim valde admirabar vocem eius, tum fateor vobis nonnullas lacrimas ex ore meo guttim cecidisse. Non dubio quin adhuc eum desiderem; quem non modo visere cupio, sed etiam tangere, amplecti, osculari. Nihilominus scio hanc spem esse et vanam et inanem, is enim minime vult me videre, quam ob rem fugiendus est mihi conspectus eius, quemadmodum exules solent bona patriae carissimae relinquere ut incommoda alienarum terrarum petant. Mihi constat amatrices despectas similes esse serpentes, quae 'pulverem lingunt', quia sub terra vivimus, nec audemus ad desideratam lucem, id est ad amatum, appropinquare. Repam igitur in perpetuum sub pedibus hominum, versaborque in luto sordisissimo tristitiae, usque ad diem adventus Germanici, qui me educet. Haec omnia quidem spero, non autem exspecto; scio enim meam spem esse, ut supra scripsi, inutilem. Nequaquam tamen fieri potest ut has animo propellere curas, quae in meis medullis, visceribus, ossibusque inhaerent.

Wednesday, 19 April 2017

Pro Iudaeis

Nuper multa opera 'adversos Iudaeos' legebam, scribebam enim sermonem meum de theologicis rationibus medii aevi, de quo iam satis indicavi in praeteritis commentariis. His autem lectis, et misereor Iudaeis et admiror fortitudinem huius gentis, quae a Chistianis per multa saecula oppugnabatur, sed tamen superfuit tantis doloribus persecutionibusque. Quam ob rem spero me mox scripturam esse opusculum 'pro Iudaeis', nam maxime cupio hunc populum laudare ac verbis extollere.

Hodie vero otium non est mihi ut tales sententias exponam. Maxime esurio, prandium enim haud sumpsi, cum debuissem medicum arcessere clavesque aedium alicui dare. Nunc vesperascit, quapropter cena coquenda videtur, sed fateor me esse ituram ad popinam ut cibum sumam. Difficile enim videtur cenam parare sapidissimam domi. Utinam mater carissima adsit; illa beata mulier optime scit hordeum coquere et assare carnem, ego autem tantumodo iusculum mihi parare soleo. Mihi etiam placent cucumeres, quibus heri libenter fructa sum:


A Suetonio traditum est nobis hoc genus holeris quoque Augusto imperatori placebant. Ut verba huius scriptoris illustris utar: Sumebat perfusum aqua frigida panem aut cucumeris frustum vel lactuculae thyrsum aut recens aridumve pomum suci vinosioris. Equidem minime volo panem madentem aqua gustare, quod cibum terrible et visu et auditu est...nec libet mihi pomum acerbum vorare. Nihilominus vellem, si hoc fieri posset, una cum Augusto lactuculas cucumeresque comedere.

Ut fortasse videtis, in his commentariis nimis copiose de nugibus garrita sum. Re vera meum consilium coram vobis lectoribus pronuntiare volo, haud vero ausa sum dicere quid sentirem. Fateor me cupere Iudaea fieri, quam ob causam necesse est mihi fidem repudiare Christianam. Nihilominus hoc consilium adhuc est incertum, et cotidie huic rei animum adicio, ut discam quid optime faciendum sit.

Monday, 17 April 2017

Epistola ad Venerem

Quidni, cum flamma saevi amoris parva quidem primo vapore delectet, sed fomentis consuetudinis exaestuans inmodicis ardoribus totos amburat homines? 

- Apuleius, Metamorphoseon, Liber VIII

Veneri deae salutem pulcherrimae plurimam dico.

Hodie consilium cepi tibi scribendi, maxime enim cupio ex te discere quae sit natura amoris. Difficile enim mihi videtur amorem intelligere; hic effectus et rapidissime evanescit et citissime renascitur in cordibus animisque. Quapropter vix possum amorem detinere, qui nullum sequitur consilium humanum, immo autem sua sponte affluit et defluit. Ob quam levitatem saepe bella pugnabantur; ut exemplum proferam, filius tuus Aeneas paene necatus est una cum propinquis Troianis propter libidinem fratri scelestissimi. Ut plane videtur, maximae incenduntur querellae amoris causa, quam ob rem opus est tibi tua facta defendere ab indignatione nostra. Dicis enim te esse matrem, adiutricem, fautricem: amor vero, qui ex te processus est, nihil praeter dolorem affert nobis.

Primum volo scire cur amor tam incerta instabilisque sit. Ab sapientibus enim dicitur amorem esse fundamentum rei publicae et vitae fulcimen; quod si ita sit, ponimus pedes super harenas volatiles, atque habitamus in summo scopuli fastigio. Cur itaque, mater cupiditatum, caducum hoc statum tribuisti amori? Quare, si licet id postulare, vehementer crucias nos mortales? Ut opinor, dea, te multo melius decet naturam amoris mutare, ut nihil immutabilius inveniatur in toto orbe terrarum quam amor.

Insuper dic mihi, beata, cur soleamus amare eos, qui nobis invideant. Tanto enim ardentius amatum diligo, quanto vehementius ille me odit. Etiam traditur fuisse amatores, qui contra voluntatem parentum amabant. Exemplum tibi ostendam Thisbes Pyramique, duorum infeliciorum, qui mortui sunt ob tuam culpam. Fuerunt, inquam, adulescentes, innocentes, fideles; cur sine causa iis nocuisti? Esne zelotypa, omnipotens? Equidem credo te amatores non adiuvare, sed odisse. Amo T., nullo autem modo fieri potest ut amorem accipiam eius; nec licet mihi amorem ei ostendere meum. Desine, dea, nos corrumpere vanis imaginibus beatitudinis, nam a te huc et illuc iacimur, quemadmodum nautae in tempestate iniurias maris patiuntur. Muta, precor, naturam amoris, ne semper quaeramus fugientes fugiamusque quaerentes.

Etiam redde rationem, si possis, quare haud possumus beate vivere sine amore. Solitudo enim urget animos ad exsequendum damnum, et secum portat mala diversa, scilicet tristitiam, timorem, et dolorem. Ut supra demonstravi, summis viribus laboribusque petendus est amor, quapropter saepius vires deficiunt quam amorem capimus. Saepius itaque non modo soli relinquimur in terris alienis, sed etiam debemus sustentare tormenta solitudinis. Haec iniuriae coniunctae mortales cum vexant tum cruciant. Serva igitur tuos liberos clamantes, atque onus nobis alleva, ne, supra modum gravati, cadamus inauditi et indefensi.

Plura alia scire cupio, nolo tamen te lacessere querimoniis interminabilibus. Scribe, suavissima, vel ostende mihi exspectanti quid sit amor, et quare debeamus sub iugum amoris in perpetuum laborare. Sis benigna, quaeso, et noli spernere preces postulationesque meas. Haec enim te rogo non pro me, sed pro omnibus hominibus huius mundi huiusque saeculi. Spero, dea, me mox esse adepturam responsum tuum.

Valeas semper, et dic tuo marito Vulcano salutem.


Saturday, 15 April 2017

Bibit puella in taberna

Hodie reversa sum in tabernam ut potiones sumerem. Omnes discipuli hodie una cum amicis parentibusque celebrant festum passionis Dominici; ego autem, cum nulli mihi adsint propinqui, concelebro diem festum una cum comitibus meis, quorum nomina sic pronuntiantur: 'Vinum' et 'Cerevisia'.

'Vinum' est adulescens formosus, qui semper me adiuvat ut animum defatigatum laxem. Infeliciter vero habitat in poculis, et citissime exhauritur. Dico 'Cerevisiam' esse puellam gemmis auroque ornatam, quae persaepe mihi suadet ut labores cogitationesque deponam. Iocor; fortasse tamen quoque intelligitis voluptatem, quae in potionibus invenitur. Amici et veniunt et abeunt; hi autem comites facile arcessuntur, vivunt enim in omnibus tabernis huius mundi.

Intermissis maximis curis, cum tabernario Hispanico de nugibus collocuta sum. Ex eo didici quomodo tubera in terra crescant; socer eius enim agros magnos possidet haud procul ab urbe Barcelona. Tubera vero minime placent mihi, quia ex consuetine cibum rusticum malo quam delicatum. Tabernarius etiam mihi multa narravit de oppido Granada, quod diu erat sub potestate Musulmanorum regum, quam ob causam inibi aspici possunt regiae pulcherrimae.

Quae omnia cum audissem ex ore tabernarii, maxime cupiebam iter facere ad terras Hispanicas ut haec mirabilia viderem. Nihilominus hoc anno debeo Londinii aestatem agere, quoniam desunt mihi et pecunia et otium. Spero tamen me mox esse visuram Claudiam amicam, quae vult - ut saltem in litteris scripsit - ad Britanniam venire ut artem 'ingeniariam' discere. Quoque videbo, diis adiuvantibus, amicam alteram cui nomen est Nadia. Nihil de ea in praeteritis commentariis exposui, quamquam iam diu volo aliquid de ea dicere. Ne longa sim, et venusta est et callida; haud dubie anno proximo ad hanc urbem veniet ut scientiam adipiscatur artis medicae.

Spero, lectores, vos hodie manere domi ut mortem resurrectionemque Christi celebretis. Ut saltem credo, parvulum refert utrum credatis in eum necne; nam Iudaei etiam sollemnitatem his diebus celebrare solent. Quapropter quiqui sitis exopto vobis faustum felicemque diem festum, absque bellis, terrore, vel etiam iurgiis. Filius Dei advenit in terram et mortuus est, ut pacem donaret nobis; quam ob rem, precor, sit pax in toto orbe terrarum, quae nil affert hominibus nisi bonum.

Thursday, 13 April 2017

Avia carissima, educatrix dulcissima

Avia mea aegrotat; nunc iacet in valetudinario, vel potius 'noscomio' dicam, una cum aliis aegrotis. Spero fore ut quam citissime a chirurgo sanetur. Infeliciter nequeo eam videre, habitat enim Asiae, nec licet mihi extemplo laborem deponere atque iter longissimum facere. Nihilominus diu collocutae sumus, et dolor eius maxime mihi dolet, nam aviam ex imo corde diligo.

Mulier est cum summa benignitate tum summo ingenio; cum parva puella essem, solebat cibum sapidissimum mihi dare, quam ob causam nunc pinguis sum. Iocor, sed adeo tamen placebant mihi epulae eius ut spernerem dapes popinarum. Insuper omni vespera narrabat mihi fabulas, quae videbantur et lepidae et elegantes; in gremio eius sedebam et discebam linguam sinicam. Nomen ei est Melissa, quod idoneum mihi videtur, ex enim eius lingua sermo fluebat dulcior melle. Semper sciebat quid dicere deberet, ut consolationem afferret maerentibus; saepe curas meas levabat bonis consiliis.

Heu, heu, vehementer metuo, ne avia dilectissima crucietur morbo cruris! Nequit enim ambulare, quamquam antea solebat a prima luce usque ad noctem consulere liberis nepotibusque. Cibum cotidie parabat, nec umquam hanc partem domestici laboris concedit ancillae. Insuper ludebat cum parvulis, et puellis et puellis, maxime enim fruebatur vocibus, nugibus, iocibusque liberorum. Nunc autem iacet super lectum, nec cibum sumere potest praeter dolorem. Ex quo didici fortunam esse crudelem ac caecam, quia avia mea numquam ulli nocuit, nihilominus vero concussa est turbine saevo aegrotationis.

