Tuesday, 10 January 2017

Asinus asellum culpat

Hodie quidam amicus mihi dixit ridiculissimam sententiam, quae narranda videtur vobis. Ecce colloquium nostrum:

Ego: Hodie ivi ad bibliothecam ut carmen legerem de vita Mariae Egypticae. Nequivi autem totum opus perlegere, nam quoque debui aedificium inspicere, in quo mox, ut saltem spero, habitabo. Feliciter hoc aedificium haud procul a bibliotheca est; si ibi vivam, saepius potero libris frui dilectissimis.

Amicus: Bonum quidem est vivere in aedibus, quae tibi conveniunt. Si autem haec domus prope bibliothecam invenitur, certe necesse fuit tibi per totam urbem ambulare. Haud vero opinor te pedibus ivisse. Quomodo iter hoc fecisti?

E: Tramine.

A: Ubi in tramen ascendisti?

Cum ei dixissem nomen stationis, respondit mihi dicens: 'Nesciebam te posse ilico in tramen ascendere.'

E: 'Quidni? Ut credo, cotidie tramine eodem veheris ad universitatem.'

A: 'Recte dicis; sed credebam me tantummodo posse in eo loco de tramine descendere.'

His auditis nescivi utrum potius riderem an lacrimarem. Licet enim nobis in omnibus stationibus et in tramen ascendere et de tramine descendere; minime fieri potest ut in loco uno liceat nobis ascendere, sed in altero loco tantum descendere.

Nolui eum laedere ridendo, quam ob causam vobis hanc fabulam nunc narro, ut possitis ingenium huius pueri 'admirari'. Haud enim me decet amico irridere, quoniam vero eum nondum cognovistis, licet vobis sine modo ignorantiae eius illudere.

Quamquam iocor, mihi nihilominus constat me haud debere hoc exemplum proferre. Hodie enim quoque stulte erravi. Dominus aedium, in quibus (ut supra scripsi) habitare volo, mihi invitaverat ut aspicerem domum. Litteris itaque miserat mihi dicentibus me posse hora secunda post meridiem advenire. Sed nescio quare putabam me debere meridie pervenire ad limen aedium. Ibi opperta sum unam horam, tandem vero certior facta sum me erravisse. Ex quo potestis fingere quam stulta nonnumquam sim ignaraque rerum...Quemadmodum Caesar non debet Sullam vocare tyrannum, sic minime me decet amico irridere, qui non intellegebat naturam traminis.

3 comments:

  1. Jam tandem aedes conduxisti? Jam nonnullas septimanas non res tuas legi, nunc video te multa scribere! Quam ob rem gaudeo, multa nam latine legere nunc licet (abhinc duas septimanas emi per interrete Roma Aeterna sed nondum pervenit apud me...). Nescio utrum recte intellexi: num amicus tuus nunquam tramen cepit? Tam dives est ut nunquam ei necesse fuisset tramine utere an tam pauper? Licet tibi amicum irridere...praeterea si semel te ipsam irrides! Vidi te scribere rationes quibus latine discis... nunc, ut opinor, sunt qui aliam rationem ad linguam latinam discendam tui causa habent :) Ignoscas Chaos hahae

    ReplyDelete
    Replies
    1. Nondum aedes conduxi...mane videbo alium aedificium, in quo (deo adiuvante) mox potero habitare. Laetor, quod pergis commentarios meos legere mihique lepida responsa dare. Si adhuc librum istum exspectas, fortasse interim legenda est tibi oratio Ciceronis in Catilinam.

      Amicus meus cotidie tramine vehitur, et minime dives est, sicut omnes discipuli. Infeliciter quoque stultus est, quam ob rem nesciebat quomodo recte tramine uti. Spero itaque eum non disciturum esse hanc linguam; immo debet, ut opinor, animum adicere rebus facilioribus.

      Delete
  2. Hahae, et ego hoc spero... jam hodie advenit liber, sed tabellarius "oblitus est" januam urgendi; ergo nunc mihi abeundum est in oficina cursuale.

    ReplyDelete