Sunday, 15 January 2017

Commentarii subterranei

Aedes tandem conduxi! Habitabo haud procul ab universitate, prope bibliothecam, inque parte urbis Londinii quae 'Fitzrovia' vocatur. Est enim ibi taberna quaedam nominata 'Fitzroy'; cuius verbi significatio est 'filius regis'. Infeliciter his mensibus proximis manebo in cubiculo parvissimo, in quo nunc iniurias aliarum discipularum patior; kal. Apr. limen novum intrabo. Dicamne 'iniurias'? Ita, credo quidem me variis modis cotidie lacessi a commilitionibus. Nam quid aliud est iniuria quam turbatio, clamor, tumultusque? Saepe, ut scitis, nequeo somnium capere, quia haec discipulae numquam tacent. Colloquuntur sine otio; nescio quo modo possint tantam copiam sententiarum de die in diem efferre. Etiam cum non loquantur (quod rarissimum est!), fragorem faciunt strepitumve. Neque volo longius queri, mox enim vale dicam istis, quae profecto minime mihi placent. Utinam dies crastinus kal. Apr. sit!

Hodie librum lepidissimum perlegi a Dostoyevsky scriptum, cuius titulus est 'Commentarii subterranei.' Quod opus anglice 'Notes from Underground' vocatur; conata sum sententiam hanc reddere latine, sed difficile est sensum sententiae huius in linguam latinam transferre. Quidquid vocatur, maxime amo hunc librum, scriptor calidissimus enim nobis exposuit hominem aegrotum, turbatum, et - quod maximum est - viventem. Saepius enim in fabulis inveniuntur personae, quae vel sceleratae vel bonae sunt. Personae huiuscemodi, ut saltem opinor, minime sunt hominibus veris similes. Nec legimus umquam de quodam nefario impioque, qui bene agit, aut de quodam sapiente, qui nocet. Iste insanissimus vero, qui fabulam vitae suae nobis narrat, et bonus et malus videtur; vix possum eius peccata separare a virtutibus. Insuper nonnumquam sentio me quoque esse 'hominem subterraneam', magis enim libet mihi legere sola, neque placent convivia. Olim, ne mentiar, libenter frequentabam aedes amicorum ut biberem, saltarem, luderem; nunc autem mihi est eremeticae modus vivendi.

Ivi quoque ad museum tabularum Britannicum, ut admirarer imaginem reginae Elizabeth virginis, quae pulcherrima mihi videbatur. Etiam aspexi tabulas pictas a magistro hispano, quem vocamus Picasso, operaque miranda Claudii Monet. Ut verum dicam, meliora maioraque iam videram in Europa, quam ob causam minime placebat haec omnia, quae Londinii cerni possunt. Itaque tabula lepidissima, quam hodie vidi, haud erat in parietibus musei, sed iuxta viam. Ecce:

Credo nonnullos meos lectores esse cives Europaeos, quapropter maxime cupio scire quid sentiatis de hac tabula. Mea sententia, et maesta et iocosa videtur, duco enim Britanniam debere partem esse unionis Europaeae, sed nihilominus gaudeo, quod possumus nobis irridere. Nam haud debemus adversa male ferre; immo necesse est nobis ridere, fingere meliora, atque in perpetuum sperare. Si enim gravemur aerumnis doloribusque, aegrotemus sicut homo iste subterraneus, qui nescit vivere, diligere, fruique vicissitudinibus vitae.

6 comments:

  1. Vae me, jam fere commentariolum scripseram cum deletus est... dixi mihi quoque placere fabullas quibus narrata sunt vita hominum cuius natura, tamquam in vita nostra cotidiana, est paradoxus (sicut dixit Catulus, odi et [simul] amo...). Dixi quoque me omnino te intellegere, quia olim quoque odi homines qui continuo loquebantur vel musicam machinibus radiophonicis canebant ('play music...'), quamquam confitendum est mihi quoque fuisse olim qui non desiit alios dormire vel studere... spero fore ut saltem tibi sint bibliotechae ubi libris tuis frui possis et noctu et diu. Non bene intellexi tabulae significationem!
    Jam coepi Romam Aeternam legendo! :) Quamquam non pro certo scio quo modo aliquando eo utere... sunt satis superque pensa quae post capitula praebita sunt, vel potius mihi discendum sint loca atque res gestas quae apparent in capitulo primo, exempli gratia? Vale, callidissima scriptix!

    ReplyDelete
    Replies
    1. Tantummodo minimam partem perlegi operis, quae 'Roma Aeterna' vocatur, sed te tamen exhortor fabulis frui, nec duco tibi discenda esse omnia, quae in sententiis scriptoris inveniri possunt. Animum adice, si placet, pensis; haud autem necesse mihi videtur omnia pensa perfacere. Ut enim opinor, nonnullos discipulos taedet pensorum. Spero immo fore ut libenter legas et ames sermonem latinum, qui infeliciter saepius oditur quam amatur.

      Delete
  2. Sapiens es super XVIII annis tuis. Fortasse mater paterque tui te deceperunt de anno natus tui.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Hahae, fateor me risisse, cum legerim tua verba. Ut autem verum dicam, magis gauderem, si adhuc parvissima essem. Nam me maxime paenitet, quod non coepi litteras graecas legere, cum discebam in ludo. Nunc otium deest mihi :/

      Delete
    2. Ego itidem volo junior essem. Natus sum enim abhinc LIII annos sed abhinc modo V annos, plus minusve, coepi discere linguam latinam. Adhuc disco legere modo. Revera, hae litterae breves, quae tibi scriberam hos proximos dies, primae scripturae mea sunt! (Ignosce, idcirco, menda mea.)

      Delete
  3. This comment has been removed by the author.

    ReplyDelete