Cum dies appetat passionis Dominici, orent, precor, sancti, beati, angelique pro avia dulcissima! Praesertim beatam Annam exhortor, matrem Mariae et aviam Christi, ut auxilium det aviae. Ut scitis, cotidie inter haeresiam religionemque vacillo; si vero Deus possit aviam sanare, eum patrem certe amplectar nomenque eius laudem. Scio tamen me haud decere ita 'Dominum tentare'; nihilominus vereor, ne avia patiatur tormenta corporis, et nescio quo modo debeam ordinem sanctorum invocare, etiam cum indigeam et consolatione et auxilio eorum. Nec multum refert utrum Deus audiet meam clamorem necne; ego mortalis nullum responsum a superis peto. Sileant, inquam, et taceant, dum avia valescat!

Tuesday, 11 April 2017

Habebo orationem in congressu!

Omni aestate, ut fortasse scitis, discipuli magistrique rerum gestarum medii aevii solent ad congressum maximum universitatis 'Leodis' ire. Ut verum dicam, nescio quo modo latine reddam adjectivum 'Leeds'. Nisi fallor, Beda venerabilis usus est verbo 'Leodis', ut urbem nominaret. Nequeo tamen universitatem vocare 'Leodiensem', nam 'Leodiensis universitas' invenitur in terra Belgica, ubi Université de Liège nominatur. Spero igitur, lectores, fore ut aliquis vestrum me doceat quo pacto adjectivum recte scribam civitatis huius, quam anglice 'Leeds' nuncupamus.

Sed haec hactenus; nolo enim tractatum de nominibus urbium scribere. Immo vobis pauca nunc dicam de oratione, quae facienda erit mihi in congressu. Contuli varia opera Petri Abaelardi, Thomae Aquinas, Bernardique Claravallensis de iudaeis, atque inveni nonnullas similitudines in verbis eorum. Quam ob causam sermonem faciam de sententiis rationibusque, quibus hi magistri clarissimi utebantur ut contra iudaeos docerent.

Fortasse vero requiritis quare hanc causam elegerim. Ut enim scitis, iudaea non sum, et fateor me haud multum scire de moribus huius gentis. Volo tamen de historia eorum publice disputare, homines enim huius saeculi saepe iisdem rationibus utuuntur ut maledicant alienis. Aquinas oderat iudaeos et credebat illos esse distinguendos habitu, nam accipiebant 'usurias'. Feliciter hoc saeculo amici sumus iudaeorum, nec contumelias huiuscemodi iis dicimus...nihilominus adhuc, inquam, timeo alienos, forenses, exulesque.

Quod odium mihi videtur et inveteratum et infestum. Sumus enim liberi peregrinorum; proavi nostri iter per orbem terrarum fecerunt ut noves melioresque urbes colerent; propter facta eorum nunc fruimur abundantia, beatitudine, paceque. Minime igitur nos decet peregrinos repellere vel etiam fastidire; verum nihil ridiculosius leviusve cernitur in hoc mundo quam alienus qui alios alienos repudiat.

Quomodo autem possumus peregrinos accipere? Inopia enim  munificentiam gravat, et metus penuriae lacessit caritatem. Insuper nonnulli peregrini, qui volunt cives regni nostri fieri, malefactores et nequissimi sunt. Quapropter ab his egentibus abhorremus, nec sine causa. Ut tamen opinor, nos oportet bonos a malis secernere, neque omnes repellere, ne paucos inimicos accipiamus. Sed laboriosius est hoc consilium sequi quam intercludere portas infelicibus parvulis, et omnis homo respuit laborem. Quam ob causam vivimus in terris pacatis, nec animadvertere cupimus cruorem, vastationes, depopulationes, rapinas, feritatem...quae diversa mala mox, ut saltem credo, in nos ruunt. Nequit enim pax simul cum bello stare, et malum saepius bonum opprimit. Noli, precor, me vocare Cassandram prophetissam incommodorum; immo audite, lectores, et cavete, et fratres adiuvate, ne nos omnes undis mergamur ignaviae.

Sunday, 9 April 2017

In vino ebrietas

Heri, ut infeliciter soleo, nimis bibi; quam ob causam prima vigilia obdormivi, vel potius dicam, stupefacta sum super pulvinum ingenti vi potionum. Hodie bene mane surrexi propter dolorem capitis, qui me vehementissime cruciabat atque adhuc cruciat. Poculum totum aquae statim exhausi, et rursus somnium cepi, sed post paulum strepitus curruum me turbavit excitavitque. Me miserrimam! Cupiebam enim ex imo corde diutius dormire, ut differrem crapulam.

Nunc sedeo in triclinio, et quamquam summis viribus conor cibum sumere, nequeo frustulum panis gluttire. Ut videtis, vinum minime prodest mihi, nullam enim temperantiam exerceo, immo autem abutor vino et sine fine bibo, quemadmodum sitiens equus appetit flumen atque aquam fluentem sorbet.

Iamdudum dico me numquam iterum esse bibituram; ut tamen plane videtur, vinum nimis vehementer me sibi allicit. Sicut enim adulescens formosus venustusque, vinum maxime placet cordi. Adeo suscitat amorem ut difficilissime a facie adulescentis, id est a poculo, oculi leventur. Quidnam, vos rogo, pulchrius potione micanti invenitur in hoc orbe terrarum? Vidi, inquam, muros longissimos sinicos, regiam praeclarissimam regum Francorum, atque etiam agros fecundos terrae Australiae. Nihil tamen umquam aspexi, quod magis sensibus placet, quam vinum.

Quamquam laudes expono vini, noli credere me esse bibacem. Nam haud saepe 'Graeco more', ut prisci dicebant Romani, pocula exhaurio. Insuper bene cerno mala omnia, quae procedunt ex ebrietate intemperantiaque. Ut exemplum proferam, caput adhuc mihi dolet, quamquam iam remedium sumpsi. Non dubio quin vinum gustum delectet, sed rationi magis placet scientia, quae non in poculis versatur, sed in libris. Etiam discimus ex operibus Senecae minoris esse sapientis secundum rationem vivere neque praeceptis oboedire cupiditatum variarum. Mihi quidem constat cupiditates semper esse insatiabiles, quae nec modum ponunt nec finem. Ratio autem affert satietatem sine taedio, abundantiam sine luxu, copiamque sine immoderatione. Vos igitur, lectores, exhortor ne vinum petatis, immo vero altiora delectamenta quaeratis animi.

Friday, 7 April 2017

Vae hypocritis!

Hodie cum quodam amico ad templum ivi iudaeorum. Haud iudaea sum, attamen maxime volui spectare ritus huius populi sacros. Cum vivebam in Australia, quondam hospes fui iudaeorum, et maxime placuerunt mihi benignitas, munificentia, prudentiaque huius gentis. Saepe enim hospites ad convivia dapesque invitant, ubi omnes et 'gentiles' et iudaei fruuntur cibo sapidissimo. Quamquam credo me adhuc esse Christianam (fides mea erga Deum anceps videtur), doleo quod nonnulli Christiani spernunt pauperes nec umquam hospitium dant illis, qui auxilium petunt.

Ut exemplum proferam, recordor me olim cognovisse - id est amavisse - amicum Z., qui credebat in Deum, cotidie orabat, et persaepe veniebat in ecclesiam ut agmen sanctorum laudaret. Minime tamen intellegebat haec verba Christi: 'Diliges proximum tuum, sicut teipsum.' Immo semper despiciebat egentes, parvi aestimabat mulieres, et, quod cum nefas est facere tum me pudet narrare, obiurgabat suam miserrimam sororem. Ex hoc facile intellegi potest, ut magister noster Augustinus sapienter scripsit, parietes non facere Christianos. Licet, inquam, in coenobio habitet vel etiam induat vestimenta pontificis, Z numquam 'verus Christianus' erit. Nescit enim proximum, alienum, inimicumque amplecti.

Opinor quidem vero Christiano minime opus esse aqua baptismi. Immo eum oportet, si ad beatum statum tendere cupit, vestigia sequi Christi; debet igitur et aperte et sincere hominibus aliis consulere. Christus descendit in terram ut discipulos amaret, nec volebat punire peccatores. Immo in animo habebat labentes, debiles, mortalesque servare ab omni errore, ne perirent morbo nequitiae. Is enim magister fuit audientibus, non autem imperator, lictor, dictator...

Iam satis, ut saltem censeo, de hypocritis scripsi. Sacerdos non sum, quam ob causam minime me decet sermones exponere, quapropter nunc ad iocundiora pergam. Hodie non modo ad templum iudaeorum ivi, sed etiam ad bibliothecam, in qua soleo otium libenter terere. Inveni opus quoddam Iulii Frontinii, quem fortasse scitis fuisse scriptorem librorum duorum 'de aquaeductu urbis Romae'. Hoc opus autem, quod hodie legi, vocatur 'Strategemata'. Quod maxime placet mihi, nam in hoc libro inveniuntur facta egregia ducum praeclarorum, qui vel astu vel dolo hostes contra spem superaverunt. Nequivi librum mecum domum portare; nihilominus mox revertar ad bibliothecam, ut totum librum perlegam. Magnopere enim libet mihi discere quomodo optime depellere sustinereque possim impetum adversariorum, quia laquei, insidiae, ac genera diversa malorum semper imminent...

Tuesday, 4 April 2017

Timeo probationes

Quaestio: Quare discipula viam transivit?

Responsum: Ut probationes evitaret.

Verbum istud, 'probatio', et horrorem et dolorem excitat in cordibus discipulorum. Quemadmodum Laocoön timebat Danaos (et dona ferentes), discipuli huius saeculi maxime metuunt probationes. Haud refert utrum vivamus in Europa an Australia, in Africa an C.F.A...omnes, inquam, discentes oderunt probationes. Difficile enim est, ut saltem mihi videtur, sententias callidas lepidasque scribere in aula maxima, in qua cum commilitiones miserrimi sudant, tum magistri huc et illuc ambulant et laborantes spectant.

Ceterum censeo probationes esse delendas, quae nulli prosunt, sed omnibus nocent. Nulli enim placent innumerabiles tractatus, obiurgationes magistrorum, praeparatio diligens, atque etiam vehemens angor animi mentisque.Ne deficiat sapientia nobis, summis viribus discimus, nec ulla hora absque libris fruimur, sed sine otio conamur in mentem farcire nomina egregiorum factaque maiorum.

Vae discipulis, qui debent contra probationes proeliari! Haud licet nobis ientaculum bene mane sumere, nam cibus tardat facultatem cogitandi discendique. Immo surgimus quam citissime e lecto et statim animum adicimus rebus discendis. Saepius vero - quod me maxime pudet fateri - obliviscimur omnium, quae maximo conatu memoriae mandavimus. Quod quandocumque evenit, debemus ab initio incipere rursusque labentem scientiam gluttire.

Nonnumquam sumus fatigati, neque diutius volumus discere, attamen nequimus evadere diluvium probationum. Hoc verbo utor, nam Deus, ut traditur, magnum fecit diluvium super terras; multiplicatae sunt aquae, quae 'vehementer inundaverunt et omnia repleverunt.' Quam ob calamitatem  'cuncta mortua sunt' praeter Noe et filios eius. Sic probationes vehementissime nos discupulos persequuntur, ut mergamur sub indomitis litterarum aequoribus. Et 'salvos', clamamus, 'nos fac!' Sed nemo audit lamentationem discipulorum, neque ullum auxilium est nobis; immo perimus, vel potius dicam, a probationibus opprimimur. Cui, rogo, placent probationes? Quis tam durus, tam superbus, tam crudelis, qui probationes non vetaret, si potestas esset ei? Quem si per terras omnes perque vasta aequora peteretis, certe eum nusquam reperiretis. Quapropter vos exhortor, magistri, ut probationes deleatis, ne infelices discipuli discipulaeque in perpetuum crucientur.


Sunday, 2 April 2017

Ambulabamus in horto

Hodie una cum Romano, de quo iam multa scripsi verba, diu in horto permagno pulcherrimoque urbis Londinii ambulabam. Aspiciebamus lacum, in quo parvissimae cymbae huc et illuc navigabant, et rosas albas, quae praefulgebant sub sole.

Ne mentiar, nolueram cum eo tempus terere, duxeram enim me oportere domi manere librosque legere. Gaudeo tamen, quod egi nonnullas horas cum eo, nam loquebamur copiose de spectaculis, scriptoribus, carminibusque...puer ille cotidie anglice legit, quam ob causam maxime eum admiror, nam - ut satis scitis - italianus est, non britannicus. Insuper sermonem theodiscum summis laboribus nunc discit. Ut verum dicam, mihi optime placent adulescentes, qui semper discant nec puerili modo bacchentur. Romanum igitur amicum amo, quem puto et benignum et prudentem esse. Infeliciter scientia litterarum latinarum non est ei; si has litteras sciret, certe eum amplecterer amatorem...

Ut enim opinor, nihil amabilius est quam 'Latinitas'. Nolite, quaeso, me 'darling' anglice vocare; immo me nuncupate 'carissimam', 'dulcissimam', 'bene merentem'! Nec dubio quin malim homines disertos amare quam rudes, inciviles, barbarosve; ut exemplum proferam, si eodem saeculo floreremus, certe praeferrem Ciceronem Antonio, Tacitum Nervae, Augustinumque Theodosio imperatori terrarum mundi. Ut verbis utar Ciceronis, arma cedant togae; itaque cedant, inquam, milites discipulis.

Romanus non modo mecum diu de libris disserebat, sed etiam multa de suis parentibus suaque patria mihi narrabat. Etiam, quod maioris est momenti, dixit se velle discere in universitate Oxoniensi. Quae verba cum audissem, eum liberalibus verbis laudavi, rare enim homo invenitur in nostra aetate, qui 'sollicitus est in crastinum', ut dici potest. Quoque didici eum esse catholicum; quamquam, ut in praeteritis commentariis scripsi, nescio utrum credam in Deum omnipotentem necne, nihilominus mihi libet fidem aliorum perspicere. Cum enim verbis declaravit se esse religiosum, tum factis mihi monstravit se praeditum esse summa dignitate atque honestate.

Haud (quod rare evenit!) conatus est me osculari, neque meum umquam corpus tetigit. Fortasse dicetis me ei minime placere; solent tamen viri nequissimi puellas seducere, quamquam eas nequaquam diligunt. Ne mentiar, ob has causas - quas vobis his paucissimis verbis descripsi - volo eum revisere. Scio tamen mox eum esse profecturum Romam, ut parentes, sororem, fratremque videat. Nihilominus spero fore ut hac aetate, diis iuvantibus, rursus cum eo in horto publico possim ambulare. Romane, virtute me tibi allexisti!

Friday, 31 March 2017

De gustibus non est disputandum

Nunc sedeo in universitate scriboque sententias has, quas nunc legitis; saepe allevo oculos aspicioque alios discipulos discentes librosque eorum sparsos in mensa candida. Ut verum dicam, nihil hodie dicendum videtur, heri enim lectiones audivi a tertia hora ante meridiem usque ad vesperam. Nec otium fuit mihi legendi, cum deberem tractatum perficere horribilem. 'Horribilem' dico, nam opinor hoc opus non placiturum esse magistrae, in quo nec ratio nec veritas invenitur. Sed haec hactenus; iam tractatum ei misi, quam ob causam haud me oportet diutius sollictare curis mentem. Vanae et inanae curae nullo prosunt.

Quamquam supra dixi nihil narrandum esse mihi, volo tamen pauca verba de puero quodam vobis exponere. Heri enim, cum artem palaeographicam discebam, loquebam diu cum discipulo, quem vocemus - falsum hoc profecto est nomen  - H. Nomen ei non est Hildebertus, cuius litteras hoc anno cum aliis discipulis legebam, sed littera utor 'H', quia hibernicus est. Ne mentiar, numquam mihi dixit se civem huius insulae esse, sed verba omnia pronuntiat modo hibernico.

Saepe eum praeteritis mensis conspiciebam in universitate, numquam autem antea collocuti sumus. Quod maxime angit animum, nam iudico eum et fortem et - quod maioris est momenti - hilarissimum esse. Ubicumque vigescunt adulescentes, qui vel callidi vel formosi sunt; rarius vero inveniuntur viri, qui delectant audientes iocis lepidissimis excitantque risum. Insuper oculi sunt ei caerulei; vos, lectores, bene scitis quam vehementer hoc genus oculorum amem. Quod fortasse alienum videtur vobis, de gustibus autem - ut omnis homo scit - non est disputandum.

Nec desunt exempla maiorum, qui maxime diligebant quaedam genera oculorum vel etiam capillorum. Cyrano de Bergerac, scriptor elegans, maxime amabat rutilas comas, quas copiose solebat laudare. Catullo autem magis placebant ocelli nigri, quos Lesbia carissima - ut saltem traditur - habebant. Sed Ovidius malebat flavos capillos pallidasque buccas, in carminibus enim eius sunt Lucretiae, puellae venustissimae, et 'aurei crines' et 'color niveus.' Plura libenter proferam exempla huiuscemodi; nihilominus satis dixi, ut opinor, de gustibus variis hominum.

Ne longa sim, omnes homines venusti sunt...nonnulli vero pulchriores aliis!

Wednesday, 29 March 2017

Hei mihi, quid feci?

Die Mercurii praeterito relinqui codex meum in camera, ubi magister nos solet latinas litteras docere. Infeliciter non modo commentarios de itinere in Germaniam scripsi in hoc codice, sed etiam exposui cogitationes 'privatas'; nonnumquam, ut satis scitis, et invidiosa et zelotypa sum. Quamquam saepe et me et alios obiurgo in his commentariis (quos nunc legitis), semper nominibus falsis utor, ne quis sciat quem exprobrem. In codice autem nomina vera inveniuntur variorum discipulorum magistrorumque, nam false ducebam neminem esse lecturum has nugas latine scriptas.

Heu me miseram! Nam codex relinqui, ut supra demonstravi, apud magistrum huius sermonis, qui sine dubio latine legit. Spero - quamvis frustra - eum non omnes paginas legisse, sed tantummodo primas, quia in ultima parte codicis discipulam quendam lacessivi contumeliis. Nec sine causa; ira enim cor meum eo tempore gubernabat. Cum autem, ut saltem credo, magister cuncta nefanda iam ex litteris infelicibus didicerit, nihilominus ex imo corde spero fore ut mihi det veniam. Temeraria verba et crudelissima scripsi, nec dubio quin stultissima fuerim, minime autem sentiebam fore ut has querimonias legat alius, nedum magister benignus. Minime, inquam, putavi hoc futurum.

Nunc scio me oportere cautam esse, ne casu codicem magni momenti rursus amittam. Sed numquam iterum, ut verum dicam, sententias meas in codice scribam, difficilius enim mihi videtur libros mecum servare quam cogitationes, quae versantur in recessu animi. Insuper haud debeo verba calumniosa de aliis scribere, quamquam saepe irascor, quia nullum facinus, quamvis obscurum, latet in tenebris sempiternis; in lucem omnia mala prodeunt, ut plane possunt ab omnibus conspici. Fortuna enim omne genus peccati vehementer odit, quapropter peccatorem vecordem percutit gladio Iustitiae. 

Cavete igitur, lectores, ne male dicatis aliis vel amicis vel inimicis. Semper est vigilandum, ne forte reveletis quid sentiatis. Hominis quidem est invidere atque etiam detestare, stulti autem nomina inimicorum coram omnibus pronuntiare. Sine dubio magister nunc credit me cum iniquam esse tum inhumanam. Quod maxime dolet mihi, nam maxime cupio approbationem laudesque eius mereri. 'Cupio' dicam? Immo oportet 'cupiebam' scribere; iam enim legit codex, quocirca mala mea omnia, quae teneo in corde menteque, nunc scit et me profecto parvi pendit. 


Tuesday, 28 March 2017

Vanescit absens...

...et novus intrat amor.

Iocor; hodie novo amico occurri, quem certe non amo, sed mihi tamen placet plura de hoc adulescente scire. Bene enim intellego eum esse Romanum, habereque capillos crispos, et litteras anglicas nunc in eadem universitate discere. Die proximo Solis, nisi fallor, ibimus ad tabernam ut cenemus et loquamur; mox igitur, lectores, spero me plures commentarios de hoc adulescente scripturam esse. Primum autem necesse est mihi nomen ei attribuere...quod sit, si placeat vobis, 'Romanus'. Ut enim supra demonstravi, natus est Romae atque idcirco civis Romanus est.

Amici sumus - non amatores, magis enim diligo T., de quo carmina copiosa exposui. Diu tamen mecum cogitabam, et certior facta sum me haud decere T. frustra concupiscere. Fortasse amica altera est ei, fortasse puellae ei minus placent quam pueri...saepe dicitur difficile esse causas fingere amoris, difficilius vero mihi videtur rationem discere fastidii. Insuper T. et disertus est, et callidus, et - quod vix audeo dicere - pulcher. Nulla potest eum superare, quam ob rem nullae licet eum diligere. Ut enim scripsit Erasmus, magister sapientissimus: 'Aequalis aequalem delectat.'

Sed quid dicam? Saepius, ut saltem videtur mihi, nugas pueriles fabellasque vanas garrio. Me oportet omnia haec relinquere ac pergere ad res maioris momenti. Ut exemplum proferam, hodie accepi litteras ab amica quadam benignissima, quae mihi misit imagines spectaculi, de quo satis in praeteritis commentariis iam narravi. Etiam volui imagines aliorum histrionum vobis monstrare, nesciebam autem utrum iis hoc placeret necne. Ecce tamen ego in scaena:

                                                                       "Eheu!"

Maxime placet haec imago, nam mihi sunt rosae albae, quemadmodum Iulia in septimo capitulo operis Orbergis - cuius titulus est, ut omnes bene sciunt discipuli, Familia Romana - flores ante nasum tenebat. 


Etiam valde hanc ultimam amo. 'Quid facit puella?' 'Puella rosas in terram iacit.' 'Cur iacit puella rosas in terram?' 'Nam irata est.' Et cetera...




Sunday, 26 March 2017

Prodivi in scaenam!

Lusum est. Nudius tertius datum est spectaculum discipulis magistrisque, quam ob rem - ut iam, lectores, bene scitis - in scaenam prodivi. Ne mentiar, difficile est vobis describere gaudium, commotionem, turbamque spectatorum, in qua non modo magistros vidi sed etiam commilitiones meos, quibuscum post spectaculum diu bibebam et loquebar. Denique nos histriones venerunt ad parvam popinam ut plus vini biberemus. Cum minus placeret mihi vinum sumere, aquam ruthenicam vitae potabam, quae potio saepius vocatur 'водка'.

Nunc autem, re peracta, nescio quid potius faciam. Scio me oportere libros legere discereque, nam mox scribendum erit mihi examen de rebus gestis. Nihilominus nequeo oblivisci sententiarum latinarum, quas coram omnibus locuta sum, quam ob causam spero me anno proximo iterum in scaenam prodituram. Plane intellego cur histriones ament munus suum, plausus enim spectantium concursusque admirantium maxime delectant. Infeliciter discipula sum, non mima, nec facultas mihi est, ut histrio fiam. Mens tamen saepe recurrit ad lumina, scaena, turbaque, nec sine causa, nam omnis homo petit laudem ac claritatem spernitque obscuritatem et humilitatem.

Sed haec hactenus; non me decet, ut saltem opinor, praeteritam memorare gloriam. Stulti enim est praeterita respicere, exspectare autem futura sapientis, et prudentissimus omnium animum adicit nec futuris nec praeteritis, immo vero magnae curae est ei quam optime instantia disponere. Quapropter hodie bene mane surrexi ut graece legerem scriberemque sententias brevissimas. Infeliciter verba perpauca scio, nam abhinc unam hebdomadem incepi hanc linguam discere a magistra doctissima. Idcirco nequeo commentarios elegantissimos exponere, sed tantummodo - magna cum difficultate - puerilem hanc 'fabulam' perfeci:

ὁ Σωκράτης ἐστιν ἐν τῷ ἡμετέρῳ πλοιῳ. τί λέγειν ὁ Σωκράτης; ουκ οἶδα ἔγωγε, μωρά γάρ εἰμί. οἴμοι!

Ut videtis, necesse est mihi summis viribus laborare, ut scientiam augerem meam huius linguae. Nunc enim, ut supra scripsi, quidem μωρά sum, id est stulta; facultas deest mihi narrandi, loquendi, atque etiam legendi. Iuxta autem Senecam minorem, opera cuius philosophica maxime admiror, nihil difficile volenti est, nec dubium est quin ex imo corde velim linguam Graecam 'sub iugum mittere' et 'vincere', ut dici potest. Quare, lectores carissimi, si bona consilia ad hunc sermonem discendum possitis mihi dare, certe vobis gratias agam maximas. Nam etiam Cicero, elegantissimus Romanorum, et Graece sciebat et loquebatur; opus igitur est mihi scientia litterarum Graecarum, ut melius latine scribam.

Thursday, 23 March 2017

Noli, quaeso, irascere

Hodie Carolus gallicus iuxta me sedit ut audiremus simul lectionem de iuvenibus nobilibus terrae Europae. Maxime cupiebam scire quid sentiret de hac lectione, quoniam mater eius - ut iam indicavi in praeteritis commentariis - comitissa est. Hodie igitur non res gestas didicit, sed res domesticas. Nullo tamen modo potui me certiorem facere quid putaret, nam per totam horam tacebat manusque suas spectabat. Opinor igitur mentem eius fuisse vel pacatam vel somnolentam. Inter enim has difficile est distinguere.

Infeliciter magistra minus tranquilla videbatur. Cum quidam discipulus intempestive (id est mature) sarcinam impleverit libris ut discederet, magna voce 'Eheu' clamavit, 'Quid agis, puer, et quo vadis?'

Quod cum audisset, discipulus infaustus respondit se velle domum reverti.

His dictis, magistra eum vehementisse coepit obiurgare: 'Sed nondum te dimisi! Adhuc, ut vides, coram omnibus de patriciis gentibus loquor. Quid itaque facis?' Discipulus nescivit quibus verbis potius responderet, quam ob rem continuo siluit.

Nihil molestius est iratae feminae quam silentium, atque idcirco magistra statim contumelia innumerabilia evomuit: 'Te, puer, decet verecundiam magistrarum habere. Saepius, ut plane videtur,  mihi insultas, quamquam magistra sum tua. Forsitan parvi me aestimes, nam mulier sum iuvenis; minime quidem credo te magistros et seniores et praeclariores offendere. Quid plura? Imbellis es, quam ob causam feminam parvam audes laedere singulari contumacia, vereris autem iram potestatemque virorum. '

Ut verum dicam, non omnino assentior magistrae, quae nimis fuit iracunda. Primum minime refert utrum magistra femina sit an vir; improbi discipuli tantummodo unum votum habent, id est, volunt lectiones evadere. Discipuli huius generis solent quam citissime abire, nemini eorum enim placet totum diem terere discendo atque audiendo, praesertim cum ver nunc appetat. Itaque malunt, nec sine causa, sub sole otio frui quam in teatro manere mandatisque magistrae parere. Quas ob causas minime necesse fuit magistrae obiurgare miserrimum discipulum, qui nequaquam cupiebat iniuriam facere. Legendus est tibi, magistra carissima, dialogus Senecae Minoris de tranquilitate animi, ne tam facile commovearis ludis puerilibus.


Tuesday, 21 March 2017

E-U-G-E!

Hodie litteras accepi, ex quibus didici iudices mihi dedisse praemia pro libris quos possideo. Haec praemia dantur unae discipulae (uno discipulove) universitatis Londinii qui optimam biblothecam habeat. Feliciter placuerunt iudicibus libri mei, quam ob causam et certavi et vici. Gratias maximas ago magistris omnibus, qui sederunt in iudicio, mihi enim non modo honores dederunt, sed etiam pecuniam. Adepta sum D sestertium, cum quibus plures libros emere in animo habeo.

Praesertim cupio emere opus sancti Augustini de doctrina Christiana, non quia libet mihi de theologicis rebus legere, sed quia admiror modum scribendi huius magistri. Quem dicitur (a quo vero nescio) gubernatorem fuisse cum animarum tum litterarum. Insuper, ut saltem duco, haec praemia merui, quoniam diu una cum iudicibus de meritis huius viri disserui. Idcirco non modo gratias iudicibus benignis ago ob victoriam, sed etiam huic ecclesiae doctori universae.

Quamquam ob hanc rem gaudeo, quoque - ut soleo - maereo. Nam puella sum aegrota - et bracchia et crures dolent mihi, nauseo, magnopere defatigor, atque etiam volo somnium capere, sed nequeo aut quiescere aut cenare. Haec verba quidem, quae nunc scribo, prae me et vacillant et titubant...vix queo aperire oculos, et sentio meum caput esse caminum, ferveo enim flammis aegrutudinis urentibus. Minime tamen licet mihi aegrotare, nam multa facienda sunt mihi. Ut exemplum proferam, cras debebo bene mane e lectulo surgere ut litteras latinas legam sermonemque Graecum discam.   Etiam, ut bene scitis, proximo die Veneris prodibo in scaenam, quapropter necesse erit mihi magna voce sententias declamare orationesque facere. Debeo igitur resistere morbo totis viribus, ne succumbam.

Legi in sententiis praeclarissimis Marci Aurelii nihil posse nobis nocere; cum omnem dolorem fingamus, possumus quandolibet propellere morbum corpore. Ut verum dicam, ei minime assentior, credo enim esse nonnulla genera morborum, quae haud facile avertuntur. Sed verba eius tenenda sunt in meo corde, ut fortiter animoseque luctor cum febre, quae et mentem et corpus nunc cruciat.


Sunday, 19 March 2017

Haec, inquam, sunt ornamenta mea

In animo sapientis est placidissima pax, in meo autem nihil praeter conturbationem.

Hac vespera dolor ingens ineffabilisque animum meum cruciat. Sedeo in cubiculo, atque aspicio lineamenta, pocula, vestimentaque, quae dispersa sunt super lectum. Tractatum scripsi, tractatum eundem correxi; nunc autem mihi constat hoc opus esse male scriptum, quam ob rem cras debebo ab initio laborem incipere. Heu me miseram! Haud tamen me decet queri, fungendum enim munus nemo potest evadere.

Quapropter angustias praetereo, atque iocundiora narro. Hodie emi novem libros latine scriptos, qui omnes erant editi ante annum MCMXXX, multique ante initium saeculi praeteriti. Cum quaedam amica voluisset ornamenta pulcherrima Corneliae Africanae videre, traditum est nobis a variis scriptoribus matronam summae virtutis duxisse amicam ad ianuam cubiculi eique monstravisse filios suos dormientes. 'Haec', inquit, 'sunt ornamenta mea.' Ecce igitur, lectores, mea ornamenta, quae ex imo corde diligo et amo:

Ut bene scitis, alii libri sunt in bibliotheca mea, hos vero, quos videtis in imagine, nuper adepta sum. Magnopere gaudeo, quod eos emi, nam et pulchri et elegantes videntur, sed etiam tristissimi. Vidissent enim, si oculos habuissent, II maxima bella omnium terrarum, res novas Ruthenicas, atque alias calamitates praeteriti saeculi. Unus horum, in quo legi potest carmen Silii Italicii de bello secundo Romano contra Carthaginenses, etiam accepisset (si ei fuissent aures) nuntium mortis reginae Anglorum Victoriae.

Insuper laetor, quod omnia opera Taciti nunc sunt mihi - annales habeo, historias, tractatum de origine et situ Germanorum, dialogum de oratoribus, vitamque Agricolae soceri. Aspicite, lectores, meum thesaurum; ut opinor, lautior et pecuniosior sum Crasso, cum has maximas divitias possideo domi:


Quamquam gravissima affligor tristitia, quae nec originem suam nec - quod maioris est momenti -  finem ostendit, minime desperandum est mihi. Immo debeo exemplum Corneliae matris Gracchorum imitari, ut fruar conspectu mearum deliciarum. Libri enim, cum sapientiam scientiamque tum voluptatem magnam afferunt lectoribus. Itaque vos exhortor, discipuli vel etiam magistri, ut sententias maiorum legatis, eoque modo sub umbra scriptorum semper vigescatis.

Saturday, 18 March 2017

Qui sunt scriptores Romani? Pars prima.

Cotidie, ut scitis, latine lego, quam ob causam hodie volo nomina scriptorum variorum vobis exponere, paucaque disserere de operibus eorum. Minime autem possum omnes uno impetu describere; si igitur velitis plura legere, exspectate partem secundam.

Caesar - Guilielmus Shakespeare tragoediam mirabilem scripsit de nece huius viri. Creditur a nonnullis ineruditis praenomen eius fuisse Iulium; saepius vero Romani eum vocabant Caium Caesarem. Cum imperator primus fuit gentis Romanae, tum rei publicae percussor ultimus.

Liber legendus: 'Gallia est omnis divisa in partes tres...' Quoque scripsit commentarios de bello civile,  qui minus mihi placent; ut tamen opinor, omnis fautor linguae latinae debet commentarios eius de bello Gallico perlegere.

Cicero - Orator et philosophus. Diceret, si nunc viveret, se esse patrem diligentem civemque fortissimum, sed uxorem Terentiam relinquit ut puellam in matrimonium duceret. Quare nescio utrum eum potius laudem an exsecrer.

Liber legendus: Orationes Philippicae in M. Antonium. Omnes discipuli legunt orationem in Catilinam praeclaram, duco autem Philippicas et elegantiores et lepidiores esse.

Catullus - Poeta iocundissimus. Amabat mulieres, vinum, et iocos. Quid plura?

Carmen legendum: Adulescentes, ut saltem credo, solent recitare carmen eius quod sic incipit: 'Pedicabo ego vos et irrumabo...' Spero tamen fore ut carmina alia legantur huius magistri. Mihi constat exemplum egregium ingenii eius esse carmen CI, cuius ultimam sententiam hic exponam: 'Atque in perpetuum frater ave atque vale.'

Livius - Scriptor sollertissimus historiarum. Non 'optimum' dico, credo enim Tacitum regem omnium scriptorum fuisse. Ut tamen iudico, quis legit (et intellegit) omnia eius opera potest vocari magister sermonis Latini. Tantummodo perlegi libros I-X, XX-XXV, et XXX ab eo scriptos.

Liber legendus: Liber XXII 'Ab Urbe Condita', in quo narravit pugnam Cannensem, quae maxima calamitas fuit rei publicae. Debetis quoque primos quinque libros legere de ortu Romanorum deque iurgiis inter Romulum et Remum.

Lucanus - Poeta summo ingenio. Ut fateor, difficile est sententias eius intelligere, sed omnibus praecellit cum mobilitate mentis tum suavitate verborum.

Liber legendus: Liber septimus 'De Bello Civile', in quo tragicum carmen proelii Pharsaliae invenitur.   Quibus ex verbis perspici potest Lucanum maluisse Pompeium imperatorem quam Caesarem. Infeliciter rota Fortunae crudeliter verti solet ferocesque spiritus frangere.

Sallustius - Opera eius facile possunt legi, etiam a discipulis. Haud vero mihi libet eius genus scribendi, quod rude ac parum elegans videtur.

Liber legendus: De bello Iugurthino. Scio quidem multis placuisse historiam eius de coniuratione Catilinae, opinor autem Iugurtham praebuisse nobis exemplum dignum memoratu. Ausus est enim potestatem Romanorum frangere, quamquam regulus Africanus erat praeditusque minimis opibus.

Suetonius - Vitas XII Caesarum scripsit. Solebat miscere maledicta, famam, laudes, atque etiam (quod paene numquam accidit) veritatem.

Liber legendus: Divus Iulius, ex quo discimus unde venerit sententia 'Veni vidi vici', et plura alia de amoribus Caesaris - qui, secundum Suetonium, olim amatorem fuit regis Bithyniae. Fortasse requiritis: 'Estne verum?' Equidem fateor me minime Suetonio credere, sed mihi tamen placet rumores legere. Insuper debetis, si otium est vobis, vita Tiberii ab eodem auctore scripta legere.

Tacitus - Si domus mea urerer flammis, quapropter nequaquam possem universam bibliothecam mecum portare, certe opera Taciti servarem. Satis verborum iam in praeteritis commentariis, ut saltem mihi videtur, de hoc magistro scripsi, nequeo autem ingenium vim leporemque eius praeterire. Itaque ignoscite mihi, lectores, quod saepius nomen orno Taciti cumulatis laudibus.

Liber legendus: OMNES LIBRI eius legendi sunt! Et historiae, et annales, et dialogus de oratoribus, et Germania, et Agricola...omnia Taciti opera, inquam, legatis et discatis.



Wednesday, 15 March 2017

Noli cavere Idus Martias!

Hodie, ut credo, alii discipuli certe de caede Iulii Caesaris scribunt. Quam ob causam praetereo hanc rem, neque vos lectores exhortor ut 'caveatis Idus Martias'. Nam Caesares non sumus, sed miserrimi homines plebeii, neque nos oportet timere gladios inimicorum. Non dubito quin lamentabilis fuerit mors Caesari illius, qui etiam cum exteriores gentes auctoritate et metu regnaret, minime tamen potuit vim propinquiorum abarcere. Sed haec hactenus; si vultis plura de hoc illustrissimo viro legere, opus praeclarissimum Suetonii facile invenitur.

Pergam nunc ad calamitatem meam, quae - ne mentiar - tristior mihi videtur quam nex imperatoris. Hodie in bibliotheca universitatis animadverti adulescentem formosissimum. Stabamus simul in camera quadam; eum diu aspiciebam, ac is etiam me spectabat. Nihilominus silebam, quia timebam ne nimis audax et temeraria viderer ei. Ducebam enim puerum tam venustum profecto nolle mecum loqui. Cum autem vidisset permagnum involucrum in meis manibus, rogavit quidnam esset in hoc involucro.

Quae dulcissima verba cum audissem, ei statim dixi me nonnullas paginas latine scriptas portare. Infeliciter minime repperi quid aliud dicere possem, quam ob causam consilium infaustum cepi ut eum relinquerem atque ad libros pergerem. Paucissimis igitur verbis ei vale dixi: "Cura ut valeas!" Tunc statim effugi, quemadmodum milites imbelles ignavique proelia evadere solent. Nunc autem, horum omnium recordans, sentio me fuisse stultissimam. Debebam cum eo diutius loqui, forma eius enim maxime placebat mihi. Insuper, quod maximi momenti est, scio me quoque ei placuisse. Vae mihi, vae timidis! Utinam eum revisere mox possim, ut discam nomen eius. Ut tamen opinor, numquam iterum occuram ei, quia habito in urbe magna, ubi difficile fieri potest ut in via cognoscam amicum, nempe alienum...

Saepe quidem, ut mihi videtur, occasiones praetermittuntur amoris. Caesar parum timebat, ob quam causam occisus est; nos autem mortales nimis metuimus. Quid, fortasse requiritis, vereor, et quare timeo? Omnia, inquam, metuenda videntur; et iniuriam et invidiam et iram aliorum metuo. Si possem, certe remedium vobis monstrarem formidinis, ego vero ipse nescio quomodo possim cum alienis amicitiam iungere vel etiam cum iis colloquia habere.

Cum parva puella eram, solliciti parentes me duxit ad medicum, credebant enim me laborare sub morbo isto, qui vocatur 'autismus'. Sed postquam medicus a me nonnulla responsa postulaverat, nuntiavit patri matrique me haud aegrotare; immo minime placebat mihi cum parvulis aliis ludere. Itaque monuit parentes ut mihi liceret domi manere et libros legere, quoniam maxime amabam solitudinem et silentium. Ut verum dicam, duco medicum istum longe erravisse, cum enim minime placet mihi concursus turbarum, tum nescio quomodo societatem cum aliis ire deberem, etiam si id facere vellem. Dicendum quidem est me haud desiderare amicos, soleo enim mecum vivere, mecum loqui, mecum discere...nonnumquam tamen (velut hodie in bibliotheca) benignitatem hominum requiro.

Monday, 13 March 2017

Canticum amo novum

Itaque domum revertar
Ad puellae amplexum amatae 
Qui amor unicus restat mihi...

Paene numquam carmina audio, hodie primum autem hoc carmen audivi, quod adeo mihi placuit ut vobis vellem opus monstrare. Nomen cantricis est Lorde; ut alii discipuli dicunt, praeclarissima est maximeque admirata ab adulescentibus. Non modo fruor sententiis carminis, sed etiam voce cantricis, quae et pura et dulcis videtur mihi. Rara quidem vis inest in hoc carmine, quae me et pulsat et capit.

Ludimus amantes, segniter saltamus 
In tablino, sed nihil perspici alieno
Praeter puellam solam, vacillantem, 
Genasque mulcentem suas potest. 

Hodie otium mihi deest ut multa scribam; nihilominus quicquid in buccam veniat paucissimis verbis hic exponam. Emi novam tunicam et nigram et pulchram (ut saltem videtur mihi), quam hac vespera induam. Videbo enim amicas - atque ab amicis videbor; ut Ovidius lepide scripsit, 'Spectatum veniunt; veniunt spectentur ut ipsae.'

Ut autem verum dicam, raro nova vestimenta adipiscor, pecuniam enim saepius profligo ad libros acquirendos, neque ullum nummum habeo ut corpus ornem. Insuper malo codices emere quam ornamenta, cupio enim scientiam ebibere et in perpetuum servare, nulla autem vestis potest intrare mentem hominis. Externa spernenda sunt bona, quae gradatim cadunt et ruunt. Sed nemo nisi nequissimus omittit sapientiam, hoc enim munusculum naturae de die in diem crescit, praesertim cum legamus prudentiorum libros operaque philosophorum.

Gaudeo tamen, quod novam tunicam habeo, quia omnis homo amat pulchritudinem formositatemque.  Et cum hanc vestem induam, certe venustissima videor. Nonnumquam, ut iudico, me decet mihi indulgere et bona - quamvis fugacia - obtinere, ne semper misere vivam.

Saturday, 11 March 2017

Aedes probae et pulchre aedificatae

Primam noctem nuper egi in novis aedibus, ubi optime dormivi. Hodie e lecto bene mane surrexi; has sententias scribo in tenebris, Phoebus enim adhuc dormit, atque Aurorae vestigia minime cerni possunt in atro caelo. Nec, ut opinor, faces incendere debeo, nam maxime fruor hac tranquilitate diu desiderata, et quiescendum est mihi, quia heri per horas plurimas laborabam summis viribus ut res omnes  - et libros et vestimenta - ad aedes novas mecum ferrem. Quae infeliciter sita sunt longe ab antiqua domo, in qua sex menses habitabam, atque idcirco heri necesse fuit mihi sarcina gravissima diu portare sine ullo auxilio ambulareque per totam civitatem. Nihilominus nunc gaudeo, nam cuncta quae habeo iam apportavi ad has aedes.

Quapropter hodie non laborandum est mihi, sed discendum; mox ibo ad bibliothecam Britanniam ut codices legam. Novae aedes, ut verum dicam, maxime placent, nam prope bibliothecam universitatis Londinii invenitur, et haud procul a collegio Regis Londinii. Insuper est iuxta tabernam medici, quem arcessere soleo, quare numquam opus erit mihi itinera facere tramine. Immo pedibus potero quocumque ambulare.

Fortasse vultis, lectores, imagines huius domus videre, sed nullam nunc monstrare queo, otium enim heri mihi defuit ad eam faciendam. Nihilominus hac vespera certe conabor pulchritudinem aedium depingere vobis, quia maxime amo has aedes et partem urbis, in qua nunc habito. Ut satis scitis, Londinium urbs ornatur infinita varietate. Haec pars civitatis et tranquilla et elegans est; antea autem vivebam in parte sordida, miserrima, turbataque. Sentio me migravisse a luto in nebulam, a paludes sordidas in culmina montis candida...et a parvissimo cubiculo in magnas aedes. Hic frui possunt non modo hortum publicum formosaque aedificia, sed etiam facile emuntur omnia genera ciborum, vinorum, et - id quod maxime interest - librorum. Quibus nunc possum aedes implere, spatium enim mihi est ad libros collocandos.

Satis iam scripsi, ut iudico, de aedibus. Nunc exponenda videtur calamitas, quae heri mihi accidit. Maxime fatigabar post labores, volebam tamen opus quoddam mittere magistrae. Infeliciter nonnulla errata haud animadverti in meis sententiis, quam ob causam postea misi corrigenda ei in epistula, quae plura continebat errata. Ne longa sim, corrigenda inveni et correxi, haec autem corrigenda adhuc 'corrigenda' sunt. Vae mihi; utinam intelligerem me nimis esse fatigatam ad litteras scribendas!


Thursday, 9 March 2017

Heu prodigia, heu omina!

Nonnumquam praesentio provideoque futuras calamitates. Hodie nescioquid gravat mentem pondere curarum; excrucior, nequeo tamen cognoscere quicquid accidat, nec varii eventus rerum noti sunt animo. Quam ob rem nescio, sed scire cupio, utrum contingant optata an adversa mihi. Quare autem angor? Valeo enim, et bene disco; cotidie laudes accipio a magistris amicisque. Nihilominus nebula quaedam tenebrosa occultat solem, et caligo oculos operit. Caeca igitur erro per urbem, desipiens sed sapientiam quaerens. Utinam videre possim finem proeliorum nutumve fortunae!

Duco vos, lectores, etiam saepe praesentire caedes, mala, iurgiaque: itaque dicite mihi, si possitis (difficile enim videtur mihi haec omnia verbis fateri), quomodo debeam depellere curas atque adipisci quietem, qua maxime indigeo. Nam natura homines ducit ad amorem pacis; ego vero semper trahor ex tranquilitate in perpetuam anxietatem.

Assidue disco, opinor autem me esse pigrissimam; cotidie latine lego, iudico tamen me pessime loqui latine. Nunc obdormire possum, quia genera tria medicamentorum quaque nocte sumo; nihilominus saepissime metuo, ne somnium a me fugiat. Ut verum dicam, quamquam fruor litteris latinis, et colloquiis amicorum, vita mea cingitur doloribus tormentibusque. Volo quidem melius scribere, facultas vero deest; ex imo corde scientiam diligo, ingenio tamen bono careo.

Cupio fieri magistram inque universitate res gestas vel etiam hunc sermonem docere, sed impedimenta multa mecum sunt trahenda, quae adeo animum frequentant ut otium mihi desit ad omnia enumeranda. Nihilominus exempla pauca proferam: mihi sunt metus, haesitatio, timor, dubitatio, invidia, levitas, inconstantia, ira, temeritas...in scriptura tantummodo septem peccata capitalia inveniuntur, in corde meo autem potestis magnam copiam vitiorum percipere.

Fortasse me 'falsam prophetam' vocatis; fortasse etiam putatis me fremere sine causa, ut ab omnibus animadvertar. Haec verba autem produco non ex ore, sed ex imo corde, ubi nihil praeter cogitationes privatas versatur. Scio enim fore ut quicquid mali mox accidat mihi, quod valde, ut satis scitis, timeo; metus tamen haud affert sapientiam. Quid tandem eveniet, qui erit exitus spei, quae calamitas ruet super meum caput? Dira omina video, quae interpretari nequeo, sed sentio me esse casuram manu fatorum, ne umquam resurgam.


Tuesday, 7 March 2017

Potio mirabilis, T. autem mirabilior

Hodie hanc potionem valde mirabilem gustavi. Nescio, ut verum dicam, quomodo possim describere saporem huius generis aquae. Acida est, et acerba, sed etiam dulcis. Similis est cerevisiae, minime autem, si nescirem quid bibissem, dicerem hanc esse cerevisiam. Lectores ruthenici - si quis illius gentis meos commentarios legat - possint, ut opinor, meliorem descriptionem huius aquae mirabilis vobis praebere. Facultas autem mihi deest, quia et alienissima et sapidissima mihi videtur. Ut tamen audivi e quodam amico, haec potio magnopere est salubris.

Maxime etiam gaudeo, nam mima quaedam hac vespera me sic rogavit: 'Sollertissime, amica, declamas; nonne iam prodivisti in scaenam?' Quod cum audisset, respondi me numquam ante in scaenam prodivisse, atque extemplo conticui, vix enim potui me retinere, ne gaudio clamarem. Laetior quidem facta sum, nesciveram enim me lepidam esse mimam; immo semper ducebam me haud posse in scaenam prodire, timebam enim turbam frementem concursumque magnum hominum.

Nunc autem minime intellego curnam tam timida fuerim. Homo sum; quapropter nihil humanum a me alienum puto. Turbae, concursus, voces...haec omnia sunt propria hominum, quae non videntur metuenda, immo amplectenda. Soleo, ne mentiar, domi manere atque evitare homines, ne debeam cum eis loqui, vivo enim secundum naturam meam, quae me ducit in tenebrosas latebras. Fortasse ob hanc causam latine discere coepi; quamquam possumus latine loqui, ut in pellicula mea nuper demonstravi, nihilominus minime necesse est nobis discipulis ullum verbum huius sermonis ex ore producere. Cum autem discerem francogallice aut theodisce, saepe opus erat mihi coram omnibus discipulis orationes facere.

Quod ad amorem attinet - nequeo enim, ut videtis, hanc rem praeterire - adhuc diligo T., quem spero mox mihi esse locuturum. Nonnumquam accipio e lingua eius verba pauca, quae me delectant, nam semper benigne loquitur et amicos amicasve prodige laudat. Vir, ut saltem iudico, pulcherrimus non habet lucidos oculos bracchiave robusta, sed cor purum et mundum. Vir venustissimus non indiget capillis pendentibus; immo ei sunt sapientia, eloquentia, et misericordia. Vir amatus, desideratus, carissimusve non fulget formositate, sed virtute.

Maereo, inquam, quod nos homines huius saeculi solemus formam praeferre ingenio. Angor, quod 'foedos' pueros et 'deformes' puellas spernimus ac neglegimus. Indignor, quod sequimur Narcissum et colimus Adonin, fortem autem Vulcanum repudiamus et callidissimum Ulixen. Venustas, quamvis uber, mox arescet; mens vero acuta numquam hebescet. Itaque vos exhortor, lectores, ne margaritam omittatis, etiam cum displiceat concha ostreae.

Sunday, 5 March 2017

Mater optima

Heri fabulam tristem legi, cuius titulus est 'Gens Golovlyov' (ruthenice Господа Головлёвы) qua maxime fructa sum. Haec gens infelix gradatim marcescit; quamquam paterfamilias plura iugera agrorum possidet, filii ob nimium vini potum moriuntur, et filiae eius sunt meretrices lupaeque. Otium mihi fuit ad totum librum legendum, nam sedebat diu in taberna tonsoris. Ecce sparsi capilli, qui - ut Ovidius scripsit - 'iacent collo sine lege':


Hodie bene mane surrexi e lecto et magnam partem tractatus scripsi de iurgiis inter senes iuvenesque. Ut opinor, omnis adulescens nonnumquam parentem odit, non quia patrem matremque haud amat, sed quia iuvenis est novos mores cupere. Annum agens sextum decimum matri dixit me haud posse diutius cum ea vivere, false enim credebam matrem velle me cruciare verbis acerbisimmis colloquiisque inexhaustis. Insuper volebam, ut adulescentes solent, cotidie versari in conviviis bibereque immodice.

Minime autem mihi licebat ita vivere, mater enim vetuit me exire foras post cenam. Quam ob causam nolens debebam noctes agere domi, quamquam saepe matrem sic flagitavi:  "Licet aliis discipulis vinum bibere et cum pueris saltare; curnam opus est mihi tecum tempus terere sine amico ullo?" Quae verba cum audisset, mater semper idem responsum dabat: "Aliis si licet, tibi non licet." Quam sententiam minime intelligebam, quapropter oderam - quod me pudet sentire, nedum dicere - oderam, inquam, matrem carissimam. O stultitiam nefandam, o inauditam audaciam!

Nihilominus non me oportet praeteritas errores castigare, nam Augustinus - vir et sollertissimus et doctissimus - quoque diu spernebat amorem Monicae, quam decepit relinquitque. Etiam Christus Mariam deserit ut cum magistris in templo res theologicas dissereret. Plura exempla sunt, quae hic proferam: Hamlet princeps insidiatus est matri, ut maritum eius necaret (casu autem Polonium patrem Opheliae interfecit). Et Achilles consilia matris minime secutus est, sed bellatum ivit et mortuus est.

Sed haec hactenus. Ut mater semper dicebat, etiam si illustrissimis viris liceret matrem contemnere, mihi non liceret. Nunc scio, nunc intellego, matrem esse diligendam. Quae numquam me persecuta est; immo protegebat me unicam filiam adversus malefactores nequissimosque. Utinam antea, quando sub eodem tecto vivebamus, hoc intelligerem! Nulla enim melior, pulchrior, vel etiam sapientior invenitur in toto orbe terrarum. Profecto aliter sentitis, atque ita ut vos decet: matres vestrae certe benignissimae vobis videntur. Dico tamen, neque aliquis vestrum poterit mentem meam mutare, me maxime diligere matrem, quam spero in perpetuum esse valituram.

Thursday, 2 March 2017

Anceps fortuna

Nuntium et bonum et malum hodie accepi. Magistra quaedam laudavit vehementer meum tractatum de imperio Ruthenio, quapropter maxime gaudeo, volo enim semper plura discere meliusque scribere. Sed hodie Carolum quoque vidi, atque infeliciter verba eius audivi; acerbissime locutus est de me. Secundum eum et aliena et odiosa videor. Quam ob causam nescio utrum dies horribilis mihi fuerit necne. Laudes magistrae certe mihi placuerunt, insectatio autem adulescentis desiderati minus me delectavit - nec sine causa.

Fortasse tamen non querendum est mihi, nunc enim Carolum desii amare. Ne mentiar, his nuperrimis diebus iam pulchriorem puerum (quem vocemus, si placeat vobis, T.) inveneram, ad quem scripsi litteras vanas (quae legi possunt in praeteritis commentariis). Hodie autem liberata sum summa cura infelicibusque flammis amoris.  Ut verum dicam, etiam nunc excrucior, facilius tamen patior haec verbera fati, non enim doleo propter puerum crudelem, sed quia inveni alterum, quem, ut saltem videtur, me decet ex toto corde diligere. Nescio autem utrum hic optimus adulescens me amet necne; ut bene scitis, lectores, multo difficilius est aperte concupiscere quam occulte.

Scripsi abhinc paucos dies me desiisse in Deum credere. Minime scio quomodo vobis causas huius mutationis animae exponere possim, vix enim scio cur abiuvaverim fidem. Credebam diu in Christum inque salvationem hominum omnium, quamvis peccatorum. Putabam quoque Deum esse - vel fortasse nunc 'deus' scribendus est mihi, nam 'Deus' mortuus est - benignum patrem, qui omnia bona creaverat, cuiusque opus perfectum omnis homo peccatiis polluebat. Nunc autem opinor deum minime nos diligere mortales; immo genus humanum omnibus generibus cruciatus laedit sine misericordia.

Hodie ubi e lecto surrexi, postulavi ut deus mihi daret signum quoddam mirabile, ex quo possem, si id vidissem, intellegere deum esse necessarium et verum. Infeliciter nihil hodie accepi; nolo tamen spem totam perdere unam propter defectionem. Mihi enim constat otium deesse deo, ut omnia promissa impleat. Quam ob rem cras iterum signum petam a deo, quem spero mihi daturum responsum, ne relinquar in vasta solitudine sine ullo fidei baculo, quo niti possim.


Tuesday, 28 February 2017

Litterae vanae amoris

Lectores, profecto vos taedet legere historias meorum calamitatum, praesertim cum semper scribam de amoribus infelicibus. Cras certe feliciora narrabo; hac vespera tamen volo - immo necesse est mihi - has sententias evomere. 

Litterae vanae 

Ego tibi salutem dico.  

Nimis te amo, flammis surgentibus uror, mergor fluminibus peccati. Nunc scio quid sit amor. Verba plurima de natura amoris in libris maiorum epistulisque inveniuntur…sed false scribebant magistri ecclesiae vel etiam philosophici antiqui, qui amorem non intellegebant. Sed nunc intellego, nunc scio, nunc sentio; amor nec patiens nec benigna est, immo furit, nam comites amoris sunt amentia, vecordia, tristitiaque. Nemo, qui amet, umquam pacem invenit, etiam cum ametur, quia stabilitate animi firmitateque cordis semper indiget. 

Sint, ut precor, omnia bona tibi, quae sunt in toto orbe terrarum. Utinam sis rex, imperator gentium, nam cupio videre te candentem splendore honoris gloriaeque. Te quidem decet, ut videtur mihi, adipisci summas laudes hominum, atque etiam - quod nefas summum est dicere - deos superare. 

Fortasse dices, ubi haec verba legeris, me amorem 'falsum' sentire. Nam adeo admiror formositatem tuam ut te esse deum credam, non hominem, nec potest amor oriri ex adulatione tam immoderata. Ignosce igitur mihi, nam nimis te amo; conor tamen in his litteris tecum loqui, perinde ac si amici essemus.

Cotidie te video, non autem te consulte requiro; nescio cur, sed semper inveniri possumus in eadem aula, in eodem teatro…videsne me sedentem scribentemque, tanquam solitariam? Noli, quaeso, repudiare has litteras. Satis iam scio me videri tibi alienissimam; fortasse etiam me times. Difficile est has cogitationes in medium producere, praesertim cum latine scribam. Nihilominus hoc dicendum est: Minime te indago, quemadmodum leo sequitur vestigia migalis. Immo me quocumque sequeris, totiens enim te animadverto, quotiens Phoebus currum flagrantem regit. 

Stultissimus quidam in comoedia lepida Plauti dixit: ‘Qui amat, tamen hercle si esurit, nullum esurit.’ Plautus vero mentitus est; eloquentissime hanc sententiam scripsit, fallaciter tamen. Omnis enim amator esurit, non autem quaerit cibum, sed comedit verba desiderata, quae cotidie sonant in auribus; etiam cum taceat vox desiderata, fingit colloquia, quibus frui conatur sub silentio. Nequit vero sine voce tactuve amantis vivere, quam ob causam prosternit corpus humi, sicut sancta Maria Aegyptica in solitudine vasta, ubi inventa est a monacho errante.

Sed quis est hic puer, quem tam vehementer amo? Quisnam mihi maxime placet? Insuper quisnam sum? Scio me esse puellam, discipulam, filiam, scriptricem, mortalem. Et quid plura? Exanimata morbo nullam tranquilitatem invenio, extincta ictibus amoris aegre valeo. ‘Extincta’ dicam? Infeliciter vivo et vivam, atque idcirco fata instantia nequeo evitare. 

Minime tamen volo per totam vesperam queri et lamentari, necesse enim est mihi aequo animo pati vulnera amoris, quae omnes adulescentes pariter laedunt. Itaque scripsi has sententias amoris, quae nequeo pronuntiare, quia maxime te timeo, quem amo.

Monday, 27 February 2017

Qui invidet minor est

Zelotypa sum. Ut bene scio, invidia est unum peccatorum capitalium; nihilominus semper irascor, cum certior facta sum amatum amare alteram puellam. Neque possum bono animo esse, quamquam me pudet haec omnia fateri vobis, quandocumque altera favorem amici mei adipiscitur. 'Amicum' dico, non amatorem; adeo invidiosa sum ut etiam favorem amicorum (quos non amo) haud velim dividere aliis. Sed quid dicam? Eum amo vehementer, sine modo, quasi temulenter.

Exempla permulta inveniri possunt zelotyparum mulierum; mihi constat praeclarissimam harum esse Minervam, quae maxime irata est, cum audisset laudes Arachnes, quae - secundum famam vulgarem - netrix optima in toto orbe terrarum erat. Solebat enim nere sollertissime atque hoc modo lineamenta pulcherrima faciebat. Huius puellae infelicis cum fama ad aures Minervae venisset, invidia magna extemplo concutit cor deae iracundae. Et Arachne facta est aranea vilissima.

Ex hac fabula videtis, lectores, potestatem zelotypae nefandam. Femina omnis enim, quae aliis invidet, nihil praeter odium sensit nullumque votum habet praeter calamitatem et incommodum aemulae.  Scio quidem me haud debere zelotypam esse, nequeo tamen repellere undas invidiae, qui luunt animum, quemadmodum aequora vasta solent oram maritimam amplecti. Itaque iam iamque crudelissime loquor vel etiam conor rivalibus nocere.

Fortasse haec vos nunc mihi non creditis, quae fateor. Videor enim benigna, ut nonnulli mihi dixerunt; etiam parva sum, et quoque dicitur me esse 'innocentem'. Ne mentiar, paene numquam inimicas iniuste laedo. Taceo, nam facultas male faciendi mihi non est, sed ex imo corde rivales odi; utinam sine his improbis cogitationibus vivere possim! Mentem autem nullo modo liberare catenis invidiae queo, quapropter doleo ac excrucior. Nullam causam doloris habeo, sed nihilominus fingo mala diversa, quae statim ruunt in me ipsam. Intellego me esse amatam, neque me oportet dubitare utrum favor amicorum mihi sit necne; nihilominus autem timeo, ne puella altera - et callidiora et pulchriora - me de culmine felicitatis deiciat.

Copiose, ut legitis, scripsi; neminem autem nominavi, quare profecto nescitis cui tam vehementer invideo. Nec licet mihi, ut saltem videtur, nomen eius hic exponere lectoribus. Mecum pugno, ne lacrimis monstrem meum dolorem. Nam in animo omnium zelotyparum invenitur metus terribilis, ob quem metum invidimus melioribus maioribusque. Sentimus enim nos sumus et imbecillas et deformes et, quod inter cetera mala pessimum est, stultas. Haec omnia scio, et fateor, sed zelus et contentio me tamen incitant ad invidiam.

Saturday, 25 February 2017

Lingua latina non est mortua: Loquor extempore!

Quoniam conata sum extempore loqui, errata nonnulla inveniri possunt in hac pellicula. Spero tamen hoc opusculum vobis esse placiturum.

Thursday, 23 February 2017

CXX Dies Sodomae

Heri librum turpissimum in bibliotheca inveni, cuius titulus est 'CXX Dies Sodomae'. Etiam, ut saltem credo, cognoscitis hoc opus terribile, quod scripsit Marchensis de Sade. Mihi constat hunc scriptorem fuisse et barbarissimum et crudelissimum...nihilominus legenda videtur mihi opera eius, quae amorem, dignitatem, pudicitiamque funditus sustollunt. Certe debemus Marchensis istius malitiam exprobrare vel etiam damnare, sed litterae eius tamen nos alliciunt, quia magis placent hominibus historiae calamitatum quam fabulae morales. Semper lasciviam quaerimus et virtutem spernimus, etiam cum dicamus nos esse 'bonos homines'.

Quis enim est bonus? Numquam, dico, aut virum aut mulierem huiuscemodi inveni. Fateor me cognovisse et pulchres, et sapientes, et benignos (-as), nusquam autem hominem sine ullo vitio. Quam ob causam malo tragoedias legere, atque opera immoralia, exempli gratia CXX dies Sodomae. Tantummodo perlegi partem primam huius libri, sed iam sentio me vidisse cor hominum tenebrosum, quod in unoquoque nostrum clam suppurat.

Horreo a nefandis peccatis personarum libri; si autem summam potestatem haberemus, quid faceremus? Vel potius rogam, quid non faceremus? Genus hominum quidem infestum videtur; cotidie nova genera malorum fingimus, quae potestis, lectores, cognoscere ex nuntiis. Rex Herodes omnes pueros sub imperio eius occidit; etiam nunc liberi interficiuntur, vel in proelio vel etiam domi.

Sed haec hactenus; pergam, ut magis me decet, ad vitam meam. Hodie amica N. dixit mihi se litteras accepisse ab universitate, in qua volebat artem medicinam discere. Infeliciter reiecta est, quam ob rem minime poterit anno proximo mihi convenire Londinii. Maxime ei misereor, quoque enim reiecta sum a nonnullis universitatibus; feliciter tamen potui ad Britanniam venire ut res gestas sermonemque Latinum discerem. Ne mentiar, nescivi quomodo eam optime consolarer; commune hoc malum est omnibus discipulis, nihilominus autem quisque nostrum diversis modis eandem dolorem patitur.

Claudia, quae carissima est mihi, nondum ullam epistulam accepit ab universitatibus. Quapropter et spes manet, et timor gradatim irrepit animo. Quamquam in Deum nunc haud credo (de quo plura scribam cras), oro tamen ut mox adipiscatur amica nuntium bonum desideratumque, quod iam exspectabat diutissime.

Tuesday, 21 February 2017

Litteras accepi!

Maxime amo, ut puellae solent, litteras accipere ab amicis carissimis. Hodie tabellarius mihi dedit hanc epistulam cum pulchre scriptam tum benignissimam:


Nolo imaginem totius epistulae hic monstrare omnibus, Claudia enim plura secretiora de amoribus suis supra scripsit. Ut autem legere potestis, parvi aestimavit Carolum gallicum, quem nos discipulae amant. Dixit eum similem esse tabulae Claudii Monet: venustissimus videtur ex longinquo, haud autem mirabilis cum haud procul a nobis invenitur. Amicae non assentior; quamquam Carolus nunc minime mihi placet, tamen nequeo pulchritudinem eius negare. Pulcher est ac semper pulcher erit, nam me decet semper verum fateri, etiam cum mihi - vel potius 'dignitati meae' dicam - noceat.

Hodie praeter epistulam hanc quoque alteram accepi a quadam monacha, quam visitare soleo ut loquamur et cenemus. Debebo, ut ex litteris intellego, die proximo sabbati ad aedes eius venire, vult enim initium Quadragesimae celebrare una cum amicis nonnullis. Ne mentiar, magnopere fruor conviviis huius monachae - certe verbo 'convivium' haud recte utor - sed benigna eius invitatio tamen recusanda videtur, otium enim mihi deest.

Nihilominus maxime cupio rumorem audire novissimum de amico K (cui nomen quoque est Carolus), qui nuper omnia relinquit ut in monasterio viveret. Ut credo, monacha multa scit de hoc adulescente, quae omnia mihi certe dicet, si advenero. Quam ob rem nunc, sicut Hamlet princeps, inter II vias haesito, neque scio utrum veniam ad convivium necne. Volo scire quid acciderit amico, nolo autem orare vel deum laudare.

Mane ad lectionem ibo linguae latinae; ibi legamus opera philosophorum scholasticorum, speroque me multa esse discituram. Ut verum dicam, necesse quidem est mihi haec opera legere, nescio enim quid 'scholasticismus' sit. Insuper nescio quomodo hanc rem vobis optime describam, 'Scholasticismus' enim est vocabulum theodiscum, non latinum. Minime autem me oportet 'esse sollicitam in crastinum', ut Mattheus scripsit; profecto discam omnia, quae discenda sunt, si modo animum adiciam verbis magistrae.

Sunday, 19 February 2017

Plauti comoediae me taedet amorumque amicae

Hodie conata sum perlegere comedium Plauti, cuius titulus est 'Epidicus'. Epidicus est nomen servi callidi, qui saepe fraude et perfidia dominum filiumque domini decipit. Nescio quo modo (cras pergam legere, nec hodie omnia perlegere possum, nam fabula haud placet mihi) et fiducinam et filiam domini emit, quam ob causam vitae turbantur omnium personarum, quae inveniuntur in hac fabula. Scio multos discipulos linguae latinae maxime amare opera Plauti - vel etiam Terentii - duco vero haec minime sunt lepida.

Quae igitur fabulae placent mihi? Si deberem unam mecum portare ad insulam solitariam in medio maris, certe ponerem Historias Taciti in sarcina mea. Non Annales vellem, sed Historias, quae incipiunt post mortem Neronis tyranni. Fortasse dicitis has non esse fabulas sed res gestas. Quid autem aliud est historia quam fabula longa de doloribus hominum? Insuper hanc sententiam iam iamque dicebam, et nunc iterum ita dico: Tacitus erat rex scriptorum. Ante Livium vixit Herodotus, ante Vergilium Homerus, anteque Ciceronem Demonsthenes. Nullus vero Graeculus reperiri potest, qui 'alterum Tacitum' possumus nominari. Cum enim semper lepidissime narrabat facta, tum sollertissime descripsebat ingenia hominum, ut legendo potui et imperatores et libertos cognoscere, perinde ac si essent amici mei. Alii scriptores historiarum, exempli gratia Livius et Suetonius, res gestas praeteritasque demonstraverunt lectoribus. Tacitus vero et praeterita et instantia et futura est amplexus. Etiam philosophari sciebat; debetis colloquium eius de oratoribus legere.

Quod ad amicos attinet, nuper litteras crebras accepi a Claudia, cuius dies natalias fuit heri. Itaque II pueri, de quibus in prateritis commentariis iam scripsi, ei dederunt dona. Unus, quem appellare K. soleo, magnam copiam vini attulit ei codicemque novum; alter Gabriel quoque codicem dedit, sed etiam carmen cantavit dulcissimum. Nunc puella misera nescit quem potius amet. "Scio" inquit "Gabrielem magis me amare, K. autem benignior videtur mihi...sed nescio utrum hunc delectem necne."

Quas sententias cum legissem, sic ei respondi: "Ut saltem opinor, uterque te amat, nec debes eligere amatorem propter munuscula eius. Exhortor idcirco te diutius cogitare de hac re, ne temere ames. Mihi enim constat amorem esse genus quoddam ignis, quod et nocere potest et fovere...itaque noli festinare, immo deliberare et haesitare."

Ut verum dicam, quamquam amicissima est mihi, nolo semper consilia ei praebere de his nugis. Si amatorem vult, debet - ut iudico - sua sponte suoque ingenio puerum allicere sibi. Quem amorem si ipsa adipisci non potest, nihil facere possum ut adiuvem eam. Amor enim debet naturalis esse, id est, adeptus sine artificiis dolisve. Infelicter homines nos huius saeculi malimus fallere mendaciis quam verum dicere. Fortasse amorem nondum inveni, nam dissimulare haud placet mihi; fortasse alia ratio est. Nihilominus pergam vivere sine praestigiis, quae magis conveniunt maleficiis quam discipulis.

Friday, 17 February 2017

Tragoedia vulgaris

Tragoedia, quam infra vobis enarrabo, mihi videtur vulgaris, id est paene cotidie accidit infelicibus nobis.

Heri in camera, ubi magistra nos docere solet, sedebat una cum paucis puellis. Quorum una repente dixit: "Carolus iste longissime excellit viris! Fateor me nescire utrum eum esse verum hominem necne. Quem cum aspicio, vigilans somniare videor."

Cum faceret hanc orationem, vel potius 'panegyricum' dicam, tacebam. Carolus stabat extra cameram, ante ianuam, omniaque audiebat. Minime autem scivi quomodo possem hoc discipulae dicere, fluentibus enim sententiis magnaque voce formositatem pueri ac elegantiam diu laudabat. Nec Carolus intravit, sed caecis in tenebris latebat. Denique autem limen transiit salutemque nobis omnibus dixit. Puella, quae tam copiose de eo nuper dixerat, statim tacuit, quam ob causam silentium ponderosum factum est.

Carolus spectavit puellam. Puellam aspexit fenestram clausam. Ei miserae maxime commiserabar, scio enim Carolo ea haud placere. Pinguis enim est, et - ne mentiar - foeda secundum iudicium virorum. Nihilominus ex imo corde sperabam fore ut ametur a Carolo desiderato, quem certe magis amat quam ego eundem puerum diligo. Duco quidem eum valde esse pulchrum, non autem praeferendum omnibus pueris. Ut autem opinor, Carolus nullas feminas nisi venustissimas petit, quapropter nequivi eum allicere mihi. Puella igitur, quae ferventissime eum amat, profecto numquam adipiscetur gratiam eius. Quod cum cogitarem, tristis facta sum, quia opinor omnes adulescentes debere amorem consequi.

Feliciter magistra advenit coepitque nos res gestas docere; didicimus nonnulla de statu mulierum saeculorum praeteritorum. Per autem totam lectionem, puella ista - quae iuxta me sedebat - spectabat faciem Caroli ut quid sentiret cognosceret. Qui vero, perinde ac si eam sperneret, avertebat oculos ab conspectu eius diligenterque verba magistrae scribebat in quodam libello. Quod alienum videbatur, solet enim discipulus improbus esse, et numquam ante, nisi fallor, tam assidue audiverat sententias magistrae.

Volo, lectores, vobis praebere meliorem finem fabulae, oportet tamen me omne verum, neque fictum, in his commentariis scribere. Nunc dicam igitur quid postea acciderit: Carolus festinavit e camera, minimeque animadvertit puellam amore gravatam infelice. Puella tristis libros posuit in sacculo, et secuta est umbram eius, haud autem ausa est cum eo colloqui.

Et ego, quid feci? Miserrimam et crudelissimum, ambulantes simul in eadem via, sed tacentes, diu spectabam. O quam mehercle miseri sumus! O quantus dolor hominum, quantus luctus...quoties amare audemus, toties cruciamur.


Tuesday, 14 February 2017

Vita sancti Valentini

Vobis exopto lectoribus felicem festum diem sancti Valentini! Fateor me odisse hunc diem festum, quem numquam celebro. Non cum nemo me amet (ita autem quidem est) sed quia amor, ut saltem opinor, cotidie inter amantes et crescit et celebratur. Quam ob causam operae pretium non est diem unum eligere ad dona accipienda floresque dandos.

Hodie autem ubique videri possunt amantes, rosae, et...nos miseros miserasve, qui accipiunt nihil. Iocor; quamquam mihi maxime placent rosae, sicut Iulia puellula in libro Orbergis clarissimo de familia Romana, nihilominus minime maereo, quod amator non est mihi. Duco enim in hoc orbe terrarum et maiora et meliora esse, quam basia, oscula, dulciaque verba. Spero igitur vos, si sine amante hunc diem festum agitis, quoque gaudere potestis. Nam etiam cum nullum donum iam receperitis, nunc vobis has rosas mitto:
Ut opinor, non debemus tantummodo amantes petere vel etiam lacrimare, quia a nullo amamur. Immo nos oportet fabulam sancti Valentini narrare, sine quo nemo hodie frueretur laetitia amoris. Fortasse autem nescivistis Valentinum esse unum sanctorum, quam ob causam nunc requiritis quisnam fuerit. Vivebat Romae sub imperatore Claudio Gothico, qui eum interfecit, nam Valentinus vir erat Christianus; quidam scriptores etiam tradunt eum fuisse episcopum Narniae. Narnia est oppidum in medio Italiae, haud procul ab urbe Roma. Scriptor egregissimus C.S. Lewis nomen huius oppidi in carta vidit, quod adeo placebat ei ut septem libros de loco mirabili, cui nomen quoque est Narnia, scriberet. Sed haec hactenus; nunc pergam narrare de beatissimo Valentino.

Valentinus non modo minister erat ecclesiae servusque Dei, sed etiam miracula saepe faciebat. Ut exemplum dem, filiam caecam iudicis Asterii sanavit. Quod cum fecisset, nullum praemium poposcit praeter excidium omnium idolorum, quae iudex habebat domi. Infeliciter nescio quo modo imperator Claudius nuntium huius facti audivit, imperavitque militibus ut Valentinum traherent extra muros urbis ibique eum clavis verberarent. Sed Deus, ut solet, diu protegebat fidelem, qui invulnerabilis virtute resistebat ictibus crudelissimis. Denique milites eum iugulaverunt ante portam Flaminiam.

Noli igitur desperare, amice, si hodie domi sedeas solitarius. 'Amicus' dico, non 'lectores', spero enim nemo vestrum indigere consolationibus meis. Si autem has sententias nunc legas et sortem lugeas infelicem, noli, inquam, desperare. Qui enim libros legit, et historias amat, et discit sermones numquam patitur veram solitudinem. Insuper etiam si contristeris, memento miserum Valentinum fuisse tristiorem!

Sunday, 12 February 2017

Prodibo in scaenam

In nuperrimis commentariis scripsi me prodituram esse in scaenam, dixique me plura esse scripturam de hac re. Nunc ergo exponam quid faciam. Nomen tragoediae est 'Jephtha', cuius historia invenitur in libro Iudicum sanctae Bibliae. Anglicus scriptor, cui nomen est Buchanan, hanc fabulam latine reddidit. Jephtha infelicissimus filiam necavit, credebat enim se debere piaculo gratias Deo agere. Nec iustam habebat causam ut tale facinus faceret; proelio vicerat hostes auxilio dei, et volebat 'quid pro quo', ut dicitur, Deo dare.

Nescio quomodo optime hanc sententiam latine scribam, sed in spectaculo uxor Jephthae 'sum'. Id est, me oportet coram omnibus necem filiae lamentare stultitiamque mariti exprobrare. Fortasse hoc facilius videtur vobis, nam soleo cotidie de malis vitae queri, debeo autem haec omnia latine dicere! Ut verum dicam, timeo ne omnium verborum, quae dicenda sunt mihi, obliviscar. Nihilominus mihi maxime placet hoc opus, quia admiror mimas, quae nos spectantes elegantissimis vocibus gestibusque delectant.

Sed nihil boni sine labore. Quapropter hodie diu prae libris sedebam conabarque verba dicenda memoriae mandare. Infeliciter tantummodo minimam partem perdidici, nec possum sine erroribus omnia recitare. 'O sol, o vaga lunae lumina!' Minime, erravi: 'O sol, o vaga lumina lunae!' Heu me miseram, rectene dixi? Ita saltem sentio, nam 'lumina lunae' magis placet quam 'lunae lumina.' Nihil autem refert quid mihi placet; quid vero placuit scriptor? Nescio, nam oblita sum versiculi totius. Et sic horas nonnullas consumpsi legendo, discendo, dubitandoque.

Cras certe plura discam, ne sententiis oblitis, prae discipulis universitatis in dedecora incurram. Si ita fiat, omnibus spectatoribus certe videar stultissima, nec me decet muneri meo deesse. Proeundum est mihi in scaenam, quam ob causam me oportet mimam optimam fieri. Ut opinor, aviti est opus inceptum relinquere vel temere conficere. Pro mea parte, quam optime facienda perficiam quamvis laboriosa.

Heri male dormivi, ex quo sciri potest nova haec medicamenta minime mihi prodesse. Cras litteras scribam ad medicum, ut remedium efficax deposcam. Nunc autem volo historias Taciti legere, in quibus narravit bellum contra 'Civilem' quendam, qui regnante Vespasiano res novas moliebatur.

Friday, 10 February 2017

Eheu recenti corda palpitant metu

Hodie medicum arcessi. Qui mihi postulavit quare obdormire non possem. Statim ita respondi: Quandocumque super lectum iaceo, cor palpitat, mens fremit, membraque movent; quamquam conor quietem capere, pervigilo. Etiam cum fatiger, somnium me fugit. Quae cum audisset, dedit mihi medicus tria genera medicamentorum, quae hac nocte certe sumam, ne iterum per totam noctem, ut infeliciter soleo, patiar dolores animi. Insuper dixit esse mihi mentem 'anxiam', quam ob causam semper de laboribus studiisque meis cogito, nec umquam otium verum invenio. Spero autem fore ut haec medicamenta remedium desideratum mox afferant, ut bonis vitae possim frui.

Nunc enim iudico me esse miseram. Fortasse debeo quiescere cras, non enim opus erit mihi lectiones ullas audire, volo autem ad bibliothecam Britannicam ire ut legam codices. Praesertim in animo habeo opus Petri Abaelardi legere, cui titulus est 'Sic et Non'. Ut satis scripsi, Abaelardum hominem odi; nihilominus admiror facultatem eius scribendi scientiamque rerum theologicarum. In hoc opere collegit sententias magnorum philosophorum, nec lectoribus exposuit suam sententiam, quapropter possumus omnes cogitationes iudicare atque ex his optimam eligere. Nec ullo modo sciri potest quid senserit scriptor ipse de his rebus. Placet mihi hic modus docendi, duco enim discipulos debere sine auxilio magistri adipisci sapientiam.

Maiores autem nostri malebant, ut saltem videtur, omnia accipere ex ore magistri, atque idcirco scriptores persaepe sententias suas addebant fabulis. Ut exemplum proferam, Boccaccio dixit se scribere vitas praeclararum mulierum, sed re vera scripsit morales historias, saepe enim lectorem incitabat ad aemulationem virtutum. Ne mentiar, fruor tamen operibus eius, amo enim de aliis feminis legere. Nihilominus spero plures scriptores invenire, qui tantummodo fabulas scriberent, nec insererent sententias morales. Lego libros, nam oblivisci cupio curarum, omnia vero ista praecepta me turbant angore animi. Sentio enim me oportere maiora et meliora facere, sicut magni viri temporum praeteritorum, nec semper - ut discipuli solent - tempus terere.

Nam multa quidem facienda sunt mihi. Primum debeo memoriae mandare versiculos nonnullos, quia mima facta sum. Ita, quamquam hoc difficile creditu est, prodeo in scaenam. Plura de hac re mox scribam. Etiam necesse est mihi legere, discere...nec opus est mihi pluribus verbis haec omnia exponere, de quibus iam iamque in his sententiis querebar. Nunc cenandum est, neque plura in mente habeo, quae dicenda videntur mihi. Quam ob rem valete, lectores, curatoteque ut vigescatis